罗马书
Chapter 12
Chinese Union Version, p…
vs Clementine Vulgate…
Aa
Text size
Line width
Verse numbers
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
Clementine Vulgate, 1598
1所以,弟兄们,我以 神的慈悲劝你们,将身体献上,当作活祭,是圣洁的,是 神所喜悦的;你们如此事奉乃是理所当然的。
1Obsecro itaque vos fratres per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum.
2不要效法这个世界,只要心意更新而变化,叫你们察验何为 神的善良、纯全、可喜悦的旨意。
2Et nolite conformari huic sæculo, sed reformamini in novitate sensus vestri: ut probetis quæ sit voluntas Dei bona, et beneplacens, et perfecta.
3我凭着所赐我的恩对你们各人说:不要看自己过于所当看的;要照着 神所分给各人信心的大小,看得合乎中道。
3Dico enim per gratiam quæ data est mihi, omnibus qui sunt inter vos, non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem: et unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei.
4正如我们一个身子上有好些肢体,肢体也不都是一样的用处。
4Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eumdem actum habent:
5我们这许多人,在基督里成为一身,互相联络作肢体,也是如此。
5ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra.
6按我们所得的恩赐,各有不同。或说预言,就当照着信心的程度说 预言 ;
6Habentes autem donationes secundum gratiam, quæ data est nobis, differentes: sive prophetiam secundum rationem fidei,
7或作执事,就当 专一 执事;或作教导的,就当 专一 教导;
7sive ministerium in ministrando, sive qui docet in doctrina,
8或作劝化的,就当 专一 劝化;施舍的,就当诚实;治理的,就当殷勤;怜悯人的,就当甘心。
8qui exhortatur in exhortando, qui tribuit in simplicitate, qui præest in sollicitudine, qui miseretur in hilaritate.
9爱人不可虚假。恶,要厌恶;善,要亲近。
9Dilectio sine simulatione: odientes malum, adhærentes bono:
10爱弟兄,要彼此亲热;恭敬人,要彼此推让。
10caritate fraternitatis invicem diligentes: honore invicem prævenientes:
11殷勤,不可懒惰;要心里火热,常常服事主。
11sollicitudine non pigri: spiritu ferventes: Domino servientes:
12在指望中要喜乐;在患难中要忍耐;祷告要恒切。
12spe gaudentes: in tribulatione patientes: orationi instantes:
13圣徒缺乏,要帮补;客,要一味地款待。
13necessitatibus sanctorum communicantes: hospitalitatem sectantes.
14逼迫你们的,要给他们祝福;只要祝福,不可咒诅。
14Benedicite persequentibus vos: benedicite, et nolite maledicere.
15与喜乐的人要同乐;与哀哭的人要同哭。
15Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus:
16要彼此同心;不要志气高大,倒要俯就卑微的人。不要自以为聪明。
16idipsum invicem sentientes: non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Nolite esse prudentes apud vosmetipsos:
17不要以恶报恶;众人以为美的事要留心去做。
17nulli malum pro malo reddentes: providentes bona non tantum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus.
18若是能行,总要尽力与众人和睦。
18Si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes:
19亲爱的弟兄,不要自己伸冤,宁可让步,听凭主怒;因为 经上 记着:「主说:『伸冤在我,我必报应。』」
19non vosmetipsos defendentes carissimi, sed date locum iræ. Scriptum est enim: Mihi vindicta: ego retribuam, dicit Dominus.
20所以,「你的仇敌若饿了,就给他吃,若渴了,就给他喝;因为你这样行就是把炭火堆在他的头上。」
20Sed si esurierit inimicus tuus, ciba illum: si sitit, potum da illi: hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput ejus.
21你不可为恶所胜,反要以善胜恶。
21Noli vinci a malo, sed vince in bono malum.

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.