エゼキエル書 10
Freedom Bible (フリーダム・バイブル)Translation
Freedom Bible (フリーダム・バイブル)
Clementine Vulgate, 1598
1私が見ると、見よ、ケルビムの頭上にある大空に、サファイア のようなものが現れた。それは王座の形に似て、ケルビムの上にあった。
1Et vidi: et ecce in firmamento quod erat super caput cherubim, quasi lapis sapphirus, quasi species similitudinis solii, apparuit super ea.
2その方は亜麻布の衣を着た者に語って言われた。「回転する車輪の間、ケルブの下へ入り、ケルビムの間から燃える炭火を両手いっぱいに取り、町の上にまき散らせ。」 その人は、私が見ている前で入って行った。
2Et dixit ad virum qui indutus erat lineis, et ait: Ingredere in medio rotarum quæ sunt subtus cherubim, et imple manum tuam prunis ignis quæ sunt inter cherubim, et effunde super civitatem. Ingressusque est in conspectu meo.
3その人が入って行った時、ケルビムは神殿の右側に立っており、雲が内庭を満たしていた。
3Cherubim autem stabant a dextris domus cum ingrederetur vir, et nubes implevit atrium interius.
4主の栄光はケルブの上から上り、神殿の敷居の上にとどまった。神殿は雲で満たされ、庭は主の栄光の輝きで満たされた。
4Et elevata est gloria Domini desuper cherub ad limen domus: et repleta est domus nube, et atrium repletum est splendore gloriæ Domini.
5ケルビムの翼の音は外庭にまで聞こえ、全能の神が語られる声のようであった。
5Et sonitus alarum cherubim audiebatur usque ad atrium exterius, quasi vox Dei omnipotentis loquentis.
6その方が亜麻布の衣を着た者に、「回転する車輪の間、ケルビムの間から火を取れ」と命じられると、その人は入って行き、一つの車輪のそばに立った。
6Cumque præcepisset viro qui indutus erat lineis, dicens: Sume ignem de medio rotarum quæ sunt inter cherubim: ingressus ille stetit juxta rotam.
7すると、一人のケルブが、ケルビムの間から手を伸ばして、その間にある火を取り、亜麻布の衣を着た者の手に置いた。その人はそれを受け取り、出て行った。
7Et extendit cherub manum de medio cherubim ad ignem qui erat inter cherubim, et sumpsit, et dedit in manus ejus qui indutus erat lineis: qui accipiens egressus est.
8ケルビムには、その翼の下に人の手のようなものが見えた。
8Et apparuit in cherubim similitudo manus hominis subtus pennas eorum.
9私が見ると、見よ、ケルビムのそばに四つの車輪があり、一人のケルブのそばに一つの車輪、もう一人のケルブのそばにもう一つの車輪があった。車輪の外観は緑柱石のようであった。
9Et vidi: et ecce quatuor rotæ juxta cherubim: rota una juxta cherub unum, et rota alia juxta cherub unum: species autem rotarum erat quasi visio lapidis chrysolithi:
10その外観は四つとも同じ形で、一つの車輪の中に別の車輪があるようであった。
10et aspectus earum similitudo una quatuor, quasi sit rota in medio rotæ.
11進む時には四方のどの方向にも進み、進む時に向きを変えなかった。頭が向く所へ、その後について進み、進む時に向きを変えなかった。
11Cumque ambularent, in quatuor partes gradiebantur, et non revertebantur ambulantes: sed ad locum ad quem ire declinabat quæ prima erat, sequebantur et ceteræ, nec convertebantur.
12ケルビムの全身、背中、手、翼、また車輪には、四つの車輪を含め、周囲一面に目があった。
12Et omne corpus earum, et colla, et manus, et pennæ, et circuli, plena erant oculis in circuitu quatuor rotarum.
13その車輪は、私が聞いているところで、「回転する車輪」と呼ばれた。
13Et rotas istas vocavit volubiles, audiente me.
14それぞれに四つの顔があった。第一の顔はケルブの顔、第二の顔は人の顔、第三の顔は獅子の顔、第四の顔は鷲の顔であった。
14Quatuor autem facies habebat unum: facies una, facies cherub, et facies secunda, facies hominis: et in tertio facies leonis, et in quarto facies aquilæ.
15ケルビムは上って行った。これは、私がケバル川のほとりで見た生き物である。
15Et elevata sunt cherubim: ipsum est animal quod videram juxta fluvium Chobar.
16ケルビムが進むと、車輪もそのそばを進んだ。ケルビムが翼を上げて地から上る時、車輪もそのそばを離れなかった。
16Cumque ambularent cherubim, ibant pariter et rotæ juxta ea: et cum elevarent cherubim alas suas ut exaltarentur de terra, non residebant rotæ, sed et ipsæ juxta erant.
17ケルビムが止まると、車輪も止まり、ケルビムが上ると、車輪もともに上った。生き物の霊が車輪の中にあったからである。
17Stantibus illis stabant, et cum elevatis elevabantur: spiritus enim vitæ erat in eis.
18主の栄光は神殿の敷居の上から出て、ケルビムの上にとどまった。
18Et egressa est gloria Domini a limine templi, et stetit super cherubim.
19ケルビムは翼を上げ、私の目の前で地から上った。彼らが出て行くと、車輪もそのそばにあった。彼らは主の家の東の門の入口に立ち、イスラエルの神の栄光がその上にあった。
19Et elevantia cherubim alas suas, exaltata sunt a terra coram me: et illis egredientibus, rotæ quoque subsecutæ sunt: et stetit in introitu portæ domus Domini orientalis, et gloria Dei Israël erat super ea.
20これは、私がケバル川のほとりで、イスラエルの神の下に見た生き物である。私は、それらがケルビムであることを知った。
20Ipsum est animal quod vidi subter Deum Israël juxta fluvium Chobar, et intellexi quia cherubim essent.
21それぞれに四つの顔と四つの翼があり、その翼の下には人の手のようなものがあった。
21Quatuor vultus uni, et quatuor alæ uni: et similitudo manus hominis sub alis eorum.
22その顔の形は、私がケバル川のほとりで見た顔と同じであり、その姿も彼ら自身も同じであった。それぞれまっすぐ前へ進んだ。
22Et similitudo vultuum eorum, ipsi vultus quos videram juxta fluvium Chobar, et intuitus eorum, et impetus singulorum ante faciem suam ingredi.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.