Ii Regum 7
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
1Dixit autem Eliseus: Audite verbum Domini: Hæc dicit Dominus: In tempore hoc cras modius similæ uno statere erit, et duo modii hordei statere uno, in porta Samariæ.
1以利沙 說:「你們要聽耶和華的話,耶和華如此說:明日約到這時候,在 撒馬利亞 城門口,一細亞細麵要 賣 銀一舍客勒,二細亞大麥也要 賣 銀一舍客勒。」
2Respondens unus de ducibus, super cujus manum rex incumbebat, homini Dei, ait: Si Dominus fecerit etiam cataractas in cælo, numquid poterit esse quod loqueris? Qui ait: Videbis oculis tuis, et inde non comedes.
2有一個攙扶王的軍長對神人說:「即便耶和華使天開了窗戶,也不能有這事。」 以利沙 說:「你必親眼看見,卻不得吃。」
3Quatuor ergo viri erant leprosi juxta introitum portæ: qui dixerunt ad invicem: Quid hic esse volumus donec moriamur?
3在城門那裏有四個長大痲瘋的人,他們彼此說:「我們為何坐在這裏等死呢?
4sive ingredi voluerimus civitatem, fame moriemur: sive manserimus hic, moriendum nobis est: venite ergo, et transfugiamus ad castra Syriæ: si pepercerint nobis, vivemus: si autem occidere voluerint, nihilominus moriemur.
4我們若說,進城去吧!城裏有饑荒,必死在那裏;若在這裏坐着不動,也必是死。來吧,我們去投降 亞蘭 人的軍隊,他們若留我們的活命,就活着;若殺我們,就死了吧!」
5Surrexerunt ergo vesperi, ut venirent ad castra Syriæ. Cumque venissent ad principium castrorum Syriæ, nullum ibidem repererunt.
5黃昏的時候,他們起來往 亞蘭 人的營盤去;到了營邊,不見一人在那裏。
6Siquidem Dominus sonitum audiri fecerat in castris Syriæ, curruum, et equorum, et exercitus plurimi: dixeruntque ad invicem: Ecce mercede conduxit adversum nos rex Israël reges Hethæorum et Ægyptiorum, et venerunt super nos.
6因為主使 亞蘭 人的軍隊聽見車馬的聲音,是大軍的聲音;他們就彼此說:「這必是 以色列 王賄買 赫 人的諸王和 埃及 人的諸王來攻擊我們。」
7Surrexerunt ergo, et fugerunt in tenebris, et dereliquerunt tentoria sua, et equos et asinos, in castris, fugeruntque animas tantum suas salvare cupientes.
7所以,在黃昏的時候他們起來逃跑,撇下帳棚、馬、驢,營盤照舊,只顧逃命。
8Igitur cum venissent leprosi illi ad principium castrorum, ingressi sunt unum tabernaculum, et comederunt et biberunt: tuleruntque inde argentum, et aurum, et vestes, et abierunt, et absconderunt: et rursum reversi sunt ad aliud tabernaculum, et inde similiter auferentes absconderunt.
8那些長大痲瘋的到了營邊,進了帳棚,吃了喝了,且從其中拿出金銀和衣服來,去收藏了;回來又進了一座帳棚,從其中拿出財物來去收藏了。
9Dixeruntque ad invicem: Non recte facimus: hæc enim dies boni nuntii est. Si tacuerimus et noluerimus nuntiare usque mane, sceleris arguemur: venite, eamus, et nuntiemus in aula regis.
9那時,他們彼此說:「我們所做的不好!今日是有好信息的日子,我們竟不作聲!若等到天亮,罪必臨到我們。來吧,我們與王家報信去!」
10Cumque venissent ad portam civitatis, narraverunt eis, dicentes: Ivimus ad castra Syriæ, et nullum ibidem reperimus hominem, nisi equos et asinos alligatos, et fixa tentoria.
10他們就去叫守城門的,告訴他們說:「我們到了 亞蘭 人的營,不見一人在那裏,也無人聲,只有拴着的馬和驢,帳棚都照舊。」
11Ierunt ergo portarii, et nuntiaverunt in palatio regis intrinsecus.
11守城門的叫了眾守門的人來,他們就進去與王家報信。
12Qui surrexit nocte, et ait ad servos suos: Dico vobis quid fecerint nobis Syri: sciunt quia fame laboramus, et idcirco egressi sunt de castris, et latitant in agris, dicentes: Cum egressi fuerint de civitate, capiemus eos vivos, et tunc civitatem ingredi poterimus.
12王夜間起來,對臣僕說:「我告訴你們 亞蘭 人向我們如何行。他們知道我們飢餓,所以離營,埋伏在田野,說:『 以色列 人出城的時候,我們就活捉他們,得以進城。』」
13Respondit autem unus servorum ejus: Tollamus quinque equos qui remanserunt in urbe (quia ipsi tantum sunt in universa multitudine Israël, alii enim consumpti sunt), et mittentes, explorare poterimus.
13有一個臣僕對王說:「我們不如用城裏剩下之馬中的五匹馬(馬和城裏剩下的 以色列 人都是一樣,快要滅絕),打發人去窺探。」
14Adduxerunt ergo duos equos, misitque rex in castra Syrorum, dicens: Ite, et videte.
14於是取了兩輛車和馬,王差人去追尋 亞蘭 軍,說:「你們去窺探窺探。」
15Qui abierunt post eos usque ad Jordanem: ecce autem omnis via plena erat vestibus et vasis quæ projecerant Syri cum turbarentur: reversique nuntii indicaverunt regi.
15他們就追尋到 約旦河 ,看見滿道上都是 亞蘭 人急跑時丟棄的衣服器具,使者就回來報告王。
16Et egressus populus diripuit castra Syriæ: factusque est modius similæ statere uno, et duo modii hordei statere uno, juxta verbum Domini.
16眾人就出去,擄掠 亞蘭 人的營盤。於是一細亞細麵 賣 銀一舍客勒,二細亞大麥也 賣 銀一舍客勒,正如耶和華所說的。
17Porro rex ducem illum, in cujus manu incumbebat, constituit ad portam: quem conculcavit turba in introitu portæ, et mortuus est, juxta quod locutus fuerat vir Dei, quando descenderat rex ad eum.
17王派攙扶他的那軍長在城門口彈壓,眾人在那裏將他踐踏,他就死了,正如神人在王下來見他的時候所說的。
18Factumque est secundum sermonem viri Dei quem dixerat regi, quando ait: Duo modii hordei statere uno erunt, et modius similæ statere uno, hoc eodem tempore cras in porta Samariæ:
18神人曾對王說:「明日約到這時候,在 撒馬利亞 城門口,二細亞大麥要 賣 銀一舍客勒,一細亞細麵也要 賣 銀一舍客勒。」
19quando responderat dux ille viro Dei, et dixerat: Etiamsi Dominus fecerit cataractas in cælo, numquid poterit fieri quod loqueris? Et dixit ei: Videbis oculis tuis, et inde non comedes.
19那軍長對神人說:「即便耶和華使天開了窗戶,也不能有這事。」神人說:「你必親眼看見,卻不得吃。」
20Evenit ergo ei sicut prædictum fuerat, et conculcavit eum populus in porta, et mortuus est.
20這話果然應驗在他身上;因為眾人在城門口將他踐踏,他就死了。
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.