罗马书 6
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
Clementine Vulgate, 1598
1这样,怎么说呢?我们可以仍在罪中、叫恩典显多吗?
1Quid ergo dicemus? permanebimus in peccato ut gratia abundet?
2断乎不可!我们在罪上死了的人岂可仍在罪中活着呢?
2Absit. Qui enim mortui sumus peccato, quomodo adhuc vivemus in illo?
3岂不知我们这受洗归入基督耶稣的人是受洗归入他的死吗?
3an ignoratis quia quicumque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus?
4所以,我们借着洗礼归入死,和他一同埋葬,原是叫我们一举一动有新生的样式,像基督借着父的荣耀从死里复活一样。
4Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem: ut quomodo Christus surrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitæ ambulemus.
5我们若在他死的形状上与他联合,也要在他复活的形状上与他联合;
5Si enim complantati facti sumus similitudini mortis ejus: simul et resurrectionis erimus.
6因为知道我们的旧人和他同钉十字架,使罪身灭绝,叫我们不再作罪的奴仆;
6Hoc scientes, quia vetus homo noster simul crucifixus est, ut destruatur corpus peccati, et ultra non serviamus peccato.
7因为已死的人是脱离了罪。
7Qui enim mortuus est, justificatus est a peccato.
8我们若是与基督同死,就信必与他同活。
8Si autem mortui sumus cum Christo, credimus quia simul etiam vivemus cum Christo,
9因为知道基督既从死里复活,就不再死,死也不再作他的主了。
9scientes quod Christus resurgens ex mortuis jam non moritur: mors illi ultra non dominabitur.
10他死是向罪死了,只有一次;他活是向 神活着。
10Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel: quod autem vivit, vivit Deo.
11这样,你们向罪也当看自己是死的;向 神在基督耶稣里,却当看自己是活的。
11Ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato, viventes autem Deo, in Christo Jesu Domino nostro.
12所以,不要容罪在你们必死的身上作王,使你们顺从身子的私欲。
12Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore ut obediatis concupiscentiis ejus.
13也不要将你们的肢体献给罪作不义的器具;倒要像从死里复活的人,将自己献给 神,并将肢体作义的器具献给 神。
13Sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato: sed exhibete vos Deo, tamquam ex mortuis viventes: et membra vestra arma justitiæ Deo.
14罪必不能作你们的主;因你们不在律法之下,乃在恩典之下。
14Peccatum enim vobis non dominabitur: non enim sub lege estis, sed sub gratia.
15这却怎么样呢?我们在恩典之下,不在律法之下,就可以犯罪吗?断乎不可!
15Quid ergo? peccabimus, quoniam non sumus sub lege, sed sub gratia? Absit.
16岂不晓得你们献上自己作奴仆,顺从谁,就作谁的奴仆吗?或作罪的奴仆,以至于死;或作顺命的奴仆,以至成义。
16Nescitis quoniam cui exhibetis vos servos ad obediendum, servi estis ejus, cui obeditis, sive peccati ad mortem, sive obeditionis ad justitiam?
17感谢 神!因为你们从前虽然作罪的奴仆,现今却从心里顺服了所传给你们道理的模范。
17Gratias autem Deo quod fuistis servi peccati, obedistis autem ex corde in eam formam doctrinæ, in quam traditi estis.
18你们既从罪里得了释放,就作了义的奴仆。
18Liberati autem a peccato, servi facti estis justitiæ.
19我因你们肉体的软弱,就照人的常话对你们说。你们从前怎样将肢体献给不洁不法作奴仆,以至于不法;现今也要照样将肢体献给义作奴仆,以至于成圣。
19Humanum dico, propter infirmitatem carnis vestræ: sicut enim exhibuistis membra vestra servire immunditiæ, et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra vestra servire justitiæ in sanctificationem.
20因为你们作罪之奴仆的时候,就不被义约束了。
20Cum enim servi essetis peccati, liberi fuistis justitiæ.
21你们现今所看为羞耻的事,当日有什么果子呢?那些事的结局就是死。
21Quem ergo fructum habuistis tunc in illis, in quibus nunc erubescitis? nam finis illorum mors est.
22但现今,你们既从罪里得了释放,作了 神的奴仆,就有成圣的果子,那结局就是永生。
22Nunc vero liberati a peccato, servi autem facti Deo, habetis fructum vestrum in sanctificationem, finem vero vitam æternam.
23因为罪的工价乃是死;惟有 神的恩赐,在我们的主基督耶稣里,乃是永生。
23Stipendia enim peccati, mors. Gratia autem Dei, vita æterna, in Christo Jesu Domino nostro.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.