Timotheum I 3
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
1Fidelis sermo: si quis episcopatum desiderat, bonum opus desiderat.
1「人若想要得监督的职分,就是羡慕善工。」这话是可信的。
2Oportet ergo episcopum irreprehensibilem esse, unius uxoris virum, sobrium, prudentem, ornatum, pudicum, hospitalem, doctorem,
2作监督的,必须无可指责,只作一个妇人的丈夫,有节制,自守,端正,乐意接待远人,善于教导;
3non vinolentum, non percussorem, sed modestum: non litigiosum, non cupidum, sed
3不因酒滋事,不打人,只要温和,不争竞,不贪财;
4suæ domui bene præpositum: filios habentem subditos cum omni castitate.
4好好管理自己的家,使儿女凡事端庄顺服。
5Si quis autem domui suæ præesse nescit, quomodo ecclesiæ Dei diligentiam habebit?
5人若不知道管理自己的家,焉能照管 神的教会呢?
6Non neophytum: ne in superbiam elatus, in judicium incidat diaboli.
6初入教的不可作监督,恐怕他自高自大,就落在魔鬼 所受 的刑罚里。
7Oportet autem illum et testimonium habere bonum ab iis qui foris sunt, ut non in opprobrium incidat, et in laqueum diaboli.
7监督也必须在教外有好名声,恐怕被人毁谤,落在魔鬼的网罗里。
8Diaconos similiter pudicos, non bilingues, non multo vino deditos, non turpe lucrum sectantes:
8作执事的,也是如此:必须端庄,不一口两舌,不好喝酒,不贪不义之财;
9habentes mysterium fidei in conscientia pura.
9要存清洁的良心,固守真道的奥秘。
10Et hi autem probentur primum: et sic ministrent, nullum crimen habentes.
10这等人也要先受试验,若没有可责之处,然后叫他们作执事。
11Mulieres similiter pudicas, non detrahentes, sobrias, fideles in omnibus.
11女执事也是如此:必须端庄,不说谗言,有节制,凡事忠心。
12Diaconi sint unius uxoris viri, qui filiis suis bene præsint, et suis domibus.
12执事只要作一个妇人的丈夫,好好管理儿女和自己的家。
13Qui enim bene ministraverint, gradum bonum sibi acquirent, et multam fiduciam in fide, quæ est in Christo Jesu.
13因为善作执事的,自己就得到美好的地步,并且在基督耶稣里的真道上大有胆量。
14Hæc tibi scribo, sperans me ad te venire cito:
14我指望快到你那里去,所以先将这些事写给你。
15si autem tardavero, ut scias quomodo oporteat te in domo Dei conversari, quæ est ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis.
15倘若我耽延日久,你也可以知道在 神的家中当怎样行。这家就是永生 神的教会,真理的柱石和根基。
16Et manifeste magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, justificatum est in spiritu, apparuit angelis, prædicatum est gentibus, creditum est in mundo, assumptum est in gloria.
16大哉,敬虔的奥秘,无人不以为然! 就是 神在肉身显现, 被圣灵称义, 被天使看见, 被传于外邦, 被世人信服, 被接在荣耀里。
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.