出エジプト記
Chapter 21
Freedom Bible (フリーダム・バイブル)
vs Clementine Vulgate…
Aa
Text size
Line width
Verse numbers

出エジプト記 21

Freedom Bible (フリーダム・バイブル)
Clementine Vulgate, 1598
1「あなたが彼らの前に示す定めは、次の通りである。
1Hæc sunt judicia quæ propones eis.
2あなたがヘブル人の奴隷を買う場合、彼は六年間仕え、七年目には無償で自由の身となって出て行く。
2Si emeris servum hebræum, sex annis serviet tibi: in septimo egredietur liber gratis.
3もし彼がひとりで来たなら、ひとりで出て行く。もし彼が妻帯者であれば、妻は彼と共に出て行く。
3Cum quali veste intraverit, cum tali exeat: si habens uxorem, et uxor egredietur simul.
4もし主人が彼に妻を与え、彼女が彼に息子や娘を産んだ場合、その妻と子どもたちは主人のものとなり、彼はひとりで出て行く。
4Sin autem dominus dederit illi uxorem, et pepererit filios et filias: mulier et liberi ejus erunt domini sui, ipse vero exibit cum vestitu suo.
5しかし、もしその奴隷がはっきりと『私は主人と、妻と、子どもたちを愛している。自由の身となって出て行くことはしない』と言うなら、
5Quod si dixerit servus: Diligo dominum meum et uxorem ac liberos; non egrediar liber:
6主人は彼を神のもとに連れて行き、戸口か門柱に連れて行く。そして主人はきりで彼の耳を突き通し、彼は永遠に主人に仕える。
6offeret eum dominus diis, et applicabitur ad ostium et postes, perforabitque aurem ejus subula: et erit ei servus in sæculum.
7人が娘を女奴隷として売った場合、彼女は男奴隷のように出て行くことはない。
7Si quis vendiderit filiam suam in famulam, non egredietur sicut ancillæ exire consueverunt.
8自分の妻と定めた主人が彼女を気に入らないなら、彼女が贖い出されることを認めなさい。主人は彼女を裏切ったので、外国の民に売る権利はない。
8Si displicuerit oculis domini sui cui tradita fuerat, dimittet eam: populo autem alieno vendendi non habebit potestatem, si spreverit eam.
9主人が彼女を自分の息子の妻とするなら、娘として扱う。
9Sin autem filio suo desponderit eam, juxta morem filiarum faciet illi.
10主人が別の妻をめとっても、彼女の食物、衣服、夫婦としての権利を減らしてはならない。
10Quod si alteram ei acceperit, providebit puellæ nuptias, et vestimenta, et pretium pudicitiæ non negabit.
11これら三つを与えないなら、彼女は金を払わず、自由の身となって出て行く。
11Si tria ista non fecerit, egredietur gratis absque pecunia.
12人を打って死なせた者は、必ず死刑に処せられる。
12Qui percusserit hominem volens occidere, morte moriatur.
13しかし故意でなく、神がそのことの起こるのを許されたのであれば、わたしは彼が逃れる場所を定める。
13Qui autem non est insidiatus, sed Deus illum tradidit in manus ejus, constituam tibi locum in quem fugere debeat.
14人が悪意をもって隣人を襲い、故意に殺したなら、わたしの祭壇からでも連れ出して死刑に処しなさい。
14Si quis per industriam occiderit proximum suum, et per insidias: ab altari meo evelles eum, ut moriatur.
15自分の父や母を打つ者は、必ず死刑に処せられる。
15Qui percusserit patrem suum aut matrem, morte moriatur.
16人を誘拐し、彼を売る者、あるいは彼を自分の手元に置いているのが見つかった者は、必ず死刑に処せられる。
16Qui furatus fuerit hominem, et vendiderit eum, convictus noxæ, morte moriatur.
17自分の父や母をのろう者は、必ず死刑に処せられる。
17Qui maledixerit patri suo, vel matri, morte moriatur.
18男たちが争い、一方が他方を石かこぶしで打ち、その人が死なずに床に伏せ、
18Si rixati fuerint viri, et percusserit alter proximum suum lapide vel pugno, et ille mortuus non fuerit, sed jacuerit in lectulo:
19その人が起き上がり、杖をついて外を歩けるようになれば、打った者は罰を免れる。ただし、働けなかった期間の損失を償い、完全に治るまで治療の費用を負担する。
19si surrexerit, et ambulaverit foris super baculum suum, innocens erit qui percusserit, ita tamen ut operas ejus et impensas in medicos restituat.
20人が自分の男奴隷や女奴隷を杖で打ち、その者が彼の手の下で死んだ場合、彼は必ず罰せられる。
20Qui percusserit servum suum, vel ancillam virga, et mortui fuerint in manibus ejus, criminis reus erit.
21しかし、その奴隷が一日か二日後まで生きているなら、主人は罰せられない。その奴隷は主人の財産だからである。
21Sin autem uno die vel duobus supervixerit, non subjacebit pœnæ, quia pecunia illius est.
22男たちが争って身重の女を傷つけ、子を早く産ませたが、ほかに害がなければ、加害者は女の夫が要求し、裁判官が認める罰金を払う。
22Si rixati fuerint viri, et percusserit quis mulierem prægnantem, et abortivum quidem fecerit, sed ipsa vixerit: subjacebit damno quantum maritus mulieris expetierit, et arbitri judicaverint.
23しかし、害が生じたなら、命には命、
23Sin autem mors ejus fuerit subsecuta, reddet animam pro anima,
24目には目、歯には歯、手には手、足には足、
24oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede,
25やけどにはやけど、傷には傷、打ち身には打ち身をもって償う。
25adustionem pro adustione, vulnus pro vulnere, livorem pro livore.
26人が男奴隷または女奴隷の目を打ってつぶしたなら、その目の償いとして奴隷を自由にしなさい。
26Si percusserit quispiam oculum servi sui aut ancillæ, et luscos eos fecerit, dimittet eos liberos pro oculo quem eruit.
27男奴隷または女奴隷の歯を打ち折ったなら、その歯の償いとして奴隷を自由にしなさい。
27Dentem quoque si excusserit servo vel ancillæ suæ, similiter dimittet eos liberos.
28牛が男や女を角で突いて死なせた場合、その牛は必ず石で打ち殺され、その肉は食べてはならない。しかし牛の持ち主は責任を問われない。
28Si bos cornu percusserit virum aut mulierem, et mortui fuerint, lapidibus obruetur: et non comedentur carnes ejus, dominus quoque bovis innocens erit.
29しかし、もしその牛に以前から角で突く癖があり、その持ち主が警告されていたにもかかわらず、それをつないでおかず、それが男や女を殺したなら、その牛は石で打ち殺され、その持ち主も死刑に処せられる。
29Quod si bos cornupeta fuerit ab heri et nudiustertius, et contestati sunt dominum ejus, nec recluserit eum, occideritque virum aut mulierem: et bos lapidibus obruetur, et dominum ejus occident.
30持ち主に身代金が課せられたなら、自分の命の贖いとして、課せられた額をすべて支払う。
30Quod si pretium fuerit ei impositum, dabit pro anima sua quidquid fuerit postulatus.
31それが息子を突いた場合でも、娘を突いた場合でも、この定めに従って彼に行われる。
31Filium quoque et filiam si cornu percusserit, simili sententiæ subjacebit.
32牛が男奴隷または女奴隷を突いたなら、牛の持ち主は奴隷の主人に銀三十シェケルを払い、牛は石で打ち殺す。
32Si servum ancillamque invaserit, triginta siclos argenti domino dabit, bos vero lapidibus opprimetur.
33人が穴を開けるか、あるいは穴を掘ってそれに覆いをせず、そこに牛やろばが落ちた場合、
33Si quis aperuerit cisternam, et foderit, et non operuerit eam, cecideritque bos aut asinus in eam,
34穴の持ち主は損害を償い、動物の持ち主に代金を払う。死んだ動物は穴の持ち主のものとなる。
34reddet dominus cisternæ pretium jumentorum: quod autem mortuum est, ipsius erit.
35ある人の牛が他の人の牛を傷つけ、それが死んだ場合、彼らは生きている牛を売り、その代金を分け合う。また、死んだ動物も分け合う。
35Si bos alienus bovem alterius vulneraverit, et ille mortuus fuerit: vendent bovem vivum, et divident pretium, cadaver autem mortui inter se dispertient.
36その牛に以前から人を突く癖があり、持ち主がつないでおかなかったことが知られているなら、生きた牛をもって死んだ牛を償う。死んだ牛は彼のものとなる。
36Sin autem sciebat quod bos cornupeta esset ab heri et nudiustertius, et non custodivit eum dominus suus: reddet bovem pro bove, et cadaver integrum accipiet.

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.