エゼキエル書 34
Freedom Bible (フリーダム・バイブル)Translation
Freedom Bible (フリーダム・バイブル)
Clementine Vulgate, 1598
1主の言葉が私に臨んだ。
1Et factum est verbum Domini ad me, dicens:
2「人の子よ、イスラエルの羊飼いたちに対して預言せよ。預言して、その羊飼いたちに言え。『主なる神はこう言われる。「自分自身を養うイスラエルの羊飼いたちに災いあれ。羊飼いは羊を養うべきではないか。
2Fili hominis, propheta de pastoribus Israël: propheta, et dices pastoribus: [Hæc dicit Dominus Deus: Væ pastoribus Israël, qui pascebant semetipsos ! nonne greges a pastoribus pascuntur?
3あなたがたは脂肪を食べ、羊毛を身にまとい、肥えたものを殺す。しかし、羊を養わない。
3Lac comedebatis, et lanis operiebamini, et quod crassum erat occidebatis: gregem autem meum non pascebatis.
4弱ったものを強めず、病んだものを癒やさず、傷ついたものを包まず、追いやられたものを連れ戻さず、失われたものを捜さなかった。かえって、力と厳しさをもって彼らを支配した。
4Quod infirmum fuit non consolidastis, et quod ægrotum non sanastis: quod confractum est non alligastis, et quod abjectum est non reduxistis, et quod perierat non quæsistis: sed cum austeritate imperabatis eis, et cum potentia.
5羊飼いがいなかったので、羊は散らされた。彼らは野のすべての動物の餌となり、散らされた。
5Et dispersæ sunt oves meæ, eo quod non esset pastor: et factæ sunt in devorationem omnium bestiarum agri, et dispersæ sunt.
6わたしの羊は、すべての山と、すべての高い丘をさまよった。わたしの羊は全地の表に散らされたが、捜す者も、探し求める者もいなかった。」
6Erraverunt greges mei in cunctis montibus, et in universo colle excelso: et super omnem faciem terræ dispersi sunt greges mei, et non erat qui requireret: non erat, inquam, qui requireret.
7それゆえ、羊飼いたちよ、主の言葉を聞け。
7Propterea, pastores, audite verbum Domini.
8「わたしは生きている」と主なる神は言われる。「羊飼いがいなかったために、わたしの羊は獲物となり、野のすべての動物の餌となった。わたしの羊飼いたちは、わたしの羊を捜さず、自分自身を養い、わたしの羊を養わなかった。」
8Vivo ego, dicit Dominus Deus, quia pro eo quod facti sunt greges mei in rapinam, et oves meæ in devorationem omnium bestiarum agri, eo quod non esset pastor: neque enim quæsierunt pastores mei gregem meum, sed pascebant pastores semetipsos, et greges meos non pascebant:
9それゆえ、羊飼いたちよ、主の言葉を聞け。
9propterea, pastores, audite verbum Domini.
10主なる神はこう言われる。「見よ、わたしは羊飼いたちに立ち向かう。わたしは彼らの手にわたしの羊の責任を問い、彼らに羊を養うことをやめさせる。羊飼いたちは、もはや自分自身を養うことはない。わたしは羊を彼らの口から救い出し、彼らの餌とならないようにする。」
10Hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego ipse super pastores: requiram gregem meum de manu eorum, et cessare faciam eos, ut ultra non pascant gregem, nec pascant amplius pastores semetipsos: et liberabo gregem meum de ore eorum, et non erit ultra eis in escam.]
11主なる神はこう言われる。「見よ、わたし自身が、わたしの羊を捜し、探し求める。
11[Quia hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego ipse requiram oves meas, et visitabo eas.
12羊飼いが、散らされた羊の中にいる日に自分の群れを捜し出すように、わたしも自分の羊を捜し出す。雲と深い闇の日に散らされたすべての場所から、彼らを救い出す。
12Sicut visitat pastor gregem suum, in die quando fuerit in medio ovium suarum dissipatarum, sic visitabo oves meas, et liberabo eas de omnibus locis in quibus dispersæ fuerant in die nubis et caliginis.
13わたしは彼らを諸民族の中から連れ出し、国々から集め、自分たちの地へ導き入れる。イスラエルの山々、水路のそば、この地の人の住むすべての所で彼らを養う。
13Et educam eas de populis, et congregabo eas de terris, et inducam eas in terram suam, et pascam eas in montibus Israël, in rivis, et in cunctis sedibus terræ.
14良い牧草地で彼らを養い、イスラエルの高い山々に彼らの囲いを置く。彼らはそこで良い囲いの中に伏し、イスラエルの山々の豊かな牧草地で養われる。
14In pascuis uberrimis pascam eas, et in montibus excelsis Israël erunt pascua earum: ibi requiescent in herbis virentibus, et in pascuis pinguibus pascentur super montes Israël.
15わたし自身が、わたしの羊の羊飼いとなり、彼らを伏させる」と主なる神は言われる。
15Ego pascam oves meas, et ego eas accubare faciam, dicit Dominus Deus.
16「わたしは失われたものを捜し、追いやられたものを連れ戻し、傷ついたものを包み、病んだものを強める。しかし、肥えたものと強いものを滅ぼす。わたしは公正をもって彼らを養う。」
16Quod perierat requiram, et quod abjectum erat reducam, et quod confractum fuerat alligabo, et quod infirmum fuerat consolidabo, et quod pingue et forte custodiam: et pascam illas in judicio.
17わたしの群れよ、あなたがたについて主なる神はこう言われる。「見よ、わたしは羊と羊の間、雄羊と雄やぎの間を裁く。
17Vos autem, greges mei, hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego judico inter pecus et pecus, arietum et hircorum.
18良い牧草地で草を食べたうえに、残った牧草を足で踏みつけるのは、あなたがたにとって小さなことなのか。澄んだ水を飲んだうえに、残った水を足で濁らせなければならないのか。
18Nonne satis vobis erat pascua bona depasci? insuper et reliquias pascuarum vestrarum conculcastis pedibus vestris: et cum purissimam aquam biberetis, reliquam pedibus vestris turbabatis:
19わたしの羊は、あなたがたが足で踏みつけたものを食べ、あなたがたが足で濁らせたものを飲んでいる。」
19et oves meæ his quæ conculcata pedibus vestris fuerant, pascebantur: et quæ pedes vestri turbaverant, hæc bibebant.
20それゆえ、主なる神は彼らにこう言われる。「見よ、わたし自身が、肥えた羊と痩せた羊との間を裁く。
20Propterea hæc dicit Dominus Deus ad vos: Ecce ego ipse judico inter pecus pingue et macilentum:
21あなたがたは脇腹と肩で押し、角で弱ったものを突いて、ついには彼らを外へ散らした。
21pro eo quod lateribus et humeris impingebatis, et cornibus vestris ventilabatis omnia infirma pecora, donec dispergerentur foras,
22それゆえ、わたしは自分の群れを救う。彼らはもはや獲物とはならない。わたしは羊と羊との間を裁く。
22salvabo gregem meum, et non erit ultra in rapinam, et judicabo inter pecus et pecus.]
23わたしは彼らの上に一人の羊飼い、わたしのしもべダビデを立てる。彼は彼らを養う。彼が彼らを養い、彼らの羊飼いとなる。
23[Et suscitabo super eas pastorem unum qui pascat eas, servum meum David: ipse pascet eas, et ipse erit eis in pastorem.
24主であるわたしが彼らの神となり、わたしのしもべダビデが彼らの中で君主となる。主であるわたしが語った。
24Ego autem Dominus ero eis in Deum, et servus meus David princeps in medio eorum: ego Dominus locutus sum.
25わたしは彼らと平和の契約を結び、凶暴な獣をこの地から絶やす。彼らは荒野に安心して住み、森の中で眠る。
25Et faciam cum eis pactum pacis, et cessare faciam bestias pessimas de terra: et qui habitant in deserto, securi dormient in saltibus.
26わたしは彼らと、わたしの丘の周囲の地を祝福とする。季節に応じて雨を降らせる。それは祝福の雨となる。
26Et ponam eos in circuitu collis mei benedictionem, et deducam imbrem in tempore suo: pluviæ benedictionis erunt.
27野の木は実を結び、地は産物を生じる。彼らは自分たちの地に安心して住む。わたしが彼らのくびきの横木を折り、彼らを奴隷にした者たちの手から救い出すとき、彼らは、わたしが主であることを知る。
27Et dabit lignum agri fructum suum, et terra dabit germen suum, et erunt in terra sua absque timore: et scient quia ego Dominus, cum contrivero catenas jugi eorum, et eruero eos de manu imperantium sibi.
28彼らはもはや諸国の獲物とならず、地の動物に食い尽くされることもない。彼らは安心して住み、だれも彼らを恐れさせない。
28Et non erunt ultra in rapinam in gentibus, neque bestiæ terræ devorabunt eos: sed habitabunt confidenter absque ullo terrore.
29わたしは彼らのために名高い植え場を設ける。彼らはもはやこの地で飢饉に食い尽くされず、諸国からの辱めを受けることもない。
29Et suscitabo eis germen nominatum, et non erunt ultra imminuti fame in terra, neque portabunt ultra opprobrium gentium.
30彼らは、主であるわたし、彼らの神が彼らと共におり、彼ら、イスラエルの家がわたしの民であることを知る」と主なる神は言われる。
30Et scient quia ego Dominus Deus eorum cum eis, et ipsi populus meus domus Israël, ait Dominus Deus.
31「あなたがたはわたしの羊、わたしの牧草地の羊である。あなたがたは人であり、わたしはあなたがたの神である」と主なる神は言われる。』」
31Vos autem, greges mei, greges pascuæ meæ, homines estis: et ego Dominus Deus vester, dicit Dominus Deus.]
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.