エレミヤ 8
Freedom Bible (フリーダム・バイブル)Translation
Freedom Bible (フリーダム・バイブル)
Clementine Vulgate, 1598
1「その時」と、主は言われる。「人々はユダの王たちの骨、高官たちの骨、祭司たちの骨、預言者たちの骨、エルサレムの住民の骨を墓から取り出す。
1[In illo tempore, ait Dominus, ejicient ossa regum Juda, et ossa principum ejus, et ossa sacerdotum, et ossa prophetarum, et ossa eorum qui habitaverunt Jerusalem, de sepulchris suis:
2彼らが愛し、仕え、従って歩み、求め、拝んだ太陽、月、天の万象の前に、それらをさらす。それらは集められることも葬られることもなく、地の表の糞のようになる。
2et expandent ea ad solem, et lunam, et omnem militiam cæli, quæ dilexerunt, et quibus servierunt, et post quæ ambulaverunt, et quæ quæsierunt, et adoraverunt. Non colligentur, et non sepelientur: in sterquilinium super faciem terræ erunt.
3わたしが追いやったすべての場所に残っている、この悪い一族の残りの者は皆、生きることよりも死ぬことを選ぶ」と、万軍の主は言われる。
3Et eligent magis mortem quam vitam, omnes qui residui fuerint de cognatione hac pessima, in universis locis quæ derelicta sunt, ad quæ ejeci eos, dicit Dominus exercituum.]
4「さらに、彼らにこう言え。『主はこう言われる。 「人は倒れたまま、再び立ち上がらないだろうか。 道をそれたまま、帰らないだろうか。
4Et dices ad eos: [Hæc dicit Dominus: Numquid qui cadit non resurget? et qui aversus est non revertetur?
5それなのに、なぜエルサレムのこの民は、 絶え間ない背信によって背き続けるのか。 彼らは欺きに固くすがり、 帰ることを拒んでいる。
5Quare ergo aversus est populus iste in Jerusalem aversione contentiosa? Apprehenderunt mendacium, et noluerunt reverti.
6わたしは耳を傾けて聞いたが、 彼らは正しいことを語らなかった。 だれ一人、『私は何をしてしまったのか』と言って、 自分の悪を悔い改めない。 戦いに突進する馬のように、 皆それぞれ自分の道へ向かう。
6Attendi, et auscultavi: nemo quod bonum est loquitur; nullus est qui agat pœnitentiam super peccato suo, dicens: Quid feci? Omnes conversi sunt ad cursum suum, quasi equus impetu vadens ad prælium.
7空のコウノトリでさえ、自分の定められた時を知っている。 山鳩も、つばめも、鶴も、 自分たちが帰って来る時を守る。 しかし、わたしの民は主の律法を知らない。
7Milvus in cælo cognovit tempus suum: turtur, et hirundo, et ciconia custodierunt tempus adventus sui: populus autem meus non cognovit judicium Domini.
8あなたがたはどうして、 『私たちは知恵があり、主の律法が私たちとともにある』と言えるのか。 見よ、書記たちの偽りの筆が、それを偽りに変えてしまった。
8Quomodo dicitis: Sapientes nos sumus, et lex Domini nobiscum est? vere mendacium operatus est stylus mendax scribarum !
9知恵ある者たちは恥を受け、 おびえ、捕らえられる。 見よ、彼らは主の言葉を退けた。 彼らにどんな知恵があるというのか。
9Confusi sunt sapientes; perterriti et capti sunt: verbum enim Domini projecerunt, et sapientia nulla est in eis.
10それゆえ、わたしは彼らの妻をほかの者に与え、 彼らの畑をそれを所有する者たちに与える。 小さい者から大きい者まで、 皆、利得をむさぼっている。 預言者から祭司に至るまで、 皆、偽りを行っている。
10Propterea dabo mulieres eorum exteris, agros eorum hæredibus, quia a minimo usque ad maximum omnes avaritiam sequuntur: a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt mendacium.
11彼らは娘なるわたしの民の傷を上辺だけで癒やし、 平和がないのに、『平和だ、平和だ』と言う。
11Et sanabant contritionem filiæ populi mei ad ignominiam, dicentes: Pax, pax ! cum non esset pax.
12彼らは忌まわしいことを行った時、恥じただろうか。 いや、少しも恥じず、 顔を赤らめることさえできなかった。 それゆえ、彼らは倒れる者たちの中で倒れる。 わたしが彼らを罰する時、彼らは倒される」と、主は言われる。
12Confusi sunt, quia abominationem fecerunt: quinimmo confusione non sunt confusi, et erubescere nescierunt. Idcirco cadent inter corruentes: in tempore visitationis suæ corruent, dicit Dominus.
13「わたしは彼らをことごとく滅ぼす」と、主は言われる。 「ぶどうの木にはぶどうがなく、 いちじくの木にはいちじくがなく、 葉もしおれる。 わたしが彼らに与えたものは、 彼らから取り去られる。」』」
13Congregans congregabo eos, ait Dominus. Non est uva in vitibus, et non sunt ficus in ficulnea: folium defluxit, et dedi eis quæ prætergressa sunt.
14「なぜ、私たちはじっと座っているのか。 集まれ。 城壁のある町々に入り、 そこで黙っていよう。 私たちの神、主が私たちを沈黙させ、 毒の水を飲ませられたからだ。 私たちが主に罪を犯したからだ。
14Quare sedemus? convenite, et ingrediamur civitatem munitam, et sileamus ibi: quia Dominus Deus noster silere nos fecit, et potum dedit nobis aquam fellis: peccavimus enim Domino.
15私たちは平和を待ち望んだが、良いことは何も来なかった。 癒やしの時を待ち望んだが、見よ、恐怖が来た。
15Exspectavimus pacem, et non erat bonum: tempus medelæ, et ecce formido.
16ダンから敵の馬の鼻息が聞こえる。 その強い馬たちのいななきの音に、全地が震える。 彼らは来て、地とそこにあるすべてのもの、 町とそこに住む者たちを食い尽くした。」
16A Dan auditus est fremitus equorum ejus; a voce hinnituum pugnatorum ejus commota est omnis terra: et venerunt, et devoraverunt terram et plenitudinem ejus; urbem et habitatores ejus.
17「見よ、わたしはあなたがたの中に蛇を、 呪文の効かないまむしを送る。 それらがあなたがたにかみつく」と、主は言われる。
17Quia ecce ego mittam vobis serpentes regulos, quibus non est incantatio: et mordebunt vos, ait Dominus.
18ああ、悲しみの中で自分を慰めることができたなら。 私の心は内で弱り果てている。
18Dolor meus super dolorem, in me cor meum mœrens.
19見よ、はるか遠い国から、 娘なるわたしの民の叫び声が聞こえる。 「主はシオンにおられないのか。 その王はそこにおられないのか。」 「なぜ、彼らは刻んだ像と 外国の偶像によって、わたしを怒らせたのか。」
19Ecce vox clamoris filiæ populi mei de terra longinqua: Numquid Dominus non est in Sion? aut rex ejus non est in ea? Quare ergo me ad iracundiam concitaverunt in sculptilibus suis, et in vanitatibus alienis?
20「刈り入れは過ぎ、 夏も終わった。 それでも、私たちは救われていない。」
20Transiit messis, finita est æstas, et nos salvati non sumus.
21娘なる私の民の傷のために、 私も傷ついている。 私は嘆き、 恐れに捕らえられている。
21Super contritione filiæ populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me.
22ギレアデに香油はないのか。 そこに医者はいないのか。 それなのに、なぜ娘なるわたしの民の傷は 癒やされないのか。
22Numquid resina non est in Galaad? aut medicus non est ibi? quare igitur non est obducta cicatrix filiæ populi mei?]
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.