Hiezechielis Prophetæ 18
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
1Et factus est sermo Domini ad me, dicens:
1耶和华的话又临到我说:
2Quid est quod inter vos parabolam vertitis in proverbium istud in terra Israël, dicentes: Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupescunt?
2「你们在 以色列 地怎么用这俗语说『父亲吃了酸葡萄,儿子的牙酸倒了』呢?」
3Vivo ego, dicit Dominus Deus, si erit ultra vobis parabola hæc in proverbium in Israël.
3主耶和华说:「我指着我的永生起誓,你们在 以色列 中,必不再有用这俗语的 因由 。
4Ecce omnes animæ meæ sunt: ut anima patris, ita et anima filii mea est: anima quæ peccaverit, ipsa morietur.
4看哪,世人都是属我的;为父的怎样属我,为子的也照样属我;犯罪的,他必死亡。
5Et vir si fuerit justus, et fecerit judicium et justitiam,
5「人若是公义,且行正直与合理的事:
6in montibus non comederit, et oculos suos non levaverit ad idola domus Israël: et uxorem proximi sui non violaverit, et ad mulierem menstruatam non accesserit:
6未曾在山上吃过 祭偶像之物 ,未曾仰望 以色列 家的偶像,未曾玷污邻舍的妻,未曾在妇人的经期内亲近她,
7et hominem non contristaverit, pignus debitori reddiderit, per vim nihil rapuerit: panem suum esurienti dederit, et nudum operuerit vestimento:
7未曾亏负人,乃将欠债之人的当头还给他;未曾抢夺人的物件,却将食物给饥饿的人吃,将衣服给赤身的人穿;
8ad usuram non commodaverit, et amplius non acceperit: ab iniquitate averterit manum suam, et judicium verum fecerit inter virum et virum:
8未曾向借钱的 弟兄 取利,也未曾向借粮的 弟兄 多要,缩手不作罪孽,在两人之间,按至理判断;
9in præceptis meis ambulaverit, et judicia mea custodierit, ut faciat veritatem: hic justus est; vita vivet, ait Dominus Deus.
9遵行我的律例,谨守我的典章,按诚实行事—这人是公义的,必定存活。这是主耶和华说的。
10Quod si genuerit filium latronem, effundentem sanguinem, et fecerit unum de istis:
10「他若生一个儿子,作强盗,是流人血的,不行以上所说之善,反行其中之恶,乃在山上吃过 祭偶像之物 ,并玷污邻舍的妻,
11et hæc quidem omnia non facientem, sed in montibus comedentem, et uxorem proximi sui polluentem:
no verse 11 in this text
12egenum et pauperem contristantem, rapientem rapinas, pignus non reddentem, et ad idola levantem oculos suos, abominationem facientem:
12亏负困苦和穷乏的人,抢夺人的物,未曾将当头还给人,仰望偶像,并行可憎的事,
13ad usuram dantem, et amplius accipientem: numquid vivet? Non vivet: cum universa hæc detestanda fecerit, morte morietur; sanguis ejus in ipso erit.
13向借钱的 弟兄 取利,向借粮的弟兄多要—这人岂能存活呢?他必不能存活。他行这一切可憎的事,必要死亡,他的罪必归到他身上。
14Quod si genuerit filium, qui videns omnia peccata patris sui quæ fecit, timuerit, et non fecerit simile eis:
14「他若生一个儿子,见父亲所犯的一切罪便惧怕,不照样去做;
15super montes non comederit, et oculos suos non levaverit ad idola domus Israël, et uxorem proximi sui non violaverit:
15未曾在山上吃过 祭偶像之物 ,未曾仰望 以色列 家的偶像,未曾玷污邻舍的妻,
16et virum non contristaverit, pignus non retinuerit, et rapinam non rapuerit: panem suum esurienti dederit, et nudum operuerit vestimento:
16未曾亏负人,未曾取人的当头,未曾抢夺人的物件,却将食物给饥饿的人吃,将衣服给赤身的人穿,
17a pauperis injuria averterit manum suam, usuram et superabundantiam non acceperit, judicia mea fecerit, in præceptis meis ambulaverit: hic non morietur in iniquitate patris sui, sed vita vivet.
17缩手不害贫穷人,未曾向借钱的 弟兄 取利,也未曾向借粮的 弟兄 多要;他顺从我的典章,遵行我的律例,就不因父亲的罪孽死亡,定要存活。
18Pater ejus, quia calumniatus est, et vim fecit fratri, et malum operatus est in medio populi sui, ecce mortuus est in iniquitate sua.
18至于他父亲;因为欺人太甚,抢夺弟兄,在本国的民中行不善,他必因自己的罪孽死亡。
19Et dicitis: Quare non portavit filius iniquitatem patris? Videlicet quia filius judicium et justitiam operatus est, omnia præcepta mea custodivit, et fecit illa, vivet vita.
19「你们还说:『儿子为何不担当父亲的罪孽呢?』儿子行正直与合理的事,谨守遵行我的一切律例,他必定存活。
20Anima quæ peccaverit, ipsa morietur: filius non portabit iniquitatem patris, et pater non portabit iniquitatem filii: justitia justi super eum erit, et impietas impii erit super eum.
20惟有犯罪的,他必死亡。儿子必不担当父亲的罪孽,父亲也不担当儿子的罪孽。义人的善果必归自己,恶人的恶报也必归自己。
21Si autem impius egerit pœnitentiam ab omnibus peccatis suis quæ operatus est, et custodierit omnia præcepta mea, et fecerit judicium et justitiam, vita vivet, et non morietur.
21「恶人若回头离开所做的一切罪恶,谨守我一切的律例,行正直与合理的事,他必定存活,不致死亡。
22Omnium iniquitatum ejus quas operatus est, non recordabor: in justitia sua quam operatus est, vivet.
22他所犯的一切罪过都不被记念,因所行的义,他必存活。
23Numquid voluntatis meæ est mors impii, dicit Dominus Deus, et non ut convertatur a viis suis, et vivat?
23主耶和华说:恶人死亡,岂是我喜悦的吗?不是喜悦他回头离开所行的道存活吗?
24Si autem averterit se justus a justitia sua, et fecerit iniquitatem secundum omnes abominationes quas operari solet impius, numquid vivet? Omnes justitiæ ejus quas fecerat, non recordabuntur: in prævaricatione qua prævaricatus est, et in peccato suo quod peccavit, in ipsis morietur.
24义人若转离义行而作罪孽,照着恶人所行一切可憎的事而行,他岂能存活吗?他所行的一切义都不被记念;他必因所犯的罪、所行的恶死亡。
25Et dixistis: Non est æqua via Domini ! Audite ergo, domus Israël: numquid via mea non est æqua, et non magis viæ vestræ pravæ sunt?
25「你们还说:『主的道不公平!』 以色列 家啊,你们当听,我的道岂不公平吗?你们的道岂不是不公平吗?
26Cum enim averterit se justus a justitia sua, et fecerit iniquitatem, morietur in eis: in injustitia quam operatus est morietur.
26义人若转离义行而作罪孽死亡,他是因所作的罪孽死亡。
27Et cum averterit se impius ab impietate sua quam operatus est, et fecerit judicium et justitiam, ipse animam suam vivificabit:
27再者,恶人若回头离开所行的恶,行正直与合理的事,他必将性命救活了。
28considerans enim, et avertens se ab omnibus iniquitatibus suis quas operatus est, vita vivet, et non morietur.
28因为他思量,回头离开所犯的一切罪过,必定存活,不致死亡。
29Et dicunt filii Israël: Non est æqua via Domini ! Numquid viæ meæ non sunt æquæ, domus Israël, et non magis viæ vestræ pravæ?
29以色列 家还说:『主的道不公平!』 以色列 家啊,我的道岂不公平吗?你们的道岂不是不公平吗?」
30Idcirco unumquemque juxta vias suas judicabo, domus Israël, ait Dominus Deus. Convertimini, et agite pœnitentiam ab omnibus iniquitatibus vestris, et non erit vobis in ruinam iniquitas.
30所以主耶和华说:「 以色列 家啊,我必按你们各人所行的审判你们。你们当回头离开所犯的一切罪过。这样,罪孽必不使你们败亡。
31Projicite a vobis omnes prævaricationes vestras in quibus prævaricati estis, et facite vobis cor novum, et spiritum novum: et quare moriemini, domus Israël?
31你们要将所犯的一切罪过尽行抛弃,自做一个新心和新灵。 以色列 家啊,你们何必死亡呢?
32Quia nolo mortem morientis, dicit Dominus Deus: revertimini, et vivite.
32主耶和华说:我不喜悦那死人之死,所以你们当回头而存活。」
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.