Corinthios I
Chapter 3
Clementine Vulgate, 1598
vs Freedom Bible (フリー…
Aa
Text size
Line width
Verse numbers

Corinthios I 3

Clementine Vulgate, 1598
Freedom Bible (フリーダム・バイブル)
1Et ego, fratres, non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus. Tamquam parvulis in Christo,
1兄弟たち、私はあなたがたに、霊に属する人に対するようには語れず、肉に属する人、キリストにある幼子に対するように語りました。
2lac vobis potum dedi, non escam: nondum enim poteratis: sed nec nunc quidem potestis: adhuc enim carnales estis.
2私はあなたがたに乳を飲ませ、固い食物は与えませんでした。あなたがたにはまだ受け入れることができなかったからです。実際、今でもまだ受け入れることができません。
3Cum enim sit inter vos zelus, et contentio: nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis?
3あなたがたは依然として肉に属しているからです。あなたがたの間にねたみや争いや分派がある以上、肉に属し、ただの人のように歩んでいるのではありませんか。
4Cum enim quis dicat: Ego quidem sum Pauli; alius autem: Ego Apollo: nonne homines estis? Quid igitur est Apollo? quid vero Paulus?
4ある人が「私はパウロにつく」と言い、別の人が「私はアポロにつく」と言うなら、あなたがたは肉に属する者ではありませんか。
5ministri ejus, cui credidistis, ut unicuique sicut Dominus dedit.
5では、アポロとは何者ですか。パウロとは何者ですか。あなたがたが信じるに至るために仕えた者にすぎず、それぞれが主から与えられた務めを果たしたのです。
6Ego plantavi, Apollo rigavit: sed Deus incrementum dedit.
6私が植え、アポロが水を注ぎました。しかし、成長させてくださったのは神です。
7Itaque neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat: sed qui incrementum dat, Deus.
7ですから、植える者も水を注ぐ者も取るに足りず、成長させてくださる神こそがすべてです。
8Qui autem plantat, et qui rigat, unum sunt. Unusquisque autem propriam mercedem accipiet, secundum suum laborem.
8植える者と水を注ぐ者は一つですが、それぞれが自分の働きに応じて報いを受けます。
9Dei enim sumus adjutores: Dei agricultura estis, Dei ædificatio estis.
9われわれは神に仕える同労者です。あなたがたは神の畑、神の建物です。
10Secundum gratiam Dei, quæ data est mihi, ut sapiens architectus fundamentum posui: alius autem superædificat. Unusquisque autem videat quomodo superædificet.
10私は、与えられた神の恵みに従い、熟練した建築家のように土台を据え、ほかの人がその上に建てています。しかし、一人ひとり、どのようにその上に建てるか注意しなければなりません。
11Fundamentum enim aliud nemo potest ponere præter id quod positum est, quod est Christus Jesus.
11すでに据えられている土台、すなわちイエス・キリスト以外に、だれも別の土台を据えることはできないからです。
12Si quis autem superædificat super fundamentum hoc, aurum, argentum, lapides pretiosos, ligna, fœnum, stipulam,
12もしだれかが、その土台の上に、金、銀、宝石、木、草、わらで建てるなら、
13uniuscujusque opus manifestum erit: dies enim Domini declarabit, quia in igne revelabitur: et uniuscujusque opus quale sit, ignis probabit.
13一人ひとりの働きは明らかになります。「その日」がそれを明らかにするからです。その日は火の中に現れ、その火が、一人ひとりの働きがどのようなものかを試します。
14Si cujus opus manserit quod superædificavit, mercedem accipiet.
14その土台の上に建てたものが残れば、その人は報いを受けます。
15Si cujus opus arserit, detrimentum patietur: ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem.
15もしその人の働きが焼ければ、損失を受けますが、その人自身は救われます。ただし、火をくぐり抜けるようにしてです。
16Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis?
16あなたがたは神の神殿であり、神の霊があなたがたのうちに住んでいることを知らないのですか。
17Si quis autem templum Dei violaverit, disperdet illum Deus. Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos.
17もしだれかが神の神殿を滅ぼすなら、神がその人を滅ぼされます。神の神殿は聖なるものであり、その神殿とはあなたがたのことだからです。
18Nemo se seducat: si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc sæculo, stultus fiat ut sit sapiens.
18だれも自分を欺いてはなりません。あなたがたのうちに、自分はこの世で知恵ある者だと思う人がいるなら、知恵ある者となるために愚かな者となりなさい。
19Sapientia enim hujus mundi, stultitia est apud Deum. Scriptum est enim: Comprehendam sapientes in astutia eorum.
19この世の知恵は、神の前では愚かだからです。「神は知恵ある者を、その悪賢さによって捕らえる」と書かれています。
20Et iterum: Dominus novit cogitationes sapientium quoniam vanæ sunt.
20また、「主は知恵ある者の考えがむなしいことを知っておられる」とも書かれています。
21Nemo itaque glorietur in hominibus.
21ですから、だれも人を誇ってはなりません。すべてはあなたがたのものです。
22Omnia enim vestra sunt, sive Paulus, sive Apollo, sive Cephas, sive mundus, sive vita, sive mors, sive præsentia, sive futura: omnia enim vestra sunt:
22パウロも、アポロも、ケファも、世界も、生も、死も、今あるものも、後に来るものも、すべてあなたがたのものです。
23vos autem Christi: Christus autem Dei.
23あなたがたはキリストのもの、キリストは神のものです。

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.