Thessalonicenses I 4
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
1De cetero ergo, fratres, rogamus vos et obsecramus in Domino Jesu, ut quemadmodum accepistis a nobis quomodo oporteat vos ambulare, et placere Deo, sic et ambuletis ut abundetis magis.
1弟兄們,我還有話說:我們靠着主耶穌求你們,勸你們,你們既然受了我們的教訓,知道該怎樣行可以討上帝的喜悅,就要照你們現在所行的更加勉勵。
2Scitis enim quæ præcepta dederim vobis per Dominum Jesum.
2你們原曉得,我們憑主耶穌傳給你們甚麼命令。
3Hæc est enim voluntas Dei, sanctificatio vestra: ut abstineatis vos a fornicatione,
3上帝的旨意就是要你們成為聖潔,遠避淫行;
4ut sciat unusquisque vestrum vas suum possidere in sanctificatione, et honore:
4要你們各人曉得怎樣用聖潔、尊貴守着自己的身體,
5non in passione desiderii, sicut et gentes, quæ ignorant Deum:
5不放縱私慾的邪情,像那不認識上帝的外邦人。
6et ne quis supergrediatur, neque circumveniat in negotio fratrem suum: quoniam vindex est Dominus de his omnibus, sicut prædiximus vobis, et testificati sumus.
6不要一個人在這事上越分,欺負他的弟兄;因為這一類的事,主必報應,正如我預先對你們說過、又切切囑咐你們的。
7Non enim vocavit nos Deus in immunditiam, sed in sanctificationem.
7上帝召我們,本不是要我們沾染污穢,乃是要我們成為聖潔。
8Itaque qui hæc spernit, non hominem spernit, sed Deum: qui etiam dedit Spiritum suum Sanctum in nobis.
8所以,那棄絕的,不是棄絕人,乃是棄絕那賜聖靈給你們的上帝。
9De caritate autem fraternitatis non necesse habemus scribere vobis: ipsi enim vos a Deo didicistis ut diligatis invicem.
9論到弟兄們相愛,不用人寫信給你們;因為你們自己蒙了上帝的教訓,叫你們彼此相愛。
10Etenim illud facitis in omnes fratres in universa Macedonia. Rogamus autem vos, fratres, ut abundetis magis,
10你們向 馬其頓 全地的眾弟兄固然是這樣行,但我勸弟兄們要更加勉勵。
11et opera detis ut quieti sitis, et ut vestrum negotium agatis, et operemini manibus vestris, sicut præcepimus vobis:
11又要立志作安靜人,辦自己的事,親手做工,正如我們從前所吩咐你們的,
12et ut honeste ambuletis ad eos qui foris sunt: et nullius aliquid desideretis.
12叫你們可以向外人行事端正,自己也就沒有甚麼缺乏了。
13Nolumus autem vos ignorare fratres de dormientibus, ut non contristemini sicut et ceteri, qui spem non habent.
13論到睡了的人,我們不願意弟兄們不知道,恐怕你們憂傷,像那些沒有指望的人一樣。
14Si enim credimus quod Jesus mortuus est, et resurrexit: ita et Deus eos qui dormierunt per Jesum, adducet cum eo.
14我們若信耶穌死而復活了,那已經在耶穌裏睡了的人,上帝也必將他們與耶穌一同帶來。
15Hoc enim vobis dicimus in verbo Domini, quia nos, qui vivimus, qui residui sumus in adventum Domini, non præveniemus eos qui dormierunt.
15我們現在照主的話告訴你們一件事:我們這活着還存留到主降臨的人,斷不能在那已經睡了的人之先。
16Quoniam ipse Dominus in jussu, et in voce archangeli, et in tuba Dei descendet de cælo: et mortui, qui in Christo sunt, resurgent primi.
16因為主必親自從天降臨,有呼叫的聲音和天使長的聲音,又有上帝的號 吹響 ;那在基督裏死了的人必先復活。
17Deinde nos, qui vivimus, qui relinquimur, simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Christo in aëra, et sic semper cum Domino erimus.
17以後我們這活着還存留的人必和他們一同被提到雲裏,在空中與主相遇。這樣,我們就要和主永遠同在。
18Itaque consolamini invicem in verbis istis.
18所以,你們當用這些話彼此勸慰。
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.