エレミヤ 5
Freedom Bible (フリーダム・バイブル)Translation
Freedom Bible (フリーダム・バイブル)
Clementine Vulgate, 1598
1「エルサレムの通りを行き巡り、見て、知れ。その広場で捜してみよ。公正を行い、真実を求める者が一人でも見つかるなら、わたしはこの町を赦そう。
1[Circuite vias Jerusalem, et aspicite, et considerate, et quærite in plateis ejus, an inveniatis virum facientem judicium, et quærentem fidem: et propitius ero ei.
2彼らは『主は生きておられる』と言っても、偽って誓っている。」
2Quod si etiam: Vivit Dominus, dixerint, et hoc falso jurabunt.
3主よ、あなたの目は真実に向けられているのではありませんか。あなたは彼らを打たれましたが、彼らは痛みを覚えませんでした。彼らを打ち尽くされましたが、彼らは懲らしめを受け入れませんでした。彼らは顔を岩よりも堅くし、帰ることを拒みました。
3Domine, oculi tui respiciunt fidem: percussisti eos, et non doluerunt; attrivisti eos, et renuerunt accipere disciplinam: induraverunt facies suas supra petram, et noluerunt reverti.
4そこで私は言った。「確かに、彼らは貧しい者たちで、愚かなのだ。主の道も、自分たちの神の律法も知らないからだ。
4Ego autem dixi: Forsitan pauperes sunt et stulti, ignorantes viam Domini, judicium Dei sui.
5私は身分の高い者たちのところへ行き、彼らに語ろう。彼らなら、主の道も、自分たちの神の律法も知っているはずだ。」しかし、彼らも皆そろってくびきを砕き、束縛を断ち切っていた。
5Ibo igitur ad optimates, et loquar eis: ipsi enim cognoverunt viam Domini, judicium Dei sui: et ecce magis hi simul confregerunt jugum; ruperunt vincula.
6それゆえ、森から出て来る獅子が彼らを殺し、夕暮れの狼が彼らを滅ぼす。豹が彼らの町々を狙って待ち伏せする。そこから出る者は皆、引き裂かれる。彼らの背きは多く、その背信は増し加わったからだ。
6Idcirco percussit eos leo de silva; lupus ad vesperam vastavit eos: pardus vigilans super civitates eorum: omnis qui egressus fuerit ex eis capietur: quia multiplicatæ sunt prævaricationes eorum; confortatæ sunt aversiones eorum.
7「どうして、わたしはあなたを赦せるだろうか。あなたの子らはわたしを捨て、神々ではないものによって誓った。わたしが彼らを満ち足らせると、彼らは姦淫し、群れをなして遊女の家に押しかけた。
7Super quo propitius tibi esse potero? filii tui dereliquerunt me, et jurant in his qui non sunt dii. Saturavi eos, et mœchati sunt, et in domo meretricis luxuriabantur.
8彼らはよく肥えた放し飼いの馬のようになり、それぞれ隣人の妻を求めていなないた。
8Equi amatores et emissarii facti sunt: unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat.
9これらのことのために、わたしが彼らを罰しないだろうか」と、主は言われる。「このような国に、わたし自身が復讐しないだろうか。」
9Numquid super his non visitabo, dicit Dominus, et in gente tali non ulciscetur anima mea?
10「その城壁に上って破壊せよ。しかし、完全に滅ぼしてはならない。その枝を取り除け。それらは主のものではないからだ。
10Ascendite muros ejus, et dissipate: consummationem autem nolite facere: auferte propagines ejus, quia non sunt Domini.
11イスラエルの家もユダの家も、わたしをひどく裏切ったからだ」と、主は言われる。
11Prævaricatione enim prævaricata est in me domus Israël, et domus Juda, ait Dominus.
12彼らは主を否み、こう言った。「主がそんなことをなさるはずはない。災いが私たちに臨むことはない。剣も飢饉も見ることはない。
12Negaverunt Dominum, et dixerunt: Non est ipse: neque veniet super nos malum: gladium et famem non videbimus.
13預言者たちは風となり、彼らの内には言葉がない。そのようなことは、彼ら自身に起こればよい。」
13Prophetæ fuerunt in ventum locuti, et responsum non fuit in eis: hæc ergo evenient illis.
14それゆえ、万軍の主はこう言われる。「あなたがたがこの言葉を語ったので、見よ、わたしはあなたの口にあるわたしの言葉を火とし、この民を薪とする。その火が彼らを焼き尽くす。
14Hæc dicit Dominus Deus exercituum: Quia locuti estis verbum istud, ecce ego do verba mea in ore tuo in ignem, et populum istum in ligna, et vorabit eos.
15イスラエルの家よ、見よ、わたしは遠くから一つの国をあなたがたに攻め来させる」と、主は言われる。「それは強い国、昔からの国である。その言葉をあなたがたは知らず、彼らが何を話しているか理解できない。
15Ecce ego adducam super vos gentem de longinquo, domus Israël, ait Dominus: gentem robustam, gentem antiquam, gentem cujus ignorabis linguam, nec intelliges quid loquatur.
16彼らの矢筒は開いた墓のようで、彼らは皆、勇士である。
16Pharetra ejus quasi sepulchrum patens; universi fortes.
17彼らは、あなたの息子や娘が食べるはずの収穫とパンを食い尽くす。あなたの羊の群れと牛の群れを食い尽くし、ぶどうの木といちじくの木を食い尽くす。あなたが信頼している城壁のある町々を、剣で打ち壊す。」
17Et comedet segetes tuas et panem tuum; devorabit filios tuos et filias tuas; comedet gregem tuum et armenta tua; comedet vineam tuam et ficum tuam: et conteret urbes munitas tuas, in quibus tu habes fiduciam, gladio.
18「しかし、その日々にも、わたしはあなたがたを完全には滅ぼさない」と、主は言われる。
18Verumtamen in diebus illis, ait Dominus, non faciam vos in consummationem.
19「あなたがたが、『なぜ、私たちの神、主は、これらすべてのことを私たちにされたのか』と尋ねる時、あなたは彼らにこう言え。『あなたがたがわたしを捨て、自分たちの国で外国の神々に仕えたように、自分たちのものではない国で、外国人に仕えることになる』と。」
19Quod si dixeritis: Quare fecit nobis Dominus Deus noster hæc omnia? dices ad eos: Sicut dereliquistis me, et servistis deo alieno in terra vestra, sic servietis alienis in terra non vestra.
20「ヤコブの家にこれを告げ、ユダに知らせて言え。
20Annuntiate hoc domui Jacob, et auditum facite in Juda, dicentes:
21『今、このことを聞け。悟りのない愚かな民よ。目があっても見ず、耳があっても聞かない民よ。
21Audi, popule stulte, qui non habes cor: qui habentes oculos, non videtis; et aures, et non auditis.
22あなたがたはわたしを恐れないのか』と、主は言われる。『わたしの前で震えないのか。わたしは砂を海の境とし、越えることのできない永遠の定めとした。その波が逆巻いても勝つことはできず、鳴りとどろいても、それを越えることはできない。
22Me ergo non timebitis, ait Dominus, et a facie mea non dolebitis? qui posui arenam terminum mari, præceptum sempiternum quod non præteribit: et commovebuntur, et non poterunt; et intumescent fluctus ejus, et non transibunt illud.
23しかし、この民には背き逆らう心がある。彼らは背いて去って行った。
23Populo autem huic factum est cor incredulum et exasperans: recesserunt, et abierunt.
24彼らは心の中でこう言わない。「さあ、私たちの神、主を恐れよう。主は季節に従って先の雨と後の雨を与え、刈り入れのために定められた週を守ってくださる」と。
24Et non dixerunt in corde suo: Metuamus Dominum Deum nostrum, qui dat nobis pluviam temporaneam et serotinam in tempore suo, plenitudinem annuæ messis custodientem nobis.
25あなたがたの咎がこれらを遠ざけ、あなたがたの罪が良いものをあなたがたから差し止めた。
25Iniquitates vestræ declinaverunt hæc, et peccata vestra prohibuerunt bonum a vobis:
26わたしの民の中には悪者がいる。彼らは鳥を捕る者が待ち伏せするように身を潜め、罠を仕掛けて人々を捕らえる。
26quia inventi sunt in populo meo impii insidiantes quasi aucupes, laqueos ponentes et pedicas ad capiendos viros.
27鳥かごが鳥で満ちているように、彼らの家は欺きで満ちている。それゆえ、彼らは勢力を増し、富んだ。
27Sicut decipula plena avibus, sic domus eorum plenæ dolo: ideo magnificati sunt et ditati.
28彼らは肥え太り、つややかになった。しかも、悪事においては度を越えている。彼らはみなしごが栄えるように、その訴えを取り上げることもなく、貧しい者たちの権利も擁護しない。
28Incrassati sunt et impinguati, et præterierunt sermones meos pessime. Causam viduæ non judicaverunt, causam pupilli non direxerunt, et judicium pauperum non judicaverunt.
29これらのことのために、わたしが彼らを罰しないだろうか』と、主は言われる。『このような国に、わたし自身が復讐しないだろうか。』」
29Numquid super his non visitabo, dicit Dominus, aut super gentem hujuscemodi non ulciscetur anima mea?
30「驚くべき恐ろしいことが、この地に起こっている。
30Stupor et mirabilia facta sunt in terra:
31預言者たちは偽りを預言し、祭司たちは自分たちの権力で支配し、わたしの民はそれを愛している。しかし、その終わりには、あなたがたはどうするのか。」
31prophetæ prophetabant mendacium, et sacerdotes applaudebant manibus suis, et populus meus dilexit talia. Quid igitur fiet in novissimo ejus?]
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.