Danihelis Prophetæ 8
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
1Anno tertio regni Baltassar regis, visio apparuit mihi. Ego Daniel, post id quod videram in principio,
1伯沙撒 王在位第三年,有異象現與我- 但以理 ,是在先前所見的異象之後。
2vidi in visione mea, cum essem in Susis castro, quod est in Ælam regione: vidi autem in visione esse me super portam Ulai.
2我見了異象的時候,我 以為 在 以攔 省 書珊 城中;我見異象又如在 烏萊河 邊。
3Et levavi oculus meos, et vidi: et ecce aries unus stabat ante paludem, habens cornua excelsa, et unum excelsius altero atque succrescens. Postea
3我舉目觀看,見有雙角的公綿羊站在河邊,兩角都高。這角高過那角,更高的是後長的。
4vidi arietem cornibus ventilantem contra occidentem, et contra aquilonem, et contra meridiem, et omnes bestiæ non poterant resistere ei, neque liberari de manu ejus: fecitque secundum voluntatem suam, et magnificatus est.
4我見那公綿羊往西、往北、往南牴觸。獸在牠面前都站立不住,也沒有能救護脫離牠手的;但牠任意而行,自高自大。
5Et ego intelligebam: ecce autem hircus caprarum veniebat ab occidente super faciem totius terræ, et non tangebat terram: porro hircus habebat cornu insigne inter oculos suos.
5我正思想的時候,見有一隻公山羊從西而來,遍行全地, 腳 不沾塵。這山羊兩眼當中有一非常的角。
6Et venit usque ad arietem illum cornutum, quem videram stantem ante portam, et cucurrit ad eum in impetu fortitudinis suæ.
6牠往我所看見、站在河邊有雙角的公綿羊那裏去,大發忿怒,向牠直闖。
7Cumque appropinquasset prope arietem, efferatus est in eum, et percussit arietem: et comminuit duo cornua ejus, et non poterat aries resistere ei: cumque eum misisset in terram, conculcavit, et nemo quibat liberare arietem de manu ejus.
7我見公山羊就近公綿羊,向牠發烈怒,牴觸牠,折斷牠的兩角。綿羊在牠面前站立不住;牠將綿羊觸倒在地,用腳踐踏,沒有能救綿羊脫離牠手的。
8Hircus autem caprarum magnus factus est nimis: cumque crevisset, fractum est cornu magnum, et orta sunt quatuor cornua subter illud per quatuor ventos cæli.
8這山羊極其自高自大,正強盛的時候,那大角折斷了,又在角根上向天的四方長出四個非常的角來。
9De uno autem ex eis egressum est cornu unum modicum: et factum est grande contra meridiem, et contra orientem, et contra fortitudinem.
9四角之中有一角長出一個小角,向南、向東、向榮美之 地 ,漸漸成為強大。
10Et magnificatum est usque ad fortitudinem cæli: et dejecit de fortitudine, et de stellis, et conculcavit eas.
10牠漸漸強大,高及天象,將些天象和星宿拋落在地,用腳踐踏。
11Et usque ad principem fortitudinis magnificatum est: et ab eo tulit juge sacrificium, et dejecit locum sanctificationis ejus.
11並且牠自高自大,以為高及天象之君;除掉常獻給君的 燔祭 ,毀壞君的聖所。
12Robur autem datum est ei contra juge sacrificium propter peccata: et prosternetur veritas in terra, et faciet, et prosperabitur.
12因罪過的緣故,有軍旅和常獻的 燔祭 交付牠。牠將真理拋在地上, 任意 而行,無不順利。
13Et audivi unum de sanctis loquentem: et dixit unus sanctus alteri nescio cui loquenti: Usquequo visio, et juge sacrificium, et peccatum desolationis quæ facta est: et sanctuarium, et fortitudo conculcabitur?
13我聽見有一位聖者說話,又有一位聖者問那說話的聖者說:「這 除掉 常獻的 燔祭 和施行毀壞的罪過,將聖所與軍旅踐踏的異象,要到幾時才 應驗 呢?」
14Et dixit ei: Usque ad vesperam et mane, dies duo millia trecenti: et mundabitur sanctuarium.
14他對我說:「到二千三百日,聖所就必潔淨。」
15Factum est autem cum viderem ego Daniel visionem, et quærerem intelligentiam: ecce stetit in conspectu meo quasi species viri.
15我- 但以理 見了這異象,願意明白其中的意思。忽有一位形狀像人的站在我面前。
16Et audivi vocem viri inter Ulai: et clamavit, et ait: Gabriel, fac intelligere istam visionem.
16我又聽見 烏萊河 兩岸 中有人聲呼叫說:「 加百列 啊,要使此人明白這異象。」
17Et venit, et stetit juxta ubi ego stabam: cumque venisset, pavens corrui in faciem meam: et ait ad me: Intellige, fili hominis, quoniam in tempore finis complebitur visio.
17他便來到我所站的地方。他一來,我就驚慌俯伏在地;他對我說:「人子啊,你要明白,因為這是關乎末後的異象。」
18Cumque loqueretur ad me, collapsus sum pronus in terram: et tetigit me, et statuit me in gradu meo,
18他與我說話的時候,我面伏在地沉睡;他就摸我,扶我站起來,
19dixitque mihi: Ego ostendam tibi quæ futura sunt in novissimo maledictionis: quoniam habet tempus finem suum.
19說:「我要指示你惱怒臨完必有的事,因為這是關乎末後的定期。
20Aries, quem vidisti habere cornua, rex Medorum est atque Persarum.
20你所看見雙角的公綿羊,就是 米底亞 和 波斯 王。
21Porro hircus caprarum, rex Græcorum est; et cornu grande, quod erat inter oculos ejus, ipse est rex primus.
21那公山羊就是 希臘 王;兩眼當中的大角就是頭一王。
22Quod autem fracto illo surrexerunt quatuor pro eo: quatuor reges de gente ejus consurgent, sed non in fortitudine ejus.
22至於那折斷了的角,在其根上又長出四角,這四角就是四國,必從這國裏興起來,只是權勢都不及他。
23Et post regnum eorum, cum creverint iniquitates, consurget rex impudens facie, et intelligens propositiones;
23這四國末時,犯法的人罪惡滿盈,必有一王興起,面貌凶惡,能用雙關的詐語。
24et roborabitur fortitudo ejus, sed non in viribus suis: et supra quam credi potest, universa vastabit, et prosperabitur, et faciet. Et interficiet robustos, et populum sanctorum
24他的權柄必大,卻不是因自己的能力;他必行非常的毀滅,事情順利, 任意 而行;又必毀滅有能力的和聖民。
25secundum voluntatem suam, et dirigetur dolus in manu ejus: et cor suum magnificabit, et in copia rerum omnium occidet plurimos: et contra principem principum consurget, et sine manu conteretur.
25他用權術成就手中的詭計,心裏自高自大,在人坦然無備的時候,毀滅多人;又要站起來攻擊萬君之君,至終卻非因人手而滅亡。
26Et visio vespere et mane, quæ dicta est, vera est: tu ergo visionem signa, quia post multos dies erit.
26所說二千三百日的異象是真的,但你要將這異象封住,因為關乎 後來 許多的日子。」
27Et ego Daniel langui, et ægrotavi per dies: cumque surrexissem, faciebam opera regis, et stupebam ad visionem, et non erat qui interpretaretur.
27於是我- 但以理 昏迷不醒,病了數日,然後起來辦理王的事務。我因這異象驚奇,卻無人能明白其中的意思。
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.