Hiezechielis Prophetæ 21
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
1Et factus est sermo Domini ad me, dicens:
1耶和华的话临到我说:
2[Fili hominis, pone faciem tuam ad Jerusalem, et stilla ad sanctuaria, et propheta contra humum Israël.
2「人子啊,你要面向 耶路撒冷 和圣所滴下预言,攻击 以色列 地。
3Et dices terræ Israël: Hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te, et ejiciam gladium meum de vagina sua, et occidam in te justum et impium.
3对 以色列 地说,耶和华如此说:我与你为敌,并要拔刀出鞘,从你中间将义人和恶人一并剪除。
4Pro eo autem quod occidi in te justum et impium, idcirco egredietur gladius meus de vagina sua ad omnem carnem, ab austro usque ad aquilonem:
4我既要从你中间剪除义人和恶人,所以我的刀要出鞘,自南至北攻击一切有血气的;
5ut sciat omnis caro quia ego Dominus, eduxi gladium meum de vagina sua irrevocabilem.
5一切有血气的就知道我—耶和华已经拔刀出鞘,必不再入鞘。
6Et tu, fili hominis, ingemisce in contritione lumborum, et in amaritudinibus ingemisce coram eis.
6人子啊,你要叹息,在他们眼前弯着腰,苦苦地叹息。
7Cumque dixerint ad te: Quare tu gemis? dices: Pro auditu: quia venit, et tabescet omne cor, et dissolventur universæ manus, et infirmabitur omnis spiritus, et per cuncta genua fluent aquæ: ecce venit, et fiet, ait Dominus Deus.]
7他们问你说:『为何叹息呢?』你就说:『因为有风声、 灾祸 要来。人心都必消化,手都发软,精神衰败,膝弱如水。看哪,这 灾祸 临近,必然成就。这是主耶和华说的。』」
8Et factus est sermo Domini ad me, dicens:
8耶和华的话临到我说:
9Fili hominis, propheta, et dices: Hæc dicit Dominus Deus: loquere: [Gladius, gladius exacutus est, et limatus:
9「人子啊,你要预言。耶和华吩咐我如此说: 有刀、有刀, 是磨快擦亮的;
10ut cædat victimas, exacutus est: ut splendeat, limatus est: qui moves sceptrum filii mei, succidisti omne lignum.
10磨快为要行杀戮, 擦亮为要像闪电。 我们岂可快乐吗? 罚 我子的杖藐视各树。
11Et dedi eum ad levigandum, ut teneatur manu: iste exacutus est gladius, et iste limatus est, ut sit in manu interficientis.
11这刀已经交给人擦亮,为要应手使用。这刀已经磨快擦亮,好交在行杀戮的人手中。
12Clama et ulula, fili hominis, quia hic factus est in populo meo, hic in cunctis ducibus Israël qui fugerant: gladio traditi sunt cum populo meo: idcirco plaude super femur,
12人子啊,你要呼喊哀号,因为这刀临到我的百姓和 以色列 一切的首领。他们和我的百姓都交在刀下,所以你要拍腿 叹息 。
13quia probatus est: et hoc, cum sceptrum subverterit, et non erit, dicit Dominus Deus.
13有试验的事;若那藐视的杖归于无有,怎么样呢?这是主耶和华说的。
14Tu ergo, fili hominis, propheta, et percute manu ad manum: et duplicetur gladius, ac triplicetur gladius interfectorum: hic est gladius occisionis magnæ, qui obstupescere eos facit
14「人子啊,你要拍掌预言。我— 耶和华 要使这刀,就是致死伤的刀,一连三次加倍 刺人 ,进入他们的内屋,使大人受死伤的就是这刀。
15et corde tabescere, et multiplicat ruinas. In omnibus portis eorum dedi conturbationem gladii acuti, et limati ad fulgendum, amicti ad cædem.
15我设立这恐吓人的刀,攻击他们的一切城门,使他们的心消化,加增他们跌倒的事。哎!这刀造得像闪电,磨得尖利,要行杀戮。
16Exacuere, vade ad dexteram sive ad sinistram, quocumque faciei tuæ est appetitus.
16刀啊,你归在右边,摆在左边;你面向哪方,就向那方 杀戮 。
17Quin et ego plaudam manu ad manum, et implebo indignationem meam: ego Dominus locutus sum.]
17我也要拍掌,并要使我的忿怒止息。这是我—耶和华说的。」
18Et factus est sermo Domini ad me, dicens:
18耶和华的话又临到我说:
19Et tu, fili hominis, pone tibi duas vias, ut veniat gladius regis Babylonis: de terra una egredientur ambæ: et manu capiet conjecturam; in capite viæ civitatis conjiciet.
19「人子啊,你要定出两条路,好使 巴比伦 王的刀来。这两条路必从一地分出来,又要在通城的路口上画出一只手来。
20Viam pones ut veniat gladius ad Rabbath filiorum Ammon, et ad Judam in Jerusalem munitissimam.
20你要定出一条路,使刀来到 亚扪 人的 拉巴 ;又要定出一条路,使刀来到 犹大 的坚固城 耶路撒冷 。
21Stetit enim rex Babylonis in bivio, in capite duarum viarum, divinationem quærens, commiscens sagittas: interrogavit idola, exta consuluit.
21因为 巴比伦 王站在岔路那里,在两条路口上要占卜。他摇签求问神像,察看 牺牲的 肝;
22Ad dexteram ejus facta est divinatio super Jerusalem, ut ponat arietes, ut aperiat os in cæde, ut elevet vocem in ululatu, ut ponat arietes contra portas, ut comportet aggerem, ut ædificet munitiones.
22在右手中拿着为 耶路撒冷 占卜的签,使他安设撞城锤,张口叫杀,扬声呐喊,筑垒造台,以撞城锤,攻打城门。
23Eritque quasi consulens frustra oraculum in oculis eorum, et sabbatorum otium imitans: ipse autem recordabitur iniquitatis ad capiendum.
23据那些曾起誓的 犹大 人看来,这是虚假的占卜;但 巴比伦 王要使他们想起罪孽,以致将他们捉住。」
24Idcirco hæc dicit Dominus Deus: Pro eo quod recordati estis iniquitatis vestræ, et revelastis prævaricationes vestras, et apparuerunt peccata vestra in omnibus cogitationibus vestris, pro eo, inquam, quod recordati estis, manu capiemini.
24主耶和华如此说:「因你们的过犯显露,使你们的罪孽被记念,以致你们的罪恶在行为上都彰显出来;又因你们被记念,就被捉住。
25Tu autem, profane, impie dux Israël, cujus venit dies in tempore iniquitatis præfinita:
25你这受死伤行恶的 以色列 王啊,罪孽的尽头到了,受报的日子已到。
26hæc dicit Dominus Deus: Aufer cidarim, tolle coronam: nonne hæc est quæ humilem sublevavit, et sublimem humiliavit?
26主耶和华如此说:当除掉冠,摘下冕,景况必不再像先前;要使卑者升为高,使高者降为卑。
27Iniquitatem, iniquitatem, iniquitatem ponam eam: et hoc non factum est, donec veniret cujus est judicium, et tradam ei.
27我要将 这国 倾覆,倾覆,而又倾覆;这 国 也必不再有,直等到那应得的人来到,我就赐给 他 。」
28Et tu, fili hominis, propheta, et dic: Hæc dicit Dominus Deus ad filios Ammon, et ad opprobrium eorum: et dices: [Mucro, mucro, evaginate ad occidendum: limate ut interficias et fulgeas:
28「人子啊,要发预言说:主耶和华论到 亚扪 人和他们的凌辱,吩咐我如此说:有刀,有拔出来的刀,已经擦亮,为行杀戮,使他像闪电以行吞灭。
29cum tibi viderentur vana, et divinarentur mendacia, ut dareris super colla vulneratorum impiorum, quorum venit dies in tempore iniquitatis præfinita.
29人为你见虚假的异象,行谎诈的占卜,使你倒在受死伤之恶人的颈项上。他们罪孽到了尽头,受报的日子已到。
30Revertere ad vaginam tuam, in loco in quo creatus es: in terra nativitatis tuæ judicabo te.
30你将刀收入鞘吧!在你受造之处、生长之地,我必刑罚你。
31Et effundam super te indignationem meam; in igne furoris mei sufflabo in te: daboque te in manus hominum insipientium, et fabricantium interitum.
31我必将我的恼恨倒在你身上,将我烈怒的火喷在你身上;又将你交在善于杀灭的畜类人手中。
32Igni eris cibus; sanguis tuus erit in medio terræ; oblivioni traderis: quia ego Dominus locutus sum.]
32你必当柴被火焚烧;你的血必 流 在国中。你必不再被记念,因为这是我—耶和华说的。」
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.