Iacobi
Chapter 2

Iacobi

Clementine Vulgate, 1598
vs Chinese Union Vers…
Aa
Text size
Line width
Verse numbers

Iacobi 2

Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
1Fratres mei, nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Jesu Christi gloriæ.
1我的弟兄们,你们信奉我们荣耀的主耶稣基督,便不可按着外貌待人。
2Etenim si introierit in conventum vestrum vir aureum annulum habens in veste candida, introierit autem et pauper in sordido habitu,
2若有一个人带着金戒指,穿着华美衣服,进你们的会堂去;又有一个穷人穿着肮脏衣服也进去;
3et intendatis in eum qui indutus est veste præclara, et dixeritis ei: Tu sede hic bene: pauperi autem dicatis: Tu sta illic; aut sede sub scabello pedum meorum:
3你们就重看那穿华美衣服的人,说:「请坐在这好位上」;又对那穷人说:「你站在那里」,或「坐在我脚凳下边。」
4nonne judicatis apud vosmetipsos, et facti estis judices cogitationum iniquarum?
4这岂不是你们偏心待人,用恶意断定人吗?
5Audite, fratres mei dilectissimi: nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo, divites in fide, et hæredes regni, quod repromisit Deus diligentibus se?
5我亲爱的弟兄们,请听, 神岂不是拣选了世上的贫穷人,叫他们在信上富足,并承受他所应许给那些爱他之人的国吗?
6vos autem exhonorastis pauperem. Nonne divites per potentiam opprimunt vos, et ipsi trahunt vos ad judicia?
6你们反倒羞辱贫穷人。那富足人岂不是欺压你们、拉你们到公堂去吗?
7nonne ipsi blasphemant bonum nomen, quod invocatum est super vos?
7他们不是亵渎你们所敬奉的尊名吗?
8Si tamen legem perficitis regalem secundum Scripturas: Diliges proximum tuum sicut teipsum: bene facitis:
8经上记着说:「要爱人如己。」你们若全守这至尊的律法才是好的。
9si autem personas accipitis, peccatum operamini, redarguti a lege quasi transgressores.
9但你们若按外貌待人,便是犯罪,被律法定为犯法的。
10Quicumque autem totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus.
10因为凡遵守全律法的,只在一条上跌倒,他就是犯了众条。
11Qui enim dixit: Non mœchaberis, dixit et: Non occides. Quod si non mœchaberis, occides autem, factus es transgressor legis.
11原来那说「不可奸淫」的,也说「不可杀人」;你就是不奸淫,却杀人,仍是成了犯律法的。
12Sic loquimini, et sic facite sicut per legem libertatis incipientes judicari.
12你们既然要按 使人 自由的律法受审判,就该照这律法说话行事。
13Judicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordiam: superexaltat autem misericordia judicium.
13因为那不怜悯人的,也要受无怜悯的审判;怜悯原是向审判夸胜。
14Quid proderit, fratres mei, si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat? numquid poterit fides salvare eum?
14我的弟兄们,若有人说自己有信心,却没有行为,有什么益处呢?这信心能救他吗?
15Si autem frater et soror nudi sint, et indigeant victu quotidiano,
15若是弟兄或是姊妹,赤身露体,又缺了日用的饮食;
16dicat autem aliquis ex vobis illis: Ite in pace, calefacimini et saturamini: non dederitis autem eis quæ necessaria sunt corpori, quid proderit?
16你们中间有人对他们说:「平平安安地去吧!愿你们穿得暖,吃得饱」,却不给他们身体所需用的,这有什么益处呢?
17Sic et fides, si non habeat opera, mortua est in semetipsa.
17这样,信心若没有行为就是死的。
18Sed dicet quis: Tu fidem habes, et ego opera habeo: ostende mihi fidem tuam sine operibus: et ego ostendam tibi ex operibus fidem meam.
18必有人说:「你有信心,我有行为;你将你没有行为的信心指给我看,我便借着我的行为,将我的信心指给你看。」
19Tu credis quoniam unus est Deus: bene facis: et dæmones credunt, et contremiscunt.
19你信 神只有一位,你信的不错;鬼魔也信,却是战惊。
20Vis autem scire, o homo inanis, quoniam fides sine operibus mortua est?
20虚浮的人哪,你愿意知道没有行为的信心是死的吗?
21Abraham pater noster nonne ex operibus justificatus est, offerens Isaac filium suum super altare?
21我们的祖宗 亚伯拉罕 把他儿子 以撒 献在坛上,岂不是因行为称义吗?
22Vides quoniam fides cooperabatur operibus illius: et ex operibus fides consummata est?
22可见,信心是与他的行为并行,而且信心因着行为才得成全。
23Et suppleta est Scriptura, dicens: Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad justitiam, et amicus Dei appellatus est.
23这就应验经上所说:「 亚伯拉罕 信 神,这就算为他的义。」他又得称为 神的朋友。
24Videtis quoniam ex operibus justificatur homo, et non ex fide tantum?
24这样看来,人称义是因着行为,不是单因着信。
25Similiter et Rahab meretrix, nonne ex operibus justificata est, suscipiens nuntios, et alia via ejiciens?
25妓女 喇合 接待使者,又放他们从别的路上出去,不也是一样因行为称义吗?
26Sicut enim corpus sine spiritu mortuum est, ita et fides sine operibus mortua est.
26身体没有灵魂是死的,信心没有行为也是死的。

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.