Liber Numeri 36
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
1Accesserunt autem et principes familiarum Galaad filii Machir filii Manasse, de stirpe filiorum Joseph: locutique sunt Moysi coram principibus Israël, atque dixerunt:
1约瑟 的后裔, 玛拿西 的孙子, 玛吉 的儿子 基列 ,他子孙中的诸族长来到 摩西 和作首领的 以色列 人族长面前,说:
2Tibi domino nostro præcepit Dominus ut terram sorte divideres filiis Israël, et ut filiabus Salphaad fratris nostri dares possessionem debitam patri:
2「耶和华曾吩咐我主拈阄分地给 以色列 人为业,我主也受了耶和华的吩咐将我们兄弟 西罗非哈 的产业分给他的众女儿。
3quas si alterius tribus homines uxores acceperint, sequetur possessio sua, et translata ad aliam tribum, de nostra hæreditate minuetur.
3她们若嫁 以色列 别 支派的人,就必将我们祖宗所遗留的产业加在她们丈夫支派的产业中。这样,我们拈阄所得的产业就要减少了。
4Atque ita fiet, ut cum jubilæus, id est, quinquagesimus annus remissionis advenerit, confundatur sortium distributio, et aliorum possessio ad alios transeat.
4到了 以色列 人的禧年,这女儿的产业就必加在她们丈夫支派的产业上。这样,我们祖宗支派的产业就减少了。」
5Respondit Moyses filiis Israël, et Domino præcipiente ait: Recte tribus filiorum Joseph locuta est.
5摩西 照耶和华的话吩咐 以色列 人说:「 约瑟 支派的人说得有理。
6Et hæc lex super filiabus Salphaad a Domino promulgata est: nubant quibus volunt, tantum ut suæ tribus hominibus:
6论到 西罗非哈 的众女儿,耶和华这样吩咐说:她们可以随意嫁人,只是要嫁同宗支派的人。
7ne commisceatur possessio filiorum Israël de tribu in tribum. Omnes enim viri ducent uxores de tribu et cognatione sua:
7这样, 以色列 人的产业就不从这支派归到那支派,因为 以色列 人要各守各祖宗支派的产业。
8et cunctæ feminæ de eadem tribu maritos accipient: ut hæreditas permaneat in familiis,
8凡在 以色列 支派中得了产业的女子必作同宗支派人的妻,好叫 以色列 人各自承受他祖宗的产业。
9nec sibi misceantur tribus, sed ita maneant
9这样,他们的产业就不从这支派归到那支派,因为 以色列 支派的人要各守各的产业。」
10ut a Domino separatæ sunt. Feceruntque filiæ Salphaad ut fuerat imperatum:
10耶和华怎样吩咐 摩西 , 西罗非哈 的众女儿就怎样行。
11et nupserunt Maala, et Thersa, et Hegla, et Melcha, et Noa, filiis patrui sui
11西罗非哈 的女儿 玛拉 、 得撒 、 曷拉 、 密迦 、 挪阿 都嫁了他们伯叔的儿子。
12de familia Manasse, qui fuit filius Joseph: et possessio, quæ illis fuerat attributa, mansit in tribu et familia patris earum.
12她们嫁入 约瑟 儿子、 玛拿西 子孙的族中;她们的产业仍留在同宗支派中。
13Hæc sunt mandata atque judicia, quæ mandavit Dominus per manum Moysi ad filios Israël, in campestribus Moab supra Jordanem contra Jericho.
13这是耶和华在 摩押 平原— 约旦河 边、 耶利哥 对面—借着 摩西 所吩咐 以色列 人的命令典章。
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.