エレミヤ 3
Freedom Bible (フリーダム・バイブル)Translation
Freedom Bible (フリーダム・バイブル)
Clementine Vulgate, 1598
1「『人が妻を離縁し、その妻が彼のもとを去って別の男のものとなったなら、その夫は再び彼女を迎え入れるだろうか』と言われている。その地はひどく汚されるのではないか。しかし、あなたは多くの愛人を追い、不貞を重ねた。それでも、わたしのもとに帰れ」と、主は言われる。
1[Vulgo dicitur: Si dimiserit vir uxorem suam, et recedens ab eo duxerit virum alterum, numquid revertetur ad eam ultra? numquid non polluta et contaminata erit mulier illa? Tu autem fornicata es cum amatoribus multis: tamen revertere ad me, dicit Dominus, et ego suscipiam te.
2「裸の高台に目を上げて見よ。あなたが男に身を任せなかった場所がどこにあるのか。あなたは荒野のアラビア人のように、道端で彼らを待ち伏せした。あなたは淫行と悪によって、この地を汚した。
2Leva oculos tuos in directum, et vide ubi non prostrata sis. In viis sedebas, exspectans eos quasi latro in solitudine: et polluisti terram in fornicationibus tuis, et in malitiis tuis.
3そのため、にわか雨はとどめられ、後の雨も降らなかった。それでも、あなたは遊女のように厚かましい顔をし、恥じようともしなかった。
3Quam ob rem prohibitæ sunt stillæ pluviarum, et serotinus imber non fuit. Frons mulieris meretricis facta est tibi; noluisti erubescere.
4今からでも、わたしに向かって、『私の父よ、あなたは私の若いころからの導き手だ』と叫ばないのか。
4Ergo saltem amodo voca me: Pater meus, dux virginitatis meæ tu es:
5『主はいつまでも怒りを抱かれるのか。最後まで怒り続けられるのか』と。見よ、あなたはそのように語りながら悪を行い、思いのままにやり遂げてきた。」
5numquid irasceris in perpetuum, aut perseverabis in finem? ecce locuta es, et fecisti mala, et potuisti.]
6ヨシヤ王の時代に、主は私に言われた。「背信のイスラエルがしたことを見たか。彼女はあらゆる高い山に上り、あらゆる青々とした木の下で不貞を重ねた。
6Et dixit Dominus ad me in diebus Josiæ regis: [Numquid vidisti quæ fecerit aversatrix Israël? Abiit sibimet super omnem montem excelsum, et sub omni ligno frondoso, et fornicata est ibi.
7彼女がこれらすべてを行った後、わたしは『彼女はわたしのもとに帰るだろう』と言った。しかし、彼女は帰らなかった。その裏切り者の妹ユダは、それを見た。
7Et dixi, cum fecisset hæc omnia: Ad me revertere: et non est reversa. Et vidit prævaricatrix soror ejus Juda
8背信のイスラエルが姦淫したために、わたしが彼女を追い出し、離縁状を渡したのを、わたしは見た。それでも、その裏切り者の妹ユダは恐れず、自分も行って不貞を重ねた。
8quia pro eo quod mœchata esset aversatrix Israël, dimisissem eam, et dedissem ei libellum repudii: et non timuit prævaricatrix Juda soror ejus, sed abiit, et fornicata est etiam ipsa:
9彼女は自分の淫行を軽く考えたため、この地は汚された。彼女は石や木と姦淫した。
9et facilitate fornicationis suæ contaminavit terram, et mœchata est cum lapide et ligno:
10これらすべてのことがあったにもかかわらず、その裏切り者の妹ユダは、心を尽くしてわたしのもとに帰らず、見せかけだけで帰った」と、主は言われる。
10et in omnibus his non est reversa ad me prævaricatrix soror ejus Juda in toto corde suo, sed in mendacio, ait Dominus.]
11主は私に言われた。「背信のイスラエルは、裏切り者のユダよりも正しかった。
11Et dixit Dominus ad me: Justificavit animam suam aversatrix Israël, comparatione prævaricatricis Judæ.
12行って、北に向かってこれらの言葉を告げよ。こう言え。『背信のイスラエルよ、帰れ』と、主は言われる。『わたしは怒りの顔をあなたがたに向けない。わたしはあわれみ深いからだ』と、主は言われる。『わたしはいつまでも怒り続けない。
12Vade, et clama sermones istos contra aquilonem, et dices: [Revertere, aversatrix Israël, ait Dominus, et non avertam faciem meam a vobis, quia sanctus ego sum, dicit Dominus, et non irascar in perpetuum.
13ただ、自分の咎を認めよ。あなたは自分の神、主に背き、あらゆる青々とした木の下で、見知らぬ者たちのもとへ方々に走り、わたしの声に聞き従わなかった』と、主は言われる。」
13Verumtamen scito iniquitatem tuam, quia in Dominum Deum tuum prævaricata es, et dispersisti vias tuas alienis sub omni ligno frondoso, et vocem meam non audisti, ait Dominus.
14「背信の子らよ、帰れ」と、主は言われる。「わたしはあなたがたの夫だからだ。わたしは一つの町から一人、一つの氏族から二人を選び、あなたがたをシオンに連れて行く。
14Convertimini, filii revertentes, dicit Dominus, quia ego vir vester: et assumam vos unum de civitate, et duos de cognatione, et introducam vos in Sion.
15わたしは、わたしの心にかなう牧者たちをあなたがたに与える。彼らは知識と悟りをもって、あなたがたを養う。
15Et dabo vobis pastores juxta cor meum, et pascent vos scientia et doctrina.
16その日々、あなたがたがこの地で増え、数多くなる時」と、主は言われる。「人々はもはや、『主の契約の箱』とは言わなくなる。それが心に上ることもなく、思い出されることもない。それを惜しむこともなく、再び造られることもない。
16Cumque multiplicati fueritis, et creveritis in terra in diebus illis, ait Dominus, non dicent ultra: Arca testamenti Domini: neque ascendet super cor, neque recordabuntur illius, nec visitabitur, nec fiet ultra.
17その時、人々はエルサレムを『主の御座』と呼ぶ。すべての国々は、そこ、すなわち主の名のもと、エルサレムに集められる。彼らはもはや、自分たちの悪い心のかたくなさに従って歩まない。
17In tempore illo vocabunt Jerusalem solium Domini: et congregabuntur ad eam omnes gentes in nomine Domini in Jerusalem, et non ambulabunt post pravitatem cordis sui pessimi.
18その日々、ユダの家はイスラエルの家とともに歩み、彼らは一緒に北の地から、わたしがあなたがたの父祖に相続地として与えた地へ来る。」
18In diebus illis ibit domus Juda ad domum Israël, et venient simul de terra aquilonis ad terram quam dedi patribus vestris.
19「わたしは言った。『どれほど、あなたを子らの中に置き、麗しい地、諸国の中でもすばらしい相続地をあなたに与えたいことか』と。また言った。『あなたはわたしを「私の父」と呼び、わたしに従うことをやめない』と。」
19Ego autem dixi: Quomodo ponam te in filios, et tribuam tibi terram desiderabilem, hæreditatem præclaram exercituum gentium? Et dixi: Patrem vocabis me, et post me ingredi non cessabis.
20「しかし、妻が夫を裏切って去るように、イスラエルの家よ、あなたがたはわたしを裏切った」と、主は言われる。
20Sed quomodo si contemnat mulier amatorem suum, sic contempsit me domus Israël, dicit Dominus.
21裸の高台から声が聞こえる。イスラエルの子らの泣き声と嘆願の声である。彼らが自分たちの道を曲げ、自分たちの神、主を忘れたからだ。
21Vox in viis audita est, ploratus et ululatus filiorum Israël: quoniam iniquam fecerunt viam suam; obliti sunt Domini Dei sui.
22背信の子らよ、帰れ。わたしはあなたがたの背信を癒やす。 「見よ、私たちはあなたのもとに来た。あなたこそ、私たちの神、主だからだ。
22Convertimini, filii revertentes, et sanabo aversiones vestras. Ecce nos venimus ad te: tu enim es Dominus Deus noster.
23丘からの助けも、山々の騒ぎも、まことにむなしい。イスラエルの救いは、まことに私たちの神、主にある。
23Vere mendaces erant colles, et multitudo montium: vere in Domino Deo nostro salus Israël.
24恥ずべきものが、私たちの若いころから、父祖たちの労苦の実を食い尽くした。彼らの羊の群れと牛の群れ、その息子たちと娘たちを。
24Confusio comedit laborem patrum nostrorum ab adolescentia nostra: greges eorum, et armenta eorum, filios eorum, et filias eorum.
25私たちは自分たちの恥の中に伏し、辱めに覆われよう。私たちも父祖たちも、自分たちの神、主に罪を犯したからだ。若いころから今日に至るまで、私たちは自分たちの神、主の声に聞き従わなかった。」
25Dormiemus in confusione nostra, et operiet nos ignominia nostra: quoniam Domino Deo nostro peccavimus nos, et patres nostri, ab adolescentia nostra usque ad diem hanc: et non audivimus vocem Domini Dei nostri.]
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.