Hiezechielis Prophetæ 26
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
1Et factum est in undecimo anno, prima mensis: factus est sermo Domini ad me, dicens:
1第十一年 十一 月初一日,耶和华的话临到我说:
2[Fili hominis, pro eo quod dixit Tyrus de Jerusalem: Euge, confractæ sunt portæ populorum, conversa est ad me: implebor; deserta est:
2「人子啊,因 泰尔 向 耶路撒冷 说:『阿哈,那作众民之门的已经破坏,向我开放;她既变为荒场,我必丰盛。』
3propterea hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego super te, Tyre, et ascendere faciam ad te gentes multas, sicut ascendit mare fluctuans.
3所以,主耶和华如此说: 泰尔 啊,我必与你为敌,使许多国民上来攻击你,如同海使波浪涌上来一样。
4Et dissipabunt muros Tyri, et destruent turres ejus: et radam pulverem ejus de ea, et dabo eam in limpidissimam petram.
4他们必破坏 泰尔 的墙垣,拆毁她的城楼。我也要刮净尘土,使她成为净光的磐石。
5Siccatio sagenarum erit in medio maris, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus: et erit in direptionem gentibus.
5她必在海中作晒网的地方,也必成为列国的掳物。这是主耶和华说的。
6Filiæ quoque ejus quæ sunt in agro, gladio interficientur: et scient quia ego Dominus.]
6属 泰尔 城邑的居民必被刀剑杀灭,他们就知道我是耶和华。」
7[Quia hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego adducam ad Tyrum Nabuchodonosor regem Babylonis ab aquilone, regem regum, cum equis, et curribus, et equitibus, et cœtu, populoque magno.
7主耶和华如此说:「我必使诸王之王的 巴比伦 王 尼布甲尼撒 率领马匹车辆、马兵、军队,和许多人民从北方来攻击 你 泰尔 。
8Filias tuas quæ sunt in agro, gladio interficiet, et circumdabit te munitionibus, et comportabit aggerem in gyro, et elevabit contra te clypeum:
8他必用刀剑杀灭属你城邑的居民,也必造台筑垒举盾牌攻击你。
9et vineas et arietes temperabit in muros tuos, et turres tuas destruet in armatura sua.
9他必安设撞城锤攻破你的墙垣,用铁器拆毁你的城楼。
10Inundatione equorum ejus operiet te pulvis eorum: a sonitu equitum, et rotarum, et curruum, movebuntur muri tui, cum ingressus fuerit portas tuas quasi per introitum urbis dissipatæ.
10因他的马匹众多,尘土扬起遮蔽你。他进入你的城门,好像人进入已有破口之城。那时,你的墙垣必因骑马的和战车、辎重车的响声震动。
11Ungulis equorum suorum conculcabit omnes plateas tuas: populum tuum gladio cædet, et statuæ tuæ nobiles in terram corruent.
11他的马蹄必践踏你一切的街道;他必用刀杀戮你的居民。你坚固的柱子必倒在地上。
12Vastabunt opes tuas, diripient negotiationes tuas, et destruent muros tuos, et domos tuas præclaras subvertent: et lapides tuos, et ligna tua, et pulverem tuum in medio aquarum ponent.
12人必以你的财宝为掳物,以你的货财为掠物,破坏你的墙垣,拆毁你华美的房屋,将你的石头、木头、尘土都抛在水中。
13Et quiescere faciam multitudinem canticorum tuorum: et sonitus cithararum tuarum non audietur amplius.
13我必使你唱歌的声音止息;人也不再听见你弹琴的声音。
14Et dabo te in limpidissimam petram, siccatio sagenarum eris, nec ædificaberis ultra, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus.
14我必使你成为净光的磐石,作晒网的地方。你不得再被建造,因为这是主耶和华说的。」
15Hæc dicit Dominus Deus Tyro: Numquid non a sonitu ruinæ tuæ, et gemitu interfectorum tuorum, cum occisi fuerint in medio tui, commovebuntur insulæ?
15主耶和华对 泰尔 如此说:「在你中间行杀戮,受伤之人唉哼的时候,因你倾倒的响声,海岛岂不都震动吗?
16Et descendent de sedibus suis omnes principes maris, et auferent exuvias suas, et vestimenta sua varia abjicient, et induentur stupore: in terra sedebunt, et attoniti super repentino casu tuo admirabuntur:
16那时靠海的君王必都下位,除去朝服,脱下花衣,披上战兢,坐在地上,时刻发抖,为你惊骇。
17et assumentes super te lamentum, dicent tibi: Quomodo peristi, quæ habitas in mari, urbs inclyta, quæ fuisti fortis in mari cum habitatoribus tuis, quos formidabant universi?
17他们必为你作起哀歌说: 你这有名之城, 素为航海之人居住, 在海上为最坚固的; 平日你和居民使一切住在那里的人无不惊恐; 现在何竟毁灭了?
18Nunc stupebunt naves in die pavoris tui, et turbabuntur insulæ in mari, eo quod nullus egrediatur ex te.
18如今在你这倾覆的日子, 海岛都必战兢; 海中的群岛见你归于无有就都惊惶。」
19Quia hæc dicit Dominus Deus: Cum dedero te urbem desolatam, sicut civitates quæ non habitantur; et adduxero super te abyssum, et operuerint te aquæ multæ;
19主耶和华如此说:「 泰尔 啊,我使你变为荒凉,如无人居住的城邑;又使深水漫过你,大水淹没你。
20et detraxero te cum his qui descendunt in lacum ad populum sempiternum; et collocavero te in terra novissima sicut solitudines veteres, cum his qui deducuntur in lacum, ut non habiteris; porro cum dedero gloriam in terra viventium:
20那时,我要叫你下入阴府,与古时的人一同在地的深处、久已荒凉之地居住,使你不再有居民。我也要在活人之地显荣耀。
21in nihilum redigam te, et non eris: et requisita non invenieris ultra in sempiternum, dicit Dominus Deus.]
21我必叫你令人惊恐,不再存留于世;人虽寻找你,却永寻不见。这是主耶和华说的。」
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.