Iacobi 3
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
1Nolite plures magistri fieri fratres mei, scientes quoniam majus judicium sumitis.
1我的弟兄们,不要多人作师傅,因为晓得我们要受更重的判断。
2In multis enim offendimus omnes. Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir: potest etiam freno circumducere totum corpus.
2原来我们在许多事上都有过失;若有人在话语上没有过失,他就是完全人,也能勒住自己的全身。
3Si autem equis frena in ora mittimus ad consentiendum nobis, et omne corpus illorum circumferimus.
3我们若把嚼环放在马嘴里,叫它顺服,就能调动它的全身。
4Ecce et naves, cum magnæ sint, et a ventis validis minentur, circumferuntur a modico gubernaculo ubi impetus dirigentis voluerit.
4看哪,船只虽然甚大,又被大风催逼,只用小小的舵,就随着掌舵的意思转动。
5Ita et lingua modicum quidem membrum est, et magna exaltat. Ecce quantus ignis quam magnam silvam incendit !
5这样,舌头在百体里也是最小的,却能说大话。 看哪,最小的火能点着最大的树林。
6Et lingua ignis est, universitas iniquitatis. Lingua constituitur in membris nostris, quæ maculat totum corpus, et inflammat rotam nativitatis nostræ inflammata a gehenna.
6舌头就是火,在我们百体中,舌头是个罪恶的世界,能污秽全身,也能把生命的轮子点起来,并且是从地狱里点着的。
7Omnis enim natura bestiarum, et volucrum, et serpentium, et ceterorum domantur, et domita sunt a natura humana:
7各类的走兽、飞禽、昆虫、水族,本来都可以制伏,也已经被人制伏了;
8linguam autem nullus hominum domare potest: inquietum malum, plena veneno mortifero.
8惟独舌头没有人能制伏,是不止息的恶物,满了害死人的毒气。
9In ipsa benedicimus Deum et Patrem: et in ipsa maledicimus homines, qui ad similitudinem Dei facti sunt.
9我们用舌头颂赞那为主、为父的,又用舌头咒诅那照着 神形象被造的人。
10Ex ipso ore procedit benedictio et maledictio. Non oportet, fratres mei, hæc ita fieri.
10颂赞和咒诅从一个口里出来!我的弟兄们,这是不应当的!
11Numquid fons de eodem foramine emanat dulcem et amaram aquam?
11泉源从一个眼里能发出甜苦两样的水吗?
12Numquid potest, fratres mei, ficus uvas facere, aut vitis ficus? Sic neque salsa dulcem potest facere aquam.
12我的弟兄们,无花果树能生橄榄吗?葡萄树能结无花果吗?咸水里也不能发出甜水来。
13Quis sapiens et disciplinatus inter vos? Ostendat ex bona conversatione operationem suam in mansuetudine sapientiæ.
13你们中间谁是有智慧有见识的呢?他就当在智慧的温柔上显出他的善行来。
14Quod si zelum amarum habetis, et contentiones sint in cordibus vestris: nolite gloriari, et mendaces esse adversus veritatem:
14你们心里若怀着苦毒的嫉妒和纷争,就不可自夸,也不可说谎话抵挡真道。
15non est enim ista sapientia desursum descendens: sed terrena, animalis, diabolica.
15这样的智慧不是从上头来的,乃是属地的,属情欲的,属鬼魔的。
16Ubi enim zelus et contentio, ibi inconstantia et omne opus pravum.
16在何处有嫉妒、纷争,就在何处有扰乱和各样的坏事。
17Quæ autem desursum est sapientia, primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suadibilis, bonus consentiens, plena misericordia et fructibus bonis, non judicans, sine simulatione.
17惟独从上头来的智慧,先是清洁,后是和平,温良柔顺,满有怜悯,多结善果,没有偏见,没有假冒。
18Fructus autem justitiæ, in pace seminatur, facientibus pacem.
18并且使人和平的,是用和平所栽种的义果。
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.