Isaiæ 31
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
1[Væ qui descendunt in Ægyptum ad auxilium, in equis sperantes, et habentes fiduciam super quadrigis, quia multæ sunt; et super equitibus, quia prævalidi nimis; et non sunt confisi super Sanctum Israël, et Dominum non requisierunt !
1祸哉!那些下 埃及 求帮助的, 是因仗赖马匹,倚靠甚多的车辆, 并倚靠强壮的马兵, 却不仰望 以色列 的圣者, 也不求问耶和华。
2Ipse autem sapiens adduxit malum, et verba sua non abstulit; et consurget contra domum pessimorum, et contra auxilium operantium iniquitatem.
2其实,耶和华有智慧; 他必降灾祸, 并不反悔自己的话, 却要兴起攻击那作恶之家, 又攻击那作孽帮助人的。
3Ægyptus homo, et non deus; et equi eorum caro, et non spiritus; et Dominus inclinabit manum suam, et corruet auxiliator, et cadet cui præstatur auxilium, simulque omnes consumentur.
3埃及 人不过是人,并不是 神; 他们的马不过是血肉,并不是灵。 耶和华一伸手,那帮助人的必绊跌, 那受帮助的也必跌倒,都一同灭亡。
4Quia hæc dicit Dominus ad me: Quomodo si rugiat leo et catulus leonis super prædam suam; et cum occurrerit ei multitudo pastorum, a voce eorum non formidabit, et a multitudine eorum non pavebit: sic descendet Dominus exercituum ut prælietur super montem Sion et super collem ejus.
4耶和华对我如此说: 狮子和少壮狮子护食咆哮, 就是喊许多牧人来攻击它, 它总不因他们的声音惊惶, 也不因他们的喧哗缩伏。 如此,万军之耶和华 也必降临在 锡安山 冈上争战。
5Sicut aves volantes, sic proteget Dominus exercituum Jerusalem, protegens et liberans, transiens et salvans.
5雀鸟怎样搧翅 覆雏 , 万军之耶和华也要照样保护 耶路撒冷 。 他必保护拯救, 要越门保守。
6Convertimini, sicut in profundum recesseratis, filii Israël.
6以色列 人哪,你们深深地悖逆耶和华,现今要归向他。
7In die enim illa abjiciet vir idola argenti sui, et idola auri sui, quæ fecerunt vobis manus vestræ in peccatum.
7到那日,各人必将他金偶像银偶像,就是亲手所造、陷自己在罪中的,都抛弃了。
8Et cadet Assur in gladio non viri, et gladius non hominis vorabit eum: et fugiet non a facie gladii, et juvenes ejus vectigales erunt.
8亚述 人必倒在刀下,并非人的刀; 有刀要将他吞灭,并非人的刀。 他必逃避这刀; 他的少年人必成为服苦的。
9Et fortitudo ejus a terrore transibit, et pavebunt fugientes principes ejus, dixit Dominus: cujus ignis est in Sion et caminus ejus in Jerusalem.]
9他的磐石必因惊吓挪去; 他的首领必因大旗惊惶。 这是那有火在 锡安 、 有炉在 耶路撒冷 的耶和华说的。
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.