Danihelis Prophetæ 10
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
1Anno tertio Cyri regis Persarum, verbum revelatum est Danieli cognomento Baltassar, et verbum verum, et fortitudo magna: intellexitque sermonem: intelligentia enim est opus in visione.
1波斯 王 塞魯士 第三年,有事顯給稱為 伯提沙撒 的 但以理 。這事是真的,是指着大爭戰; 但以理 通達這事,明白這異象。
2In diebus illis ego Daniel lugebam trium hebdomadarum diebus:
2當那時,我- 但以理 悲傷了三個七日。
3panem desiderabilem non comedi, et caro et vinum non introierunt in os meum, sed neque unguento unctus sum, donec complerentur trium hebdomadarum dies.
3美味我沒有吃,酒肉沒有入我的口,也沒有用油抹我的身,直到滿了三個七日。
4Die autem vigesima et quarta mensis primi, eram juxta fluvium magnum, qui est Tigris.
4正月二十四日,我在 底格里斯 大河邊,
5Et levavi oculos meos, et vidi: et ecce vir unus vestitus lineis, et renes ejus accincti auro obrizo:
5舉目觀看,見有一人身穿細麻衣,腰束 烏法 精金帶。
6et corpus ejus quasi chrysolithus, et facies ejus velut species fulguris, et oculi ejus ut lampas ardens: et brachia ejus, et quæ deorsum sunt usque ad pedes, quasi species æris candentis: et vox sermonum ejus ut vox multitudinis.
6他身體如水蒼玉,面貌如閃電,眼目如火把,手和腳如光明的銅,說話的聲音如大眾的聲音。
7Vidi autem ego Daniel solus visionem: porro viri qui erant mecum non viderunt, sed terror nimius irruit super eos, et fugerunt in absconditum.
7這異象惟有我- 但以理 一人看見,同着我的人沒有看見。他們卻大大戰兢,逃跑隱藏,
8Ego autem relictus solus vidi visionem grandem hanc: et non remansit in me fortitudo, sed et species mea immutata est in me, et emarcui, nec habui quidquam virium.
8只剩下我一人。我見了這大異象便渾身無力,面貌失色,毫無氣力。
9Et audivi vocem sermonum ejus: et audiens jacebam consternatus super faciem meam, et vultus meus hærebat terræ.
9我卻聽見他說話的聲音,一聽見就面伏在地沉睡了。
10Et ecce manus tetigit me, et erexit me super genua mea, et super articulos manuum mearum.
10忽然,有一手按在我身上,使我用膝和手掌支持微起。
11Et dixit ad me: Daniel vir desideriorum, intellige verba quæ ego loquor ad te, et sta in gradu tuo: nunc enim sum missus ad te. Cumque dixisset mihi sermonem istum, steti tremens.
11他對我說:「大蒙眷愛的 但以理 啊,要明白我與你所說的話,只管站起來,因為我現在奉差遣來到你這裏。」他對我說這話,我便戰戰兢兢地立起來。
12Et ait ad me: Noli metuere, Daniel: quia ex die primo, quo posuisti cor tuum ad intelligendum ut te affligeres in conspectu Dei tui, exaudita sunt verba tua: et ego veni propter sermones tuos.
12他就說:「 但以理 啊,不要懼怕!因為從你第一日專心求明白 將來的事 ,又在你上帝面前刻苦己心,你的言語已蒙應允;我是因你的言語而來。
13Princeps autem regni Persarum restitit mihi viginti et uno diebus: et ecce Michaël, unus de principibus primis, venit in adjutorium meum, et ego remansi ibi juxta regem Persarum.
13但 波斯 國的 魔 君攔阻我二十一日。忽然有大君中的一位 米迦勒 來幫助我,我就停留在 波斯 諸王那裏。
14Veni autem ut docerem te quæ ventura sunt populo tuo in novissimis diebus, quoniam adhuc visio in dies.
14現在我來,要使你明白本國之民日後必遭遇的事,因為這異象關乎後來 許多的 日子。」
15Cumque loqueretur mihi hujuscemodi verbis, dejeci vultum meum ad terram, et tacui.
15他向我這樣說,我就臉面朝地,啞口無聲。
16Et ecce quasi similitudo filii hominis tetigit labia mea: et aperiens os meum locutus sum, et dixi ad eum, qui stabat contra me: Domine mi, in visione tua dissolutæ sunt compages meæ, et nihil in me remansit virium.
16不料,有一位像人的,摸我的嘴唇,我便開口向那站在我面前的說:「我主啊,因見這異象,我大大愁苦,毫無氣力。
17Et quomodo poterit servus domini mei loqui cum domino meo? nihil enim in me remansit virium, sed et halitus meus intercluditur.
17我主的僕人怎能與我主說話呢?我 一見異象 就渾身無力,毫無氣息。」
18Rursum ergo tetigit me quasi visio hominis, et confortavit me,
18有一位形狀像人的又摸我,使我有力量。
19et dixit: Noli timere, vir desideriorum: pax tibi: confortare, et esto robustus. Cumque loqueretur mecum, convalui, et dixi: Loquere, domine mi, quia confortasti me.
19他說:「大蒙眷愛的人哪,不要懼怕,願你平安!你總要堅強。」他一向我說話,我便覺得有力量,說:「我主請說,因你使我有力量。」
20Et ait: Numquid scis quare venerim ad te? et nunc revertar ut prælier adversum principem Persarum. Cum ego egrederer, apparuit princeps Græcorum veniens.
20他就說:「你知道我為何來見你嗎?現在我要回去與 波斯 的 魔 君爭戰,我去後, 希臘 的 魔 君必來。
21Verumtamen annuntiabo tibi quod expressum est in scriptura veritatis: et nemo est adjutor meus in omnibus his, nisi Michaël princeps vester.
21但我要將那錄在真確書上的事告訴你。除了你們的 大 君 米迦勒 之外,沒有幫助我抵擋這兩 魔 君的。」
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.