Isaiæ 16
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
1[Emitte agnum, Domine, dominatorem terræ, de petra deserti ad montem filiæ Sion.
1你们当将羊羔奉给那地掌权的, 从 西拉 往旷野,送到 锡安 城的山。
2Et erit: sicut avis fugiens, et pulli de nido avolantes, sic erunt filiæ Moab in transcensu Arnon.
2摩押 的居民在 亚嫩 渡口, 必像游飞的鸟,如拆窝的 雏 。
3Ini consilium, coge concilium; pone quasi noctem umbram tuam in meridie; absconde fugientes, et vagos ne prodas.
3求你献谋略,行公平, 使你的影子在午间如黑夜, 隐藏被赶散的人,不可显露逃民。
4Habitabunt apud te profugi mei; Moab, esto latibulum eorum a facie vastatoris: finitus est enim pulvis, consummatus est miser, defecit qui conculcabat terram.
4求你容我这被赶散的人和你同居。 至于 摩押 ,求你作他的隐密处, 脱离灭命者的面。 勒索人的归于无有, 毁灭的事止息了, 欺压人的从国中除灭了,
5Et præparabitur in misericordia solium, et sedebit super illud in veritate in tabernaculo David, judicans et quærens judicium, et velociter reddens quod justum est.
5必有宝座因慈爱坚立; 必有一位诚诚实实坐在其上, 在 大卫 帐幕中施行审判, 寻求公平,速行公义。
6Audivimus superbiam Moab: superbus est valde; superbia ejus, et arrogantia ejus, et indignatio ejus plus quam fortitudo ejus.
6我们听说 摩押 人骄傲, 是极其骄傲; 听说他狂妄、骄傲、忿怒; 他夸大的话是虚空的。
7Idcirco ululabit Moab ad Moab; universus ululabit: his qui lætantur super muros cocti lateris, loquimini plagas suas.
7因此, 摩押 人必为 摩押 哀号; 人人都要哀号。 你们 摩押 人要为 吉珥·哈列设 的葡萄饼哀叹, 极其忧伤。
8Quoniam suburbana Hesebon deserta sunt, et vineam Sabama domini gentium exciderunt: flagella ejus usque ad Jazer pervenerunt, erraverunt in deserto; propagines ejus relictæ sunt, transierunt mare.
8因为 希实本 的田地 和 西比玛 的葡萄树都衰残了。 列国的君主折断其上美好的枝子; 这枝子长到 雅谢 延到旷野, 嫩枝向外探出,直探过 盐海 。
9Super hoc plorabo in fletu Jazer vineam Sabama; inebriabo de lacrima mea, Hesebon et Eleale, quoniam super vindemiam tuam et super messem tuam vox calcantium irruit.
9因此,我要为 西比玛 的葡萄树哀哭, 与 雅谢 人哀哭一样。 希实本 、 以利亚利 啊, 我要以眼泪浇灌你; 因为有 交战 呐喊的声音 临到你夏天的果子, 并你收割的庄稼。
10Et auferetur lætitia et exsultatio de Carmelo, et in vineis non exsultabit neque jubilabit. Vinum in torculari non calcabit qui calcare consueverat; vocem calcantium abstuli.
10从肥美的田中夺去了欢喜快乐; 在葡萄园里必无歌唱,也无欢呼的声音。 踹酒的在酒榨中不得踹出酒来; 我使他欢呼的声音止息。
11Super hoc venter meus ad Moab quasi cithara sonabit, et viscera mea ad murum cocti lateris.
11因此,我心腹为 摩押 哀鸣如琴; 我心肠为 吉珥·哈列设 也是如此。
12Et erit: cum apparuerit quod laboravit Moab super excelsis suis, ingredietur ad sancta sua ut obsecret, et non valebit.]
12摩押 人朝见的时候,在高处疲乏,又到他圣所祈祷,也不蒙应允。
13Hoc verbum quod locutus est Dominus ad Moab ex tunc.
13这是耶和华从前论 摩押 的话。
14Et nunc locutus est Dominus, dicens: In tribus annis, quasi anni mercenarii, auferetur gloria Moab super omni populo multo, et relinquetur parvus et modicus, nequaquam multus.
14但现在耶和华说:「三年之内,照雇工的年数, 摩押 的荣耀与他的群众必被藐视,余剩的人甚少无几。」
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.