列王纪上 17
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
Clementine Vulgate, 1598
1基列 寄居的 提斯比 人 以利亚 对 亚哈 说:「我指着所事奉永生耶和华— 以色列 的 神起誓,这几年我若不祷告,必不降露,不下雨。」
1Et dixit Elias Thesbites de habitatoribus Galaad ad Achab: Vivit Dominus Deus Israël, in cujus conspectu sto, si erit annis his ros et pluvia, nisi juxta oris mei verba.
2耶和华的话临到 以利亚 说:
2Et factum est verbum Domini ad eum, dicens:
3「你离开这里往东去,藏在 约旦河 东边的 基立溪 旁。
3Recede hinc, et vade contra orientem, et abscondere in torrente Carith, qui est contra Jordanem,
4你要喝那溪里的水,我已吩咐乌鸦在那里供养你。」
4et ibi de torrente bibes: corvisque præcepi ut pascant te ibi.
5于是 以利亚 照着耶和华的话,去住在 约旦河 东的 基立溪 旁。
5Abiit ergo, et fecit juxta verbum Domini: cumque abiisset, sedit in torrente Carith, qui est contra Jordanem.
6乌鸦早晚给他叼饼和肉来,他也喝那溪里的水。
6Corvi quoque deferebant ei panem et carnes mane, similiter panem et carnes vesperi, et bibebat de torrente.
7过了些日子,溪水就干了,因为雨没有下在地上。
7Post dies autem siccatus est torrens: non enim pluerat super terram.
8耶和华的话临到他说:
8Factus est ergo sermo Domini ad eum, dicens:
9「你起身往 西顿 的 撒勒法 去,住在那里;我已吩咐那里的一个寡妇供养你。」
9Surge, et vade in Sarephta Sidoniorum, et manebis ibi: præcepi enim ibi mulieri viduæ ut pascat te.
10以利亚 就起身往 撒勒法 去。到了城门,见有一个寡妇在那里捡柴, 以利亚 呼叫她说:「求你用器皿取点水来给我喝。」
10Surrexit, et abiit in Sarephta. Cumque venisset ad portam civitatis, apparuit ei mulier vidua colligens ligna, et vocavit eam, dixitque ei: Da mihi paululum aquæ in vase ut bibam.
11她去取水的时候, 以利亚 又呼叫她说:「也求你拿点饼来给我!」
11Cumque illa pergeret ut afferret, clamavit post tergum ejus, dicens: Affer mihi, obsecro, et buccellam panis in manu tua.
12她说:「我指着永生耶和华—你的 神起誓,我没有饼,坛内只有一把面,瓶里只有一点油;我现在找两根柴,回家要为我和我儿子做 饼 ;我们吃了,死就死吧!」
12Quæ respondit: Vivit Dominus Deus tuus, quia non habeo panem, nisi quantum pugillus capere potest farinæ in hydria, et paululum olei in lecytho: en colligo duo ligna ut ingrediar et faciam illum mihi et filio meo, ut comedamus, et moriamur.
13以利亚 对她说:「不要惧怕!可以照你所说的去做吧!只要先为我做一个小饼拿来给我,然后为你和你的儿子做饼。
13Ad quam Elias ait: Noli timere, sed vade, et fac sicut dixisti: verumtamen mihi primum fac de ipsa farinula subcinericium panem parvulum, et affer ad me: tibi autem et filio tuo facies postea.
14因为耶和华— 以色列 的 神如此说:坛内的面必不减少,瓶里的油必不缺短,直到耶和华使雨降在地上的日子。」
14Hæc autem dicit Dominus Deus Israël: Hydria farinæ non deficiet, nec lecythus olei minuetur, usque ad diem in qua Dominus daturus est pluviam super faciem terræ.
15妇人就照 以利亚 的话去行。她和她家中的人,并 以利亚 ,吃了许多日子。
15Quæ abiit, et fecit juxta verbum Eliæ: et comedit ipse, et illa, et domus ejus: et ex illa die
16坛内的面果不减少,瓶里的油也不缺短,正如耶和华借 以利亚 所说的话。
16hydria farinæ non defecit, et lecythus olei non est imminutus, juxta verbum Domini quod locutus fuerat in manu Eliæ.
17这事以后,作那家主母的妇人,她儿子病了;病得甚重,以致身无气息。
17Factum est autem post hæc, ægrotavit filius mulieris matrisfamilias, et erat languor fortissimus, ita ut non remaneret in eo halitus.
18妇人对 以利亚 说:「神人哪,我与你何干?你竟到我这里来,使 神 想念我的罪,以致我的儿子死呢?」
18Dixit ergo ad Eliam: Quid mihi et tibi, vir Dei? ingressus es ad me, ut rememorarentur iniquitates meæ, et interficeres filium meum?
19以利亚 对她说:「把你儿子交给我。」 以利亚 就从妇人怀中将孩子接过来,抱到他所住的楼中,放在自己的床上,
19Et ait ad eam Elias: Da mihi filium tuum. Tulitque eum de sinu ejus, et portavit in cœnaculum ubi ipse manebat, et posuit super lectulum suum.
20就求告耶和华说:「耶和华—我的 神啊,我寄居在这寡妇的家里,你就降祸与她,使她的儿子死了吗?」
20Et clamavit ad Dominum, et dixit: Domine Deus meus, etiam ne viduam apud quam ego utcumque sustentor, afflixisti ut interficeres filium ejus?
21以利亚 三次伏在孩子的身上,求告耶和华说:「耶和华—我的 神啊,求你使这孩子的灵魂仍入他的身体!」
21Et expandit se, atque mensus est super puerum tribus vicibus, et clamavit ad Dominum, et ait: Domine Deus meus, revertatur, obsecro, anima pueri hujus in viscera ejus.
22耶和华应允 以利亚 的话,孩子的灵魂仍入他的身体,他就活了。
22Et exaudivit Dominus vocem Eliæ: et reversa est anima pueri intra eum, et revixit.
23以利亚 将孩子从楼上抱下来,进屋子交给他母亲,说:「看哪,你的儿子活了!」
23Tulitque Elias puerum, et deposuit eum de cœnaculo in inferiorem domum, et tradidit matri suæ, et ait illi: En vivit filius tuus.
24妇人对 以利亚 说:「现在我知道你是神人,耶和华借你口所说的话是真的。」
24Dixitque mulier ad Eliam: Nunc in isto cognovi quoniam vir Dei es tu, et verbum Domini in ore tuo verum est.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.