出エジプト記 36
Freedom Bible (フリーダム・バイブル)Translation
Freedom Bible (フリーダム・バイブル)
Clementine Vulgate, 1598
1ベツァルエル、オホリアブ、および主から知恵と英知を授けられ、聖所の奉仕の仕事を行うすべを知る者たちはみな、主が命じられた通りに仕事をする。」
1Fecit ergo Beseleel, et Ooliab, et omnis vir sapiens, quibus dedit Dominus sapientiam et intellectum, ut scirent fabre operari quæ in usus sanctuarii necessaria sunt, et quæ præcepit Dominus.
2モーセはベツァルエルとオホリアブ、また主から知恵を授けられ、心を動かされて仕事に携わろうとする者たちをみな呼び寄せた。
2Cumque vocasset eos Moyses et omnem eruditum virum, cui dederat Dominus sapientiam, et qui sponte sua obtulerant se ad faciendum opus,
3彼らは、イスラエルの子らが聖所の奉仕の仕事のために持って来たささげ物を、すべてモーセから受け取った。民はなおも毎朝、自発のささげ物を持って来た。
3tradidit eis universa donaria filiorum Israël. Qui cum instarent operi, quotidie mane vota populus offerebat.
4聖所のすべての仕事を行っていた知恵のある人々はみな、各自が行っていた仕事から離れて来て、
4Unde artifices venire compulsi,
5彼らはモーセに言った。「民は、主が命じられた仕事に必要な量を、はるかに超えて持って来ています。」
5dixerunt Moysi: Plus offert populus quam necessarium est.
6そこでモーセは命じ、陣営中にこう布告させた。「男も女も、聖所へのささげ物のため、もう何も作ってはならない。」こうして民は、持って来ることを止められた。
6Jussit ergo Moyses præconis voce cantari: Nec vir, nec mulier quidquam offerat ultra in opere sanctuarii. Sicque cessatum est a muneribus offerendis,
7材料はすべての仕事を行うのに十分であり、なお余りがあった。
7eo quod oblata sufficerent et superabundarent.
8仕事をする者たちのうち、心に知恵のある人々はみな、撚り糸で織った亜麻布、青色、紫色、緋色の糸で十枚の幕を造り、幕屋を造った。彼らはケルビムを熟練した職人の細工としてこれらに織り出した。
8Feceruntque omnes corde sapientes ad explendum opus tabernaculi, cortinas decem de bysso retorta, et hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, opere vario, et arte polymita:
9それぞれの幕の長さは二十八キュビト、幅は四キュビトとした。すべての幕は同じ寸法であった。
9quarum una habebat in longitudine viginti octo cubitos, et in latitudine quatuor; una mensura erat omnium cortinarum.
10彼は五枚の幕を互いにつなぎ合わせ、もう五枚の幕も互いにつなぎ合わせた。
10Conjunxitque cortinas quinque, alteram alteri, et alias quinque sibi invicem copulavit.
11彼はつなぎ合わせた一方の幕の端に青い糸で輪を作った。もう一つのつなぎ合わせた幕の外側の端にも同じようにした。
11Fecit et ansas hyacinthinas in ora cortinæ unius ex utroque latere, et in ora cortinæ alterius similiter,
12一方の幕に五十の輪を作り、もう一つのつなぎ合わせた幕の端にも五十の輪を作った。輪は互いに向かい合うようにした。
12ut contra se invicem venirent ansæ, et mutuo jungerentur.
13彼は五十の金の留め金を造り、その留め金で幕を互いにつなぎ合わせた。こうして幕屋は一つとなった。
13Unde et quinquaginta fudit circulos aureos, qui morderent cortinarum ansas, et fieret unum tabernaculum.
14彼は幕屋の上に掛ける天幕として、山羊の毛で幕を造った。十一枚の幕を造った。
14Fecit et saga undecim de pilis caprarum ad operiendum tectum tabernaculi:
15それぞれの幕の長さは三十キュビト、幅は四キュビトとした。十一枚の幕は同じ寸法であった。
15unum sagum in longitudine habebat cubitos triginta, et in latitudine cubitos quatuor: unius mensuræ erant omnia saga:
16彼は五枚の幕を一つにつなぎ合わせ、六枚の幕を一つにつなぎ合わせた。
16quorum quinque junxit seorsum, et sex alia separatim.
17彼はつなぎ合わせた一方の外側の幕の端に五十の輪を作り、もう一つのつなぎ合わせた幕の外側の端にも五十の輪を作った。
17Fecitque ansas quinquaginta in ora sagi unius, et quinquaginta in ora sagi alterius, ut sibi invicem jungerentur.
18彼は五十の青銅の留め金を造り、天幕を一つにつなぎ合わせた。
18Et fibulas æneas quinquaginta, quibus necteretur tectum, ut unum pallium ex omnibus sagis fieret.
19彼は天幕のために赤く染めた雄羊の皮の覆いを造り、その上にジュゴンの皮の覆いを造った。
19Fecit et opertorium tabernaculi de pellibus arietum rubricatis: aliudque desuper velamentum de pellibus janthinis.
20彼は幕屋のためにアカシアの木で板を造り、直立させた。
20Fecit et tabulas tabernaculi de lignis setim stantes.
21板の長さは十キュビト、それぞれの板の幅は一・五キュビトであった。
21Decem cubitorum erat longitudo tabulæ unius: et unum ac semis cubitum latitudo retinebat.
22それぞれの板には、互いに合うように二つのほぞがあった。彼は幕屋のすべての板をこのように造った。
22Binæ incastraturæ erant per singulas tabulas, ut altera alteri jungeretur. Sic fecit in omnibus tabernaculi tabulis.
23彼は幕屋の南側に向かう側に、二十枚の板を造った。
23E quibus viginti ad plagam meridianam erant contra austrum,
24彼はその二十枚の板の下に四十の銀の台座を造った。すなわち、一枚の板の二つのほぞの下に二つの台座、もう一枚の板の二つのほぞの下にも二つの台座を置いた。
24cum quadraginta basibus argenteis. Duæ bases sub una tabula ponebantur ex utraque parte angulorum, ubi incastraturæ laterum in angulis terminantur.
25幕屋のもう一方の側、すなわち北側にも二十枚の板を造り、
25Ad plagam quoque tabernaculi, quæ respicit ad aquilonem, fecit viginti tabulas,
26それらの四十の銀の台座を造った。すなわち、一枚の板の下に二つの台座、もう一枚の板の下にも二つの台座を置いた。
26cum quadraginta basibus argenteis, duas bases per singulas tabulas.
27幕屋の奥、すなわち西側のために六枚の板を造った。
27Contra occidentem vero, id est, ad eam partem tabernaculi quæ mare respicit, fecit sex tabulas,
28幕屋の奥の両隅のために二枚の板を造った。
28et duas alias per singulos angulos tabernaculi retro:
29これらは下で二重になり、同じように頂部でも一つの環に向けて一つとなるようにした。彼は二つの隅にある両方の板をそのようにした。
29quæ junctæ erant a deorsum usque sursum, et in unam compaginem pariter ferebantur. Ita fecit ex utraque parte per angulos:
30八枚の板と、その銀の台座は十六の台座となった。すべての板の下に二つずつ台座があった。
30ut octo essent simul tabulæ, et haberent bases argenteas sedecim, binas scilicet bases sub singulis tabulis.
31彼はアカシアの木で横木を造った。幕屋の一方の側の板のために五本、
31Fecit et vectes de lignis setim, quinque ad continendas tabulas unius lateris tabernaculi,
32幕屋のもう一方の側の板のために五本の横木、そして幕屋の奥、すなわち西側の板のために五本の横木を造った。
32et quinque alios ad alterius lateris coaptandas tabulas: et extra hos, quinque alios vectes ad occidentalem plagam tabernaculi contra mare.
33彼は板の真ん中を通る中央の横木を、端から端まで通るようにした。
33Fecit quoque vectem alium, qui per medias tabulas ab angulo usque ad angulum perveniret.
34彼は板に金をかぶせ、横木を通す場所として金の環を造り、横木にも金をかぶせた。
34Ipsa autem tabulata deauravit, fusis basibus earum argenteis. Et circulos eorum fecit aureos, per quos vectes induci possent: quos et ipsos laminis aureis operuit.
35彼は青色、紫色、緋色の糸、撚り糸で織った亜麻布で垂れ幕を造った。それにケルビムを熟練した職人の細工として織り出した。
35Fecit et velum de hyacintho, et purpura, vermiculo, ac bysso retorta, opere polymitario, varium atque distinctum:
36そのために四本のアカシアの木の柱を造り、それに金をかぶせた。その掛け釘は金であった。彼はそのために四つの銀の台座を鋳造した。
36et quatuor columnas de lignis setim, quas cum capitibus deauravit, fusis basibus earum argenteis.
37彼は天幕の入り口のために、青色、紫色、緋色の糸、撚り糸で織った亜麻布で、刺繍をする者の細工による幕を造った。
37Fecit et tentorium in introitu tabernaculi ex hyacintho, purpura, vermiculo, byssoque retorta, opere plumarii:
38また、その五本の柱とその掛け釘を造り、その柱頭と帯飾りに金をかぶせた。その五つの台座は青銅であった。
38et columnas quinque cum capitibus suis, quas operuit auro, basesque earum fudit æneas.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.