エゼキエル書 3
Freedom Bible (フリーダム・バイブル)Translation
Freedom Bible (フリーダム・バイブル)
Clementine Vulgate, 1598
1その方は私に言われた。「人の子よ、目の前にあるものを食べよ。この巻物を食べてから、行ってイスラエルの家に語れ。」
1Et dixit ad me: Fili hominis, quodcumque inveneris, comede: comede volumen istud, et vadens loquere ad filios Israël.
2そこで私は口を開き、その方は私にその巻物を食べさせた。
2Et aperui os meum, et cibavit me volumine illo:
3その方は私に言われた。「人の子よ、わたしが与えるこの巻物を腹に入れ、内臓を満たせ。」 そこで私はそれを食べた。それは私の口に蜜のように甘かった。
3et dixit ad me: Fili hominis, venter tuus comedet, et viscera tua complebuntur volumine isto quod ego do tibi. Et comedi illud, et factum est in ore meo sicut mel dulce.
4その方は私に言われた。「人の子よ、イスラエルの家へ行き、わたしの言葉を彼らに語れ。
4Et dixit ad me: Fili hominis, vade ad domum Israël, et loqueris verba mea ad eos.
5あなたが遣わされるのは、言葉が異なり、理解しにくい言語の民ではなく、イスラエルの家である。
5Non enim ad populum profundi sermonis et ignotæ linguæ tu mitteris ad domum Israël:
6あなたがその言葉を理解できない、多くの、言葉が異なり、理解しにくい言語の民に遣わされるのでもない。もしわたしがあなたを彼らに遣わしたなら、彼らは必ずあなたに聞き従っただろう。
6neque ad populos multos profundi sermonis et ignotæ linguæ, quorum non possis audire sermones: et si ad illos mittereris, ipsi audirent te:
7しかし、イスラエルの家はあなたに聞き従おうとしない。彼らはわたしにも聞き従おうとしないからだ。イスラエルの家は皆、額が硬く、心もかたくなである。
7domus autem Israël nolunt audire te, quia nolunt audire me: omnis quippe domus Israël attrita fronte est, et duro corde.
8見よ、わたしはあなたの顔を彼らの顔に対して硬くし、あなたの額を彼らの額に対して硬くした。
8Ecce dedi faciem tuam valentiorem faciebus eorum, et frontem tuam duriorem frontibus eorum:
9わたしはあなたの額を金剛石のように、火打石よりも硬くした。彼らを恐れてはならない。その顔におびえてはならない。彼らは反逆の家だからだ。」
9ut adamantem et ut silicem dedi faciem tuam: ne timeas eos, neque metuas a facie eorum, quia domus exasperans est.
10また、その方は私に言われた。「人の子よ、わたしがあなたに語るすべての言葉を心に受け止め、耳で聞け。
10Et dixit ad me: Fili hominis, omnes sermones meos quos ego loquor ad te, assume in corde tuo, et auribus tuis audi:
11捕囚となっているあなたの民の子らのところへ行き、彼らに語れ。彼らが聞いても、聞くことを拒んでも、『主なる神はこう言われる』と告げよ。」
11et vade, ingredere ad transmigrationem, ad filios populi tui, et loqueris ad eos: et dices eis: Hæc dicit Dominus Deus: si forte audiant et quiescant.
12その時、霊が私を引き上げた。すると、私の後ろから大きなとどろきの声が聞こえた。「主の栄光が、そのおられる所からほめたたえられるように。」
12Et assumpsit me spiritus, et audivi post me vocem commotionis magnæ: Benedicta gloria Domini de loco suo:
13また、生き物の翼が互いに触れ合う音と、そのそばの車輪の音が聞こえた。それは大きなとどろきであった。
13et vocem alarum animalium percutientium alteram ad alteram, et vocem rotarum sequentium animalia, et vocem commotionis magnæ.
14霊は私を引き上げ、連れ去った。私は苦々しい思いと、霊の燃える思いを抱いて進んだ。主の御手が強く私の上に臨んでいた。
14Spiritus quoque levavit me, et assumpsit me: et abii amarus in indignatione spiritus mei: manus enim Domini erat mecum, confortans me.
15こうして私は、ケバル川のほとりのテル・アビブに住む捕囚の民のところへ行った。私は彼らが住む所で、呆然として七日間、彼らの中に座っていた。
15Et veni ad transmigrationem, ad acervum novarum frugum, ad eos qui habitabant juxta flumen Chobar: et sedi ubi illi sedebant, et mansi ibi septem diebus mœrens in medio eorum.
16七日が過ぎた時、主の言葉が私に臨んで言われた。
16Cum autem pertransissent septem dies, factum est verbum Domini ad me, dicens:
17「人の子よ、わたしはあなたをイスラエルの家の見張り人とした。わたしの口から言葉を聞き、わたしに代わって彼らに警告せよ。
17Fili hominis, speculatorem dedi te domui Israël, et audies de ore meo verbum, et annuntiabis eis ex me.
18わたしが悪しき者に、『あなたは必ず死ぬ』と言う時、あなたが彼に警告せず、悪しき者をその悪い道から離れさせて命を救うために語らないなら、その悪しき者は自分の咎のうちに死ぬ。しかし、わたしはその血の責任をあなたの手に求める。
18Si, dicente me ad impium: Morte morieris, non annuntiaveris ei, neque locutus fueris ut avertatur a via sua impia et vivat, ipse impius in iniquitate sua morietur, sanguinem autem ejus de manu tua requiram.
19しかし、あなたが悪しき者に警告しても、彼がその悪と悪い道から立ち返らないなら、彼は自分の咎のうちに死ぬ。しかし、あなたは自分の命を救ったことになる。
19Si autem tu annuntiaveris impio, et ille non fuerit conversus ab impietate sua et a via sua impia, ipse quidem in iniquitate sua morietur: tu autem animam tuam liberasti.
20また、義人が自分の義から離れて不正を行い、わたしが彼の前につまずきの石を置くなら、彼は死ぬ。あなたが彼に警告しなかったので、彼は自分の罪のうちに死に、彼が行った義の行いは覚えられない。しかし、わたしはその血の責任をあなたの手に求める。
20Sed et si conversus justus a justitia sua fuerit, et fecerit iniquitatem, ponam offendiculum coram eo: ipse morietur quia non annuntiasti ei. In peccato suo morietur, et non erunt in memoria justitiæ ejus quas fecit: sanguinem vero ejus de manu tua requiram.
21しかし、あなたが義人に、義人が罪を犯さないよう警告し、彼が罪を犯さないなら、彼は警告を受け入れたので必ず生きる。そして、あなたは自分の命を救ったことになる。」
21Si autem tu annuntiaveris justo ut non peccet justus, et ille non peccaverit, vivens vivet, quia annuntiasti ei, et tu animam tuam liberasti.
22そこで主の御手が私の上に臨み、主は私に言われた。「立って平地へ出て行け。そこで、わたしはあなたに語る。」
22Et facta est super me manus Domini, et dixit ad me: Surgens egredere in campum, et ibi loquar tecum.
23そこで私は立って平地へ出て行った。すると見よ、ケバル川のほとりで見た栄光と同じ主の栄光が、そこに立っていた。私はひれ伏した。
23Et surgens egressus sum in campum: et ecce ibi gloria Domini stabat, quasi gloria quam vidi juxta fluvium Chobar: et cecidi in faciem meam.
24その時、霊が私の中に入り、私を立たせた。主は私に語って言われた。「行って、自分の家に閉じこもれ。
24Et ingressus est in me spiritus, et statuit me super pedes meos, et locutus est mihi, et dixit ad me: Ingredere, et includere in medio domus tuæ.
25人の子よ、見よ、彼らはあなたに縄をかけ、それであなたを縛る。あなたは彼らの中へ出て行けなくなる。
25Et tu, fili hominis, ecce data sunt super te vincula, et ligabunt te in eis, et non egredieris de medio eorum.
26わたしはあなたの舌を上あごにつかせる。あなたは口がきけなくなり、彼らを戒める者になれない。彼らは反逆の家だからだ。
26Et linguam tuam adhærere faciam palato tuo, et eris mutus, nec quasi vir objurgans, quia domus exasperans est.
27しかし、わたしがあなたに語る時、わたしはあなたの口を開く。あなたは彼らに、『主なる神はこう言われる』と告げよ。聞く者は聞け。拒む者は拒め。彼らは反逆の家だからだ。」
27Cum autem locutus fuero tibi, aperiam os tuum, et dices ad eos: Hæc dicit Dominus Deus: Qui audit, audiat, et qui quiescit, quiescat: quia domus exasperans est.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.