エレミヤ 26
Freedom Bible (フリーダム・バイブル)Translation
Freedom Bible (フリーダム・バイブル)
Clementine Vulgate, 1598
1ユダの王ヨシヤの子エホヤキムの治世の初めに、主からこの言葉が臨んだ。
1In principio regni Joakim filii Josiæ regis Juda, factum est verbum istud a Domino, dicens:
2「主はこう言われる。『主の家の庭に立ち、主の家に礼拝しに来るユダのすべての町の人々に、わたしが語るよう命じるすべての言葉を語れ。一言も省いてはならない。
2Hæc dicit Dominus: Sta in atrio domus Domini, et loqueris ad omnes civitates Juda, de quibus veniunt ut adorent in domo Domini universos sermones quos ego mandavi tibi ut loquaris ad eos: noli subtrahere verbum,
3もしかすると、彼らは聞き、それぞれ悪い道から立ち返るかもしれない。そうすれば、わたしは彼らの悪い行いのために行おうと考えている災いを思い直す。』」
3si forte audiant, et convertantur unusquisque a via sua mala, et pœniteat me mali quod cogito facere eis propter malitiam studiorum eorum.
4「あなたは彼らにこう言え。『主はこう言われる。「もしあなたがたがわたしに聞き従わず、わたしがあなたがたの前に置いた律法に従って歩まず、
4Et dices ad eos: Hæc dicit Dominus: Si non audieritis me, ut ambuletis in lege mea quam dedi vobis,
5わたしが朝早くから繰り返し遣わしている、わたしのしもべである預言者たちの言葉に聞き従わないなら――あなたがたはこれまで聞き従わなかった――
5ut audiatis sermones servorum meorum prophetarum quos ego misi ad vos, de nocte consurgens, et dirigens, et non audistis:
6わたしはこの家をシロのようにし、この町を地のすべての国々にとって呪いの的とする。」』」
6dabo domum istam sicut Silo, et urbem hanc dabo in maledictionem cunctis gentibus terræ.
7祭司たち、預言者たち、すべての民は、エレミヤが主の家でこれらの言葉を語るのを聞いた。
7Et audierunt sacerdotes, et prophetæ, et omnis populus, Jeremiam loquentem verba hæc in domo Domini.
8エレミヤが、主からすべての民に語るよう命じられたことをすべて語り終えると、祭司たち、預言者たち、すべての民は彼を捕らえて言った。「おまえは必ず死ななければならない。
8Cumque complesset Jeremias, loquens omnia quæ præceperat ei Dominus ut loqueretur ad universum populum, apprehenderunt eum sacerdotes, et prophetæ, et omnis populus, dicens: Morte moriatur.
9なぜ、おまえは主の名によって、『この家はシロのようになり、この町は荒れ果て、住む者がいなくなる』と預言したのか。」すべての民は主の家でエレミヤの周りに押し寄せた。
9Quare prophetavit in nomine Domini, dicens: Sicut Silo erit domus hæc, et urbs ista desolabitur eo quod non sit habitator? Et congregatus est omnis populus adversus Jeremiam in domo Domini.
10ユダの高官たちはこれらのことを聞くと、王の家から主の家へ上って来て、主の家の新しい門の入口に座った。
10Et audierunt principes Juda verba hæc, et ascenderunt de domo regis in domum Domini, et sederunt in introitu portæ domus Domini novæ.
11祭司たちと預言者たちは、高官たちとすべての民に言った。「この男は死刑に値する。あなたがたが自分の耳で聞いたとおり、この町に対して預言したからだ。」
11Et locuti sunt sacerdotes et prophetæ ad principes, et ad omnem populum, dicentes: Judicium mortis est viro huic, quia prophetavit adversus civitatem istam, sicut audistis auribus vestris.
12そこでエレミヤは、すべての高官たちとすべての民に言った。「主が私を遣わし、この家とこの町に対して、あなたがたの聞いたこれらすべての言葉を預言するよう命じられたのです。
12Et ait Jeremias ad omnes principes, et ad universum populum, dicens: Dominus misit me ut prophetarem ad domum istam, et ad civitatem hanc, omnia verba quæ audistis.
13それゆえ今、あなたがたの道と行いを改め、あなたがたの神、主の声に聞き従ってください。そうすれば、主はあなたがたに告げられた災いを思い直されます。
13Nunc ergo bonas facite vias vestras et studia vestra, et audite vocem Domini Dei vestri, et pœnitebit Dominum mali quod locutus est adversum vos.
14見よ、私はあなたがたの手の中にいます。あなたがたの目に良く正しいと思うことを、私に行ってください。
14Ego autem ecce in manibus vestris sum: facite mihi quod bonum et rectum est in oculis vestris.
15ただし、よく知っておいてください。もし私を殺すなら、あなたがた自身と、この町とその住民の上に、罪のない者の血をもたらすことになります。主が本当に私をあなたがたのもとに遣わし、これらすべての言葉をあなたがたの耳に語らせたからです。」
15Verumtamen scitote et cognoscite quod, si occideritis me, sanguinem innocentem tradetis contra vosmetipsos, et contra civitatem istam, et habitatores ejus: in veritate enim misit me Dominus ad vos, ut loquerer in auribus vestris omnia verba hæc.
16すると、高官たちとすべての民は、祭司たちと預言者たちに言った。「この男は死刑に値しない。私たちの神、主の名によって私たちに語ったからだ。」
16Et dixerunt principes et omnis populus ad sacerdotes et ad prophetas: Non est viro huic judicium mortis, quia in nomine Domini Dei nostri locutus est ad nos.
17その時、この地の長老たちの何人かが立ち上がり、民の全会衆に語った。
17Surrexerunt ergo viri de senioribus terræ, et dixerunt ad omnem cœtum populi, loquentes:
18「モレシェト人ミカは、ユダの王ヒゼキヤの時代に預言し、ユダのすべての民にこう語った。『万軍の主はこう言われる。 「シオンは畑のように耕され、 エルサレムは石の山となり、 主の家の山は森に覆われた高台のようになる。」』
18Michæas de Morasthi fuit propheta in diebus Ezechiæ regis Juda, et ait ad omnem populum Juda, dicens: [Hæc dicit Dominus exercituum: Sion quasi ager arabitur, et Jerusalem in acervum lapidum erit, et mons domus in excelsa silvarum.]
19ユダの王ヒゼキヤとユダのすべての民は、彼を殺しただろうか。ヒゼキヤは主を恐れ、主に願い求めたので、主は彼らに告げられた災いを思い直されたではないか。もし私たちが彼を殺せば、自分たちに大きな災いを招くことになる。」
19Numquid morte condemnavit eum Ezechias rex Juda, et omnis Juda? numquid non timuerunt Dominum, et deprecati sunt faciem Domini, et pœnituit Dominum mali quod locutus fuerat adversum eos? Itaque nos facimus malum grande contra animas nostras.
20また、キルヤテ・エアリム出身のシェマヤの子ウリヤという人も、主の名によって預言した。彼はエレミヤのすべての言葉と同じように、この町とこの地に対して預言した。
20Fuit quoque vir prophetans in nomine Domini, Urias filius Semei de Cariathiarim, et prophetavit adversus civitatem istam, et adversus terram hanc, juxta omnia verba Jeremiæ.
21エホヤキム王と、そのすべての勇士たち、高官たちが彼の言葉を聞くと、王は彼を殺そうとした。ウリヤはそれを聞いて恐れ、エジプトへ逃げて行った。
21Et audivit rex Joakim, et omnes potentes et principes ejus, verba hæc, et quæsivit rex interficere eum: et audivit Urias, et timuit, fugitque, et ingressus est Ægyptum.
22そこでエホヤキム王は、アクボルの子エルナタンと、彼に同行する何人かの者をエジプトへ遣わした。
22Et misit rex Joakim viros in Ægyptum, Elnathan filium Achobor, et viros cum eo, in Ægyptum,
23彼らはウリヤをエジプトから連れ出し、エホヤキム王のもとへ連れて来た。王は彼を剣で殺し、その死体を一般の民の墓に投げ込んだ。
23et eduxerunt Uriam de Ægypto, et adduxerunt eum ad regem Joakim, et percussit eum gladio, et projecit cadaver ejus in sepulchris vulgi ignobilis.
24しかし、シャファンの子アヒカムがエレミヤを守ったので、彼は殺されるために民の手に渡されなかった。
24Igitur manus Ahicam filii Saphan fuit cum Jeremia, ut non traderetur in manus populi, et interficerent eum.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.