ルカ 15
Freedom Bible (フリーダム・バイブル)Translation
Freedom Bible (フリーダム・バイブル)
Clementine Vulgate, 1598
1徴税人や罪人たちが皆、イエスの話を聞こうと近寄って来た。
1Erant autem appropinquantes ei publicani, et peccatores ut audirent illum.
2パリサイ人たちと律法学者たちはつぶやいた。「この人は罪人たちを迎え、一緒に食事をしている。」
2Et murmurabant pharisæi, et scribæ, dicentes: Quia hic peccatores recipit, et manducat cum illis.
3イエスは彼らにこのたとえを語った。
3Et ait ad illos parabolam istam dicens:
4「あなたがたのうち、百匹の羊を持っていて、その一匹を失った人は、九十九匹を荒野に残し、見つけるまで失った一匹を捜しに行くではないか。
4Quis ex vobis homo, qui habet centum oves, et si perdiderit unam ex illis, nonne dimittit nonaginta novem in deserto, et vadit ad illam quæ perierat, donec inveniat eam?
5見つけると、喜んで肩に担ぎ、
5Et cum invenerit eam, imponit in humeros suos gaudens:
6家に帰って友人や近所の人を呼び集め、『一緒に喜んでください。失った羊を見つけました』と言う。
6et veniens domum convocat amicos et vicinos, dicens illis: Congratulamini mihi, quia inveni ovem meam, quæ perierat.
7あなたがたに告げる。同じように、悔い改める必要のない九十九人の義人より、悔い改める一人の罪人のために、天では大きな喜びがある。
7Dico vobis quod ita gaudium erit in cælo super uno peccatore pœnitentiam agente, quam super nonaginta novem justis, qui non indigent pœnitentia.
8「また、十枚のドラクマ硬貨 を持つ女が一枚を失ったら、明かりをともして家を掃き、見つけるまで念入りに捜すではないか。
8Aut quæ mulier habens drachmas decem, si perdiderit drachmam unam, nonne accendit lucernam, et everrit domum, et quærit diligenter, donec inveniat?
9見つけると、友人や近所の女たちを呼び集め、『一緒に喜んでください。失ったドラクマ硬貨を見つけました』と言う。
9Et cum invenerit convocat amicas et vicinas, dicens: Congratulamini mihi, quia inveni drachmam quam perdideram.
10あなたがたに告げる。同じように、一人の罪人が悔い改めると、神の御使いたちの前で喜びがある。」
10Ita, dico vobis, gaudium erit coram angelis Dei super uno peccatore pœnitentiam agente.
11また言った。 「ある人に二人の息子がいた。
11Ait autem: Homo quidam habuit duos filios:
12弟が父に言った。『お父さん、財産のうち私の取り分をください。』そこで父は財産を二人に分けた。
12et dixit adolescentior ex illis patri: Pater, da mihi portionem substantiæ, quæ me contingit. Et divisit illis substantiam.
13何日もたたないうちに、弟はすべてをまとめて遠い国へ旅立ち、そこで放蕩な暮らしをして財産を使い果たした。
13Et non post multos dies, congregatis omnibus, adolescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam, et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose.
14何もかも使い果たした時、その国に激しい飢饉が起こり、彼は困窮し始めた。
14Et postquam omnia consummasset, facta est fames valida in regione illa, et ipse cœpit egere.
15そこでその国の住民の一人のもとへ行って身を寄せると、その人は彼を畑に送り、豚の世話をさせた。
15Et abiit, et adhæsit uni civium regionis illius: et misit illum in villam suam ut pasceret porcos.
16彼は豚の食べるさやで腹を満たしたいと願ったが、だれも何もくれなかった。
16Et cupiebat implere ventrem suum de siliquis, quas porci manducabant: et nemo illi dabat.
17彼は我に返って言った。『父の雇い人は大勢いて、パンがあり余っているのに、私はここで飢え死にしようとしている。
17In se autem reversus, dixit: Quanti mercenarii in domo patris mei abundant panibus, ego autem hic fame pereo !
18立って父の所へ行き、こう言おう。「お父さん、私は天に対しても、あなたの前でも罪を犯しました。
18surgam, et ibo ad patrem meum, et dicam ei: Pater, peccavi in cælum, et coram te:
19もう息子と呼ばれる資格はありません。雇い人の一人にしてください。」』
19jam non sum dignus vocari filius tuus: fac me sicut unum de mercenariis tuis.
20「彼は立って父のもとへ向かった。まだ遠く離れていたのに、父は彼を見て、深くあわれんで走り寄り、首を抱いて口づけした。
20Et surgens venit ad patrem suum. Cum autem adhuc longe esset, vidit illum pater ipsius, et misericordia motus est, et accurrens cecidit super collum ejus, et osculatus est eum.
21息子は言った。『お父さん、私は天に対しても、あなたの前でも罪を犯しました。もう息子と呼ばれる資格はありません。』
21Dixitque ei filius: Pater, peccavi in cælum, et coram te: jam non sum dignus vocari filius tuus.
22「しかし父はしもべたちに言った。『一番良い衣を急いで持って来て着せ、手に指輪をはめ、足に履物を履かせなさい。
22Dixit autem pater ad servos suos: Cito proferte stolam primam, et induite illum, et date annulum in manum ejus, et calceamenta in pedes ejus:
23肥えた子牛を連れて来てほふり、食べて祝おう。
23et adducite vitulum saginatum, et occidite, et manducemus, et epulemur:
24この息子は死んでいたのに生き返り、失われていたのに見つかったからだ。』そして彼らは祝い始めた。
24quia hic filius meus mortuus erat, et revixit: perierat, et inventus est. Et cœperunt epulari.
25「さて、兄は畑にいた。家に近づくと、音楽や踊りの音が聞こえた。
25Erat autem filius ejus senior in agro: et cum veniret, et appropinquaret domui, audivit symphoniam et chorum:
26そこでしもべの一人を呼び、何事かと尋ねた。
26et vocavit unum de servis, et interrogavit quid hæc essent.
27しもべは言った。『弟さんが帰って来ました。無事で元気に戻ったので、お父様が肥えた子牛をほふったのです。』
27Isque dixit illi: Frater tuus venit, et occidit pater tuus vitulum saginatum, quia salvum illum recepit.
28兄は怒って中に入ろうとしなかった。そこで父が出て来て、なだめた。
28Indignatus est autem, et nolebat introire. Pater ergo illius egressus, cœpit rogare illum.
29しかし兄は父に答えた。『見よ、私は長年あなたに仕え、命令に背いたことは一度もありません。それなのに、友人たちと祝うための子やぎ一匹もくれませんでした。
29At ille respondens, dixit patri suo: Ecce tot annis servio tibi, et numquam mandatum tuum præterivi: et numquam dedisti mihi hædum ut cum amicis meis epularer.
30ところが、あなたの財産を娼婦たちと食いつぶした息子が帰って来ると、肥えた子牛をほふってやりました。』
30Sed postquam filius tuus hic, qui devoravit substantiam suam cum meretricibus, venit, occidisti illi vitulum saginatum.
31「父は彼に言った。『息子よ、あなたはいつも私と一緒にいる。私のものはすべてあなたのものだ。
31At ipse dixit illi: Fili, tu semper mecum es, et omnia mea tua sunt:
32しかし、あなたの弟は死んでいたのに生き返り、失われていたのに見つかったのだから、祝って喜ぶのは当然だった。』」
32epulari autem, et gaudere oportebat, quia frater tuus hic mortuus erat, et revixit; perierat, et inventus est.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.