エゼキエル書 39
Freedom Bible (フリーダム・バイブル)Translation
Freedom Bible (フリーダム・バイブル)
Clementine Vulgate, 1598
1「人の子よ、ゴグに対して預言し、言え。『主なる神はこう言われる。「ロシュ、メシェク、トバルの君主ゴグよ、見よ、わたしはあなたに立ち向かう。
1Tu autem, fili hominis, vaticinare adversum Gog, et dices: [Hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego super te, Gog, principem capitis Mosoch et Thubal.
2わたしはあなたの向きを変えさせ、導き、北の果てから攻め上らせ、イスラエルの山々へ連れて来る。
2Et circumagam te, et educam te, et ascendere te faciam de lateribus aquilonis, et adducam te super montes Israël.
3わたしはあなたの左手から弓を打ち落とし、右手から矢を落とす。
3Et percutiam arcum tuum in manu sinistra tua, et sagittas tuas de manu dextera tua dejiciam.
4あなたはイスラエルの山々に倒れる。あなたとその全軍、あなたと共にいる民も倒れる。わたしはあなたを、あらゆる種類の猛禽と野の動物に与え、食い尽くさせる。
4Super montes Israël cades tu, et omnia agmina tua, et populi tui qui sunt tecum: feris, avibus, omnique volatili et bestiis terræ dedi te ad devorandum.
5あなたは野原に倒れる。わたしが語った」と主なる神は言われる。
5Super faciem agri cades, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus.
6「わたしはマゴグと、島々に安心して住む者たちの上に火を送る。そのとき、彼らは、わたしが主であることを知る。
6Et immittam ignem in Magog, et in his qui habitant in insulis confidenter: et scient quia ego Dominus.
7わたしは、わたしの民イスラエルの中で、わたしの聖なる名を知らせる。わたしの聖なる名を二度と汚させない。そのとき、諸国は、わたしが主であり、イスラエルの中にいる聖なる者であることを知る。
7Et nomen sanctum meum notum faciam in medio populi mei Israël, et non polluam nomen sanctum meum amplius: et scient gentes quia ego Dominus, Sanctus Israël.
8見よ、それは来て、必ず実現する」と主なる神は言われる。「これが、わたしの語った日である。
8Ecce venit, et factum est, ait Dominus Deus: hæc est dies de qua locutus sum.
9イスラエルの町々に住む者たちは出て行き、武器を燃料にして火をたく。小盾と大盾、弓と矢、棍棒と槍を燃やし、それらで七年間、火をたく。
9Et egredientur habitatores de civitatibus Israël, et succendent et comburent arma, clypeum et hastas, arcum et sagittas, et baculos manuum et contos: et succendent ea igni septem annis.
10彼らは野から薪を取らず、森から木を切り出すこともない。武器で火をたくからである。彼らは自分たちを略奪した者たちを略奪し、自分たちから奪った者たちから奪う」と主なる神は言われる。
10Et non portabunt ligna de regionibus, neque succident de saltibus: quoniam arma succendent igni, et deprædabuntur eos quibus prædæ fuerant, et diripient vastatores suos, ait Dominus Deus.]
11「その日、わたしはイスラエルの中に、ゴグの墓地となる場所を与える。それは海の東にある、旅人が通る谷である。そこは旅人の通行を妨げる。人々はゴグとその大勢の民をそこに葬り、その場所を『ハモン・ゴグの谷』と呼ぶ。
11[Et erit in die illa: dabo Gog locum nominatum sepulchrum in Israël, vallem viatorum ad orientem maris, quæ obstupescere faciet prætereuntes: et sepelient ibi Gog, et omnem multitudinem ejus, et vocabitur vallis multitudinis Gog.
12イスラエルの家は、地を清めるために七か月かけて彼らを葬る。
12Et sepelient eos domus Israël, ut mundent terram septem mensibus.
13この地の民は皆、彼らを葬る。それは、わたしが栄光を現す日に、彼らにとって名誉となる」と主なる神は言われる。
13Sepeliet autem eum omnis populus terræ: et erit eis nominata dies in qua glorificatus sum, ait Dominus Deus.
14「彼らは、この地を絶えず巡回する者たちを任命する。その者たちは、地を清めるため、地の表に残っている者を葬る者たちと共に巡回する。七か月が終わると、彼らは捜索を始める。
14Et viros jugiter constituent lustrantes terram, qui sepeliant et requirant eos qui remanserant super faciem terræ, ut emundent eam: post menses autem septem quærere incipient.
15この地を行き巡る者たちは巡回し、だれかが人の骨を見つけると、そのそばに目印を立てる。埋葬する者たちがそれをハモン・ゴグの谷に葬るまで、そのままにする。
15Et circuibunt peragrantes terram: cumque viderint os hominis, statuent juxta illud titulum, donec sepeliant illud pollinctores in valle multitudinis Gog.
16町の名もハモナと呼ばれる。こうして、彼らは地を清める。」』
16Nomen autem civitatis Amona: et mundabunt terram.
17人の子よ、主なる神はこう言われる。『あらゆる種類の鳥と、野のすべての動物に言え。「集まり、来い。わたしがあなたがたのためにささげるいけにえ、イスラエルの山々での大いなるいけにえの所へ、四方から集まれ。そこで肉を食べ、血を飲め。
17Tu ergo, fili hominis, hæc dicit Dominus Deus: Dic omni volucri, et universis avibus, cunctisque bestiis agri: Convenite, properate, concurrite undique ad victimam meam quam ego immolo vobis, victimam grandem super montes Israël, ut comedatis carnem, et bibatis sanguinem.
18あなたがたは勇士たちの肉を食べ、地の君主たちの血を飲む。それは雄羊、子羊、雄やぎ、雄牛であり、すべてバシャンの肥えた家畜である。
18Carnes fortium comedetis, et sanguinem principum terræ bibetis: arietum, et agnorum, et hircorum, taurorumque et altilium, et pinguium omnium.
19あなたがたは、わたしがあなたがたのためにささげたいけにえから、満腹になるまで脂肪を食べ、酔うまで血を飲む。
19Et comedetis adipem in saturitatem, et bibetis sanguinem in ebrietatem, de victima quam ego immolabo vobis:
20あなたがたは、わたしの食卓で、馬、戦車兵、勇士、すべての戦士を食べて満腹になる」と主なる神は言われる。』
20et saturabimini super mensam meam de equo, et equite forti, et de universis viris bellatoribus, ait Dominus Deus.
21わたしは諸国の間に自分の栄光を置く。すべての国々は、わたしが行った裁きと、彼らの上に置いたわたしの手を見る。
21Et ponam gloriam meam in gentibus: et videbunt omnes gentes judicium meum quod fecerim, et manum meam quam posuerim super eos.
22その日から後、イスラエルの家は、わたしが主、彼らの神であることを知る。
22Et scient domus Israël quia ego Dominus Deus eorum, a die illa et deinceps.
23諸国は、イスラエルの家が自分たちの不義のために捕囚となったことを知る。彼らがわたしに背いたので、わたしは彼らから顔を隠し、敵の手に渡した。それで、彼らは皆、剣に倒れた。
23Et scient gentes quoniam in iniquitate sua capta sit domus Israël, eo quod dereliquerint me, et absconderim faciem meam ab eis, et tradiderim eos in manus hostium, et ceciderint in gladio universi.
24わたしは彼らの汚れと背きに従って彼らを扱い、彼らから顔を隠した。
24Juxta immunditiam eorum et scelus feci eis, et abscondi faciem meam ab illis.]
25それゆえ、主なる神はこう言われる。『今、わたしはヤコブを捕囚から連れ戻し、イスラエルの全家をあわれむ。わたしはわたしの聖なる名のために熱情を燃やす。
25[Propterea hæc dicit Dominus Deus: Nunc reducam captivitatem Jacob, et miserebor omnis domus Israël, et assumam zelum pro nomine sancto meo.
26彼らが自分たちの地に安心して住み、だれも彼らを恐れさせないとき、彼らは自分たちの恥と、わたしに背いて犯したすべての背きを忘れる。
26Et portabunt confusionem suam, et omnem prævaricationem qua prævaricati sunt in me, cum habitaverint in terra sua confidenter, neminem formidantes:
27わたしが彼らを諸民族の中から連れ戻し、敵の国々から集め、多くの国々の目の前で、彼らのうちに自らが聖なる者であることを示すとき、
27et reduxero eos de populis, et congregavero de terris inimicorum suorum, et sanctificatus fuero in eis, in oculis gentium plurimarum.
28彼らは、わたしが主、彼らの神であることを知る。わたしが彼らを諸国の中へ捕囚として送った後、自分たちの地に集め、そこに捕らわれた者を一人も残さないからである。
28Et scient quia ego Dominus Deus eorum, eo quod transtulerim eos in nationes, et congregaverim eos super terram suam, et non dereliquerim quemquam ex eis ibi.
29わたしは二度と彼らから顔を隠さない。わたしの霊をイスラエルの家の上に注いだからである』と主なる神は言われる。」
29Et non abscondam ultra faciem meam ab eis, eo quod effuderim spiritum meum super omnem domum Israël, ait Dominus Deus.]
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.