Ii Regum 2
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
1Factum est autem cum levare vellet Dominus Eliam per turbinem in cælum, ibant Elias et Eliseus de Galgalis.
1耶和華要用旋風接 以利亞 升天的時候, 以利亞 與 以利沙 從 吉甲 前往。
2Dixitque Elias ad Eliseum: Sede hic, quia Dominus misit me usque in Bethel. Cui ait Eliseus: Vivit Dominus, et vivit anima tua, quia non derelinquam te. Cumque descendissent Bethel,
2以利亞 對 以利沙 說:「耶和華差我往 伯特利 去,你可以在這裏等候。」 以利沙 說:「我指着永生的耶和華,又敢在你面前起誓,我必不離開你。」於是二人下到 伯特利 。
3egressi sunt filii prophetarum qui erant in Bethel, ad Eliseum, et dixerunt ei: Numquid nosti quia hodie Dominus tollet dominum tuum a te? Qui respondit: Et ego novi: silete.
3住 伯特利 的先知門徒出來見 以利沙 ,對他說:「耶和華今日要接你的師傅離開你,你知道不知道?」他說:「我知道,你們不要作聲。」
4Dixit autem Elias ad Eliseum: Sede hic, quia Dominus misit me in Jericho. Et ille ait: Vivit Dominus, et vivit anima tua, quia non derelinquam te. Cumque venissent Jericho,
4以利亞 對 以利沙 說:「耶和華差遣我往 耶利哥 去,你可以在這裏等候。」 以利沙 說:「我指着永生的耶和華,又敢在你面前起誓,我必不離開你。」於是二人到了 耶利哥 。
5accesserunt filii prophetarum qui erant in Jericho, ad Eliseum, et dixerunt ei: Numquid nosti quia Dominus hodie tollet dominum tuum a te? Et ait: Ego novi: silete.
5住 耶利哥 的先知門徒就近 以利沙 ,對他說:「耶和華今日要接你的師傅離開你,你知道不知道?」他說:「我知道,你們不要作聲。」
6Dixit autem ei Elias: Sede hic, quia Dominus misit me usque ad Jordanem. Qui ait: Vivit Dominus, et vivit anima tua, quia non derelinquam te. Ierunt igitur ambo pariter,
6以利亞 對 以利沙 說:「耶和華差遣我往 約旦河 去,你可以在這裏等候。」 以利沙 說:「我指着永生的耶和華,又敢在你面前起誓,我必不離開你。」於是二人一同前往。
7et quinquaginta viri de filiis prophetarum secuti sunt eos, qui et steterunt e contra, longe: illi autem ambo stabant super Jordanem.
7有先知門徒去了五十人,遠遠地站在他們對面;二人在 約旦河 邊站住。
8Tulitque Elias pallium suum, et involvit illud, et percussit aquas: quæ divisæ sunt in utramque partem, et transierunt ambo per siccum.
8以利亞 將自己的外衣捲起來,用以打水,水就左右分開,二人走乾地而過。
9Cumque transissent, Elias dixit ad Eliseum: Postula quod vis ut faciam tibi, antequam tollar a te. Dixitque Eliseus: Obsecro ut fiat in me duplex spiritus tuus.
9過去之後, 以利亞 對 以利沙 說:「我未曾被接去離開你,你要我為你做甚麼,只管求我。」 以利沙 說:「願 感動 你的靈加倍地感動我。」
10Qui respondit: Rem difficilem postulasti: attamen si videris me quando tollar a te, erit tibi quod petisti: si autem non videris, non erit.
10以利亞 說:「你所求的難得。 雖然如此 ,我被接去離開你的時候,你若看見我,就必得着;不然,必得不着了。」
11Cumque pergerent, et incedentes sermocinarentur, ecce currus igneus, et equi ignei diviserunt utrumque: et ascendit Elias per turbinem in cælum.
11他們正走着說話,忽有火車火馬將二人隔開, 以利亞 就乘旋風升天去了。
12Eliseus autem videbat, et clamabat: Pater mi, pater mi, currus Israël, et auriga ejus. Et non vidit eum amplius: apprehenditque vestimenta sua, et scidit illa in duas partes.
12以利沙 看見,就呼叫說:「我父啊!我父啊! 以色列 的戰車馬兵啊!」以後不再見他了。 於是 以利沙 把自己的衣服撕為兩片。
13Et levavit pallium Eliæ, quod ceciderat ei: reversusque stetit super ripam Jordanis,
13他拾起 以利亞 身上掉下來的外衣,回去站在 約旦河 邊。
14et pallio Eliæ, quod ceciderat ei, percussit aquas, et non sunt divisæ: et dixit: Ubi est Deus Eliæ etiam nunc? Percussitque aquas, et divisæ sunt huc atque illuc, et transiit Eliseus.
14他用 以利亞 身上掉下來的外衣打水,說:「耶和華- 以利亞 的上帝在哪裏呢?」打水之後,水也左右分開, 以利沙 就過來了。
15Videntes autem filii prophetarum qui erant in Jericho e contra, dixerunt: Requievit spiritus Eliæ super Eliseum. Et venientes in occursum ejus, adoraverunt eum proni in terram,
15住 耶利哥 的先知門徒從對面看見他,就說:「 感動 以利亞 的靈感動 以利沙 了。」他們就來迎接他,在他面前俯伏於地,
16dixeruntque illi: Ecce cum servis tuis sunt quinquaginta viri fortes qui possunt ire, et quærere dominum tuum, ne forte tulerit eum spiritus Domini, et projecerit eum in unum montium, aut in unam vallium. Qui ait: Nolite mittere.
16對他說:「僕人們這裏有五十個壯士,求你容他們去尋找你師傅,或者耶和華的靈將他提起來,投在某山某谷。」 以利沙 說:「你們不必打發人去。」
17Coëgeruntque eum donec acquiesceret, et diceret: Mittite. Et miserunt quinquaginta viros: qui cum quæsissent tribus diebus, non invenerunt.
17他們再三催促他,他難以推辭,就說:「你們打發人去吧!」他們便打發五十人去,尋找了三天,也沒有找着。
18Et reversi sunt ad eum: at ille habitabat in Jericho, et dixit eis: Numquid non dixi vobis: Nolite mittere?
18以利沙 仍然在 耶利哥 等候他們回到他那裏;他對他們說:「我豈沒有告訴你們不必去嗎?」
19Dixerunt quoque viri civitatis ad Eliseum: Ecce habitatio civitatis hujus optima est, sicut tu ipse, domine, perspicis: sed aquæ pessimæ sunt, et terra sterilis.
19耶利哥 城的人對 以利沙 說:「這城的地勢美好,我主看見了;只是水惡劣,土產不熟而落。」
20At ille ait: Afferte mihi vas novum, et mittite in illud sal. Quod cum attulissent,
20以利沙 說:「你們拿一個新瓶來,裝鹽給我」;他們就拿來給他。
21egressus ad fontem aquarum misit in illum sal, et ait: Hæc dicit Dominus: Sanavi aquas has, et non erit ultra in eis mors, neque sterilitas.
21他出到水源,將鹽倒在水中,說:「耶和華如此說:『我治好了這水,從此必不再使人死,也不再使地土不生產。』」
22Sanatæ sunt ergo aquæ usque in diem hanc, juxta verbum Elisei quod locutus est.
22於是那水治好了,直到今日,正如 以利沙 所說的。
23Ascendit autem inde in Bethel: cumque ascenderet per viam, pueri parvi egressi sunt de civitate, et illudebant ei, dicentes: Ascende calve, ascende calve.
23以利沙 從那裏上 伯特利 去,正上去的時候,有些童子從城裏出來,戲笑他說:「禿頭的上去吧!禿頭的上去吧!」
24Qui cum respexisset, vidit eos, et maledixit eis in nomine Domini: egressique sunt duo ursi de saltu, et laceraverunt ex eis quadraginta duos pueros.
24他回頭看見,就奉耶和華的名咒詛他們。於是有兩個母熊從林中出來,撕裂他們中間四十二個童子。
25Abiit autem inde in montem Carmeli, et inde reversus est in Samariam.
25以利沙 從 伯特利 上 迦密山 ,又從 迦密山 回到 撒馬利亞 。
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.