出エジプト記
Chapter 27
Freedom Bible (フリーダム・バイブル)
vs Clementine Vulgate…
Aa
Text size
Line width
Verse numbers

出エジプト記 27

Freedom Bible (フリーダム・バイブル)
Clementine Vulgate, 1598
1アカシアの木で祭壇を造りなさい。長さと幅は五キュビトの正方形、高さは三キュビトとする。
1Facies et altare de lignis setim, quod habebit quinque cubitus in longitudine, et totidem in latitudine, id est, quadrum, et tres cubitos in altitudine.
2四隅に祭壇と一体の角を造り、全体に青銅をかぶせなさい。
2Cornua autem per quatuor angulos ex ipso erunt: et operies illud ære.
3灰を取り除く壺、灰取りシャベル、鉢、肉刺し、火皿を造りなさい。器具はすべて青銅とする。
3Faciesque in usus ejus lebetes ad suscipiendos cineres, et forcipes atque fuscinulas, et ignium receptacula; omnia vasa ex ære fabricabis.
4そのために青銅の網目細工の格子を造りなさい。その格子の四隅に四つの青銅の環を造る。
4Craticulamque in modum retis æneam: per cujus quatuor angulos erunt quatuor annuli ænei.
5それを祭壇の出っ張りの下、すなわち下部に取り付け、格子が祭壇の半分の高さに届くようにする。
5Quos pones subter arulam altaris: eritque craticula usque ad altaris medium.
6祭壇のため、アカシアの木で担ぎ棒を造り、青銅をかぶせなさい。
6Facies et vectes altaris de lignis setim duos, quos operies laminis æneis:
7担ぎ棒を環に通し、祭壇を担ぐ時には両側に棒があるようにする。
7et induces per circulos, eruntque ex utroque latere altaris ad portandum.
8板で中空に造りなさい。山で示された通りに造る。
8Non solidum, sed inane et cavum intrinsecus facies illud, sicut tibi in monte monstratum est.
9幕屋の庭を造りなさい。南側に向かう片側のために、撚り糸で織った亜麻布の庭の幕を設けなさい。長さは百キュビトとする。
9Facies et atrium tabernaculi, in cujus australi plaga contra meridiem erunt tentoria de bysso retorta: centum cubitos unum latus tenebit in longitudine.
10その二十本の柱と二十の台座は青銅とする。柱の掛け釘と帯飾りは銀とする。
10Et columnas viginti cum basibus totidem æneis, quæ capita cum cælaturis suis habebunt argentea.
11北側についても同様に、その長さに沿って百キュビトの幕を設ける。その二十本の柱と二十の台座は青銅とする。柱の掛け釘と帯飾りは銀とする。
11Similiter et in latere aquilonis per longum erunt tentoria centum cubitorum, columnæ viginti, et bases æneæ ejusdem numeri, et capita earum cum cælaturis suis argentea.
12西側の庭の幅については、五十キュビトの幕を設ける。その柱は十本、台座は十とする。
12In latitudine vero atrii, quod respicit ad occidentem, erunt tentoria per quinquaginta cubitos, et columnæ decem, basesque totidem.
13東に向かう東側の庭の幅は五十キュビトとする。
13In ea quoque atrii latitudine, quæ respicit ad orientem, quinquaginta cubiti erunt.
14入り口の一方の側の幕は十五キュビト、その柱は三本、台座は三つとする。
14In quibus quindecim cubitorum tentoria lateri uno deputabuntur, columnæque tres et bases totidem:
15もう一方の側の幕も十五キュビト、その柱は三本、台座は三つとする。
15et in latere altero erunt tentoria cubitos obtinentia quindecim, columnæ tres, et bases totidem.
16庭の入り口のためには、青色、紫色、緋色の糸、撚り糸で織った亜麻布で、刺繍をする者の細工による二十キュビトの幕を設ける。その柱は四本、台座は四つとする。
16In introitu vero atrii fiet tentorium cubitorum viginti ex hyacintho et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumarii: columnas habebit quatuor, cum basibus totidem.
17庭の周囲のすべての柱には銀の帯飾りを付け、その掛け釘は銀、台座は青銅とする。
17Omnes columnæ atrii per circuitum vestitæ erunt argenteis laminis, capitibus argenteis, et basibus æneis.
18庭の長さは百キュビト、幅は全体にわたって五十キュビト、高さは五キュビトとする。幕は撚り糸で織った亜麻布とし、その台座は青銅とする。
18In longitudine occupabit atrium cubitos centum, in latitudine quinquaginta, altitudo quinque cubitorum erit: fietque de bysso retorta, et habebit bases æneas.
19すべての奉仕に用いる幕屋のすべての器具、そのすべての釘、および庭のすべての釘は青銅としなさい。
19Cuncta vasa tabernaculi in omnes usus et cæremonias, tam paxillos ejus quam atrii, ex ære facies.
20イスラエルの子らに命じて、ともしびのために、ついて搾った純粋なオリーブ油をあなたのところに持って来させ、ともしびが常にともっているようにしなさい。
20Præcipe filiis Israël ut afferant tibi oleum de arboribus olivarum purissimum, piloque contusum, ut ardeat lucerna semper
21会見の天幕の中、契約の前の垂れ幕の外側で、アロンとその子らは夕方から朝まで、主の前でともしびを整える。これはイスラエルの子らのための、代々にわたる永遠の掟である。
21in tabernaculo testimonii, extra velum quod oppansum est testimonio. Et collocabunt eam Aaron et filii ejus, ut usque mane luceat coram Domino. Perpetuus erit cultus per successiones eorum a filiis Israël.

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.