エレミヤ
Chapter 42
Freedom Bible (フリーダム・バイブル)
vs Clementine Vulgate…
Aa
Text size
Line width
Verse numbers
Freedom Bible (フリーダム・バイブル)
Clementine Vulgate, 1598
1その時、軍隊のすべての隊長たち、カレアの子ヨハナン、ホシャヤの子エザヌヤ、および小さい者から大きい者まで、すべての民が近づいて来て、
1Et accesserunt omnes principes bellatorum, et Johanan filius Caree, et Jezonias filius Osaiæ, et reliquum vulgus, a parvo usque ad magnum,
2預言者エレミヤに言った。「どうか、私たちの願いを受け入れ、あなたの神、主に、残された私たちすべてのために祈ってください。ご覧のとおり、多くの者の中から、私たちはわずかしか残っていません。
2dixeruntque ad Jeremiam prophetam: Cadat oratio nostra in conspectu tuo, et ora pro nobis ad Dominum Deum tuum, pro universis reliquiis istis, quia derelicti sumus pauci de pluribus, sicut oculi tui nos intuentur:
3あなたの神、主が、私たちの歩むべき道と、行うべきことを示してくださるようにしてください。」
3et annuntiet nobis Dominus Deus tuus viam per quam pergamus, et verbum quod faciamus.
4預言者エレミヤは彼らに言った。「分かりました。私はあなたがたの言葉どおり、あなたがたの神、主に祈ります。主があなたがたに答えられることは、何であってもあなたがたに告げます。何一つ隠しません。」
4Dixit autem ad eos Jeremias propheta: Audivi. Ecce ego oro ad Dominum Deum vestrum secundum verba vestra: omne verbum quodcumque responderit mihi indicabo vobis, nec celabo vos quidquam.
5すると彼らはエレミヤに言った。「もし私たちが、あなたの神、主があなたを遣わして私たちに告げられるすべての言葉のとおりに行わないなら、主が私たちに対する真実で忠実な証人となられますように。
5Et illi dixerunt ad Jeremiam: Sit Dominus inter nos testis veritatis et fidei, si non juxta omne verbum in quo miserit te Dominus Deus tuus ad nos, sic faciemus:
6良くても悪くても、私たちは、私たちがあなたを遣わして尋ねる神、主の声に聞き従います。私たちの神、主の声に聞き従うなら、私たちは幸いを得るからです。」
6sive bonum est, sive malum, voci Domini Dei nostri, ad quem mittimus te, obediemus, ut bene sit nobis cum audierimus vocem Domini Dei nostri.
7十日後、主の言葉がエレミヤに臨んだ。
7Cum autem completi essent decem dies, factum est verbum Domini ad Jeremiam,
8そこで彼はカレアの子ヨハナン、彼とともにいた軍隊のすべての隊長たち、および小さい者から大きい者まで、すべての民を呼び、
8vocavitque Johanan filium Caree, et omnes principes bellatorum qui erant cum eo, et universum populum, a minimo usque ad magnum.
9彼らに言った。「あなたがたが、願いを御前に申し上げるために私を遣わした、イスラエルの神、主はこう言われる。
9Et dixit ad eos: Hæc dicit Dominus Deus Israël, ad quem misistis me ut prosternerem preces vestras in conspectu ejus:
10『あなたがたがこの地にとどまって住むなら、わたしはあなたがたを建てて、打ち壊さず、植えて、引き抜かない。わたしがあなたがたにもたらした災いのために心を痛めているからだ。
10Si quiescentes manseritis in terra hac, ædificabo vos, et non destruam: plantabo, et non evellam: jam enim placatus sum super malo quod feci vobis.
11あなたがたが恐れているバビロンの王を恐れてはならない。彼を恐れてはならない』と、主は言われる。『わたしがあなたがたとともにいて、あなたがたを救い、彼の手から救い出すからだ。
11Nolite timere a facie regis Babylonis, quem vos pavidi formidatis: nolite metuere eum, dicit Dominus, quia vobiscum sum ego ut salvos vos faciam, et eruam de manu ejus:
12わたしはあなたがたにあわれみを与える。彼はあなたがたをあわれみ、あなたがた自身の地に帰らせる。
12et dabo vobis misericordias, et miserebor vestri, et habitare vos faciam in terra vestra.
13しかし、あなたがたが自分たちの神、主の声に聞き従わず、「私たちはこの地に住まない」と言い、
13Si autem dixeritis vos: Non habitabimus in terra ista, nec audiemus vocem Domini Dei nostri,
14「いや、私たちはエジプトの地へ行こう。そこでは戦争を見ることも、ラッパの音を聞くことも、パンに飢えることもない。私たちはそこに住もう」と言うなら』、
14dicentes: Nequaquam, sed ad terram Ægypti pergemus, ubi non videbimus bellum, et clangorem tubæ non audiemus, et famem non sustinebimus, et ibi habitabimus:
15ユダの残りの者よ、今、主の言葉を聞け。イスラエルの神、万軍の主はこう言われる。『あなたがたがどうしてもエジプトへ入ろうと顔を向け、そこへ行って寄留するなら、
15propter hoc nunc audite verbum Domini, reliquiæ Juda: Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Si posueritis faciem vestram ut ingrediamini Ægyptum, et intraveritis ut ibi habitetis,
16あなたがたが恐れている剣は、エジプトの地であなたがたに追いつく。あなたがたが心配している飢饉も、エジプトであなたがたの後を追う。あなたがたはそこで死ぬ。
16gladius quem vos formidatis ibi comprehendet vos in terra Ægypti: et fames, pro qua estis solliciti, adhærebit vobis in Ægypto, et ibi moriemini.
17エジプトへ行って寄留しようと顔を向ける者は皆、剣と飢饉と疫病によって死ぬ。わたしが彼らにもたらす災いから、一人も残らず、だれも逃れることはない。』
17Omnesque viri qui posuerunt faciem suam ut ingrediantur Ægyptum, ut habitent ibi, morientur gladio, et fame, et peste: nullus de eis remanebit, nec effugiet a facie mali quod ego afferam super eos.
18イスラエルの神、万軍の主はこう言われる。『わたしの怒りと憤りがエルサレムの住民に注がれたように、あなたがたがエジプトへ入る時、わたしの憤りはあなたがたに注がれる。あなたがたは恐怖の的、驚きの的、呪いの的、そしりの的となり、二度とこの場所を見ることはない。』
18Quia hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Sicut conflatus est furor meus et indignatio mea super habitatores Jerusalem, sic conflabitur indignatio mea super vos cum ingressi fueritis Ægyptum: et eritis in jusjurandum, et in stuporem, et in maledictum, et in opprobrium, et nequaquam ultra videbitis locum istum.
19ユダの残りの者よ、主はあなたがたについて、『エジプトへ行ってはならない』と語られた。私が今日、あなたがたに厳しく警告したことを確かに知りなさい。
19Verbum Domini super vos, reliquiæ Juda: Nolite intrare Ægyptum: scientes scietis, quia obtestatus sum vos hodie,
20あなたがたは自分自身を欺いた。あなたがたは私を自分たちの神、主のもとへ遣わし、『私たちのために、私たちの神、主に祈ってください。私たちの神、主が言われることをすべて私たちに告げてください。私たちはそれを行います』と言った。
20quia decepistis animas vestras. Vos enim misistis me ad Dominum Deum nostrum, dicentes: Ora pro nobis ad Dominum Deum nostrum, et juxta omnia quæcumque dixerit tibi Dominus Deus noster, sic annuntia nobis, et faciemus.
21私は今日、あなたがたに告げた。しかし、あなたがたは、あなたがたの神、主が私を遣わして告げさせたことに、何一つ聞き従わなかった。
21Et annuntiavi vobis hodie, et non audistis vocem Domini Dei vestri super universis pro quibus misit me ad vos.
22それゆえ今、あなたがたが行って寄留したいと願っている場所で、剣と飢饉と疫病によって死ぬことを確かに知りなさい。」
22Nunc ergo scientes scietis quia gladio, et fame, et peste moriemini in loco ad quem voluistis intrare ut habitaretis ibi.

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.