エレミヤ 43
Freedom Bible (フリーダム・バイブル)Translation
Freedom Bible (フリーダム・バイブル)
Clementine Vulgate, 1598
1エレミヤが、彼らの神、主が彼を遣わして語らせたすべての言葉、すなわちこれらすべての言葉を、すべての民に語り終えると、
1Factum est autem, cum complesset Jeremias loquens ad populum universos sermones Domini Dei eorum, pro quibus miserat eum Dominus Deus eorum ad illos, omnia verba hæc,
2ホシャヤの子アザルヤ、カレアの子ヨハナン、および高ぶったすべての者たちはエレミヤに言った。「あなたは偽りを語っている。私たちの神、主は、『エジプトへ行って寄留してはならない』と言わせるために、あなたを遣わされたのではない。
2dixit Azarias filius Osaiæ, et Johanan filius Caree, et omnes viri superbi, dicentes ad Jeremiam: Mendacium tu loqueris: non misit te Dominus Deus noster, dicens: Ne ingrediamini Ægyptum ut habitetis illuc.
3ネリヤの子バルクが、私たちをカルデア人の手に渡し、殺させるか、捕らえてバビロンへ連れて行かせるために、あなたを私たちに逆らわせているのだ。」
3Sed Baruch filius Neriæ incitat te adversum nos, ut tradat nos in manus Chaldæorum, ut interficiat nos, et traduci faciat in Babylonem.
4こうして、カレアの子ヨハナン、軍隊のすべての隊長たち、すべての民は、ユダの地に住むようにという主の声に聞き従わなかった。
4Et non audivit Johanan filius Caree, et omnes principes bellatorum, et universus populus, vocem Domini, ut manerent in terra Juda.
5カレアの子ヨハナンと軍隊のすべての隊長たちは、追いやられていたすべての国々からユダの地に住むために帰って来た、ユダの残りの者を皆連れて行った。
5Sed tollens Johanan filius Caree, et universi principes bellatorum, universos reliquiarum Juda, qui reversi fuerant de cunctis gentibus ad quas fuerant ante dispersi, ut habitarent in terra Juda,
6男たち、女たち、子どもたち、王の娘たち、また親衛隊長ネブザラダンが、シャファンの孫でアヒカムの子であるゲダルヤに委ねて残したすべての者、預言者エレミヤ、ネリヤの子バルクを連れて行った。
6viros, et mulieres, et parvulos, et filias regis, et omnem animam quam reliquerat Nabuzardan princeps militiæ cum Godolia filio Ahicam filii Saphan, et Jeremiam prophetam, et Baruch filium Neriæ:
7彼らは主の声に聞き従わず、エジプトの地へ入り、タフパンヘスまで来た。
7et ingressi sunt terram Ægypti, quia non obedierunt voci Domini, et venerunt usque ad Taphnis.
8その時、タフパンヘスで主の言葉がエレミヤに臨んで言われた。
8Et factus est sermo Domini ad Jeremiam in Taphnis, dicens:
9「大きな石を幾つか手に取り、ユダの人々が見ている前で、タフパンヘスにあるファラオの宮殿の入口にある、れんが敷きのモルタルの中に隠せ。
9Sume lapides grandes in manu tua, et abscondes eos in crypta quæ est sub muro latericio in porta domus Pharaonis in Taphnis, cernentibus viris Judæis:
10彼らにこう言え。『イスラエルの神、万軍の主はこう言われる。「見よ、わたしは人を遣わし、わたしのしもべであるバビロンの王ネブカドネザルを連れて来る。わたしが隠したこれらの石の上に彼の王座を据え、彼はその上に王の天幕を張る。
10et dices ad eos: Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Ecce ego mittam et assumam Nabuchodonosor regem Babylonis, servum meum: et ponam thronum ejus super lapides istos quos abscondi, et statuet solium suum super eos:
11彼は来て、エジプトの地を打つ。死に定められた者は死に、捕囚に定められた者は捕囚に、剣に定められた者は剣に渡される。
11veniensque percutiet terram Ægypti, quos in mortem, in mortem, et quos in captivitatem, in captivitatem, et quos in gladium, in gladium:
12わたしはエジプトの神々の家々に火をつける。彼はそれらを焼き、捕らえて持ち去る。羊飼いが衣を身にまとうように、彼はエジプトの地を身にまとい、そこから無事に出て行く。
12et succendet ignem in delubris deorum Ægypti, et comburet ea, et captivos ducet illos, et amicietur terra Ægypti sicut amicitur pastor pallio suo, et egredietur inde in pace:
13彼はエジプトの地にあるベテ・シェメシュの柱を打ち砕き、エジプトの神々の家々を火で焼く。」』」
13et conteret statuas domus solis quæ sunt in terra Ægypti, et delubra deorum Ægypti comburet igni.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.