列王纪上 10
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
Clementine Vulgate, 1598
1示巴 女王听见 所罗门 因耶和华之名所得的名声,就来要用难解的话试问 所罗门 。
1Sed et regina Saba, audita fama Salomonis in nomine Domini, venit tentare eum in ænigmatibus.
2跟随她到 耶路撒冷 的人甚多,又有骆驼驮着香料、宝石,和许多金子。她来见了 所罗门 王,就把心里所有的对 所罗门 都说出来。
2Et ingressa Jerusalem multo cum comitatu et divitiis, camelis portantibus aromata, et aurum infinitum nimis, et gemmas pretiosas, venit ad regem Salomonem, et locuta est ei universa quæ habebat in corde suo.
3所罗门 王将她所问的都答上了,没有一句不明白、不能答的。
3Et docuit eam Salomon omnia verba quæ proposuerat: non fuit sermo qui regem posset latere, et non responderet ei.
4示巴 女王见 所罗门 大有智慧,和他所建造的宫室,
4Videns autem regina Saba omnem sapientiam Salomonis, et domum quam ædificaverat,
5席上的珍馐美味,群臣分列而坐,仆人两旁侍立,以及他们的衣服装饰和酒政的 衣服装饰 ,又见他上耶和华殿的台阶,就诧异得神不守舍;
5et cibos mensæ ejus, et habitacula servorum, et ordines ministrantium, vestesque eorum, et pincernas, et holocausta quæ offerebat in domo Domini: non habebat ultra spiritum.
6对王说:「我在本国里所听见论到你的事和你的智慧实在是真的!
6Dixitque ad regem: Verus est sermo quem audivi in terra mea
7我先不信那些话,及至我来亲眼见了才知道人所告诉我的还不到一半。你的智慧和你的福分越过我所听见的风声。
7super sermonibus tuis, et super sapientia tua: et non credebam narrantibus mihi, donec ipsa veni, et vidi oculis meis, et probavi quod media pars mihi nuntiata non fuerit: major est sapientia et opera tua, quam rumor quem audivi.
8你的臣子、你的仆人常侍立在你面前听你智慧的话是有福的!
8Beati viri tui, et beati servi tui, qui stant coram te semper, et audiunt sapientiam tuam.
9耶和华—你的 神是应当称颂的!他喜悦你,使你坐 以色列 的国位;因为他永远爱 以色列 ,所以立你作王,使你秉公行义。」
9Sit Dominus Deus tuus benedictus, cui complacuisti, et posuit te super thronum Israël, eo quod dilexerit Dominus Israël in sempiternum, et constituit te regem ut faceres judicium et justitiam.
10于是, 示巴 女王将一百二十他连得金子和宝石,与极多的香料,送给 所罗门 王。她送给王的香料,以后奉来的不再有这样多。
10Dedit ergo regi centum viginti talenta auri, et aromata multa nimis, et gemmas pretiosas: non sunt allata ultra aromata tam multa, quam ea quæ dedit regina Saba regi Salomoni.
11希兰 的船只从 俄斐 运了金子来,又从 俄斐 运了许多檀香木和宝石来。
11(Sed et classis Hiram, quæ portabat aurum de Ophir, attulit ex Ophir ligna thyina multa nimis, et gemmas pretiosas.
12王用檀香木为耶和华殿和王宫做栏杆,又为歌唱的人做琴瑟。以后再没有这样的檀香木进国来,也没有人看见过,直到如今。
12Fecitque rex de lignis thyinis fulcra domus Domini et domus regiæ, et citharas lyrasque cantoribus: non sunt allata hujuscemodi ligna thyina, neque visa usque in præsentem diem.)
13示巴 女王一切所要所求的, 所罗门 王都送给她,另外照自己的厚意馈送她。于是女王和她臣仆转回本国去了。
13Rex autem Salomon dedit reginæ Saba omnia quæ voluit et petivit ab eo, exceptis his quæ ultro obtulerat ei munere regio. Quæ reversa est, et abiit in terram suam cum servis suis.
14所罗门 每年所得的金子共有六百六十六他连得。
14Erat autem pondus auri quod afferebatur Salomoni per annos singulos, sexcentorum sexaginta sex talentorum auri,
15另外还有商人和杂族的诸王,与国中的省长 所进的金子 。
15excepto eo quod afferebant viri qui super vectigalia erant, et negotiatores, universique scruta vendentes, et omnes reges Arabiæ, ducesque terræ.
16所罗门 王用锤出来的金子打成挡牌二百面,每面用金子六百舍客勒;
16Fecit quoque rex Salomon ducenta scuta de auro purissimo: sexcentos auri siclos dedit in laminas scuti unius.
17又用锤出来的金子打成盾牌三百面,每面用金子三弥那,都放在 黎巴嫩林宫 里。
17Et trecentas peltas ex auro probato: trecentæ minæ auri unam peltam vestiebant: posuitque eas rex in domo saltus Libani.
18王用象牙制造一个宝座,用精金包裹。
18Fecit etiam rex Salomon thronum de ebore grandem: et vestivit eum auro fulvo nimis,
19宝座有六层台阶,座的后背是圆的,两旁有扶手,靠近扶手有两个狮子站立。
19qui habebat sex gradus: et summitas throni rotunda erat in parte posteriori: et duæ manus hinc atque inde tenentes sedile: et duo leones stabant juxta manus singulas.
20六层台阶上有十二个狮子站立,每层有两个:左边一个,右边一个;在列国中没有这样做的。
20Et duodecim leunculi stantes super sex gradus hinc atque inde: non est factum tale opus in universis regnis.
21所罗门 王一切的饮器都是金子的。 黎巴嫩林宫 里的一切器皿都是精金的。 所罗门 年间,银子算不了什么。
21Sed et omnia vasa quibus potabat rex Salomon, erant aurea: et universa supellex domus saltus Libani de auro purissimo: non erat argentum, nec alicujus pretii putabatur in diebus Salomonis,
22因为王有 他施 船只与 希兰 的船只一同航海,三年一次,装载金银、象牙、猿猴、孔雀回来。
22quia classis regis per mare cum classe Hiram semel per tres annos ibat in Tharsis, deferens inde aurum, et argentum, et dentes elephantorum, et simias, et pavos.
23所罗门 王的财宝与智慧胜过天下的列王。
23Magnificatus est ergo rex Salomon super omnes reges terræ divitiis et sapientia.
24普天下的王都求见 所罗门 ,要听 神赐给他智慧的话。
24Et universa terra desiderabat vultum Salomonis, ut audiret sapientiam ejus, quam dederat Deus in corde ejus.
25他们各带贡物,就是金器、银器、衣服、军械、香料、骡马,每年有一定之例。
25Et singuli deferebant ei munera, vasa argentea et aurea, vestes et arma bellica, aromata quoque, et equos et mulos per annos singulos.
26所罗门 聚集战车马兵,有战车一千四百辆,马兵一万二千名,安置在屯车的城邑和 耶路撒冷 ,就是王那里。
26Congregavitque Salomon currus et equites, et facti sunt ei mille quadringenti currus, et duodecim millia equitum: et disposuit eos per civitates munitas, et cum rege in Jerusalem.
27王在 耶路撒冷 使银子多如石头,香柏木多如高原的桑树。
27Fecitque ut tanta esset abundantia argenti in Jerusalem, quanta et lapidum: et cedrorum præbuit multitudinem quasi sycomoros quæ nascuntur in campestribus.
28所罗门 的马是从 埃及 带来的,是王的商人一群一群按着定价买来的。
28Et educebantur equi Salomoni de Ægypto, et de Coa. Negotiatores enim regis emebant de Coa, et statuto pretio perducebant.
29从 埃及 买来的车,每辆价银六百 舍客勒 ,马每匹一百五十 舍客勒 。 赫 人诸王和 亚兰 诸王所买的车马,也是按这价值经他们手买来的。
29Egrediebatur autem quadriga ex Ægypto sexcentis siclis argenti, et equus centum quinquaginta. Atque in hunc modum cuncti reges Hethæorum et Syriæ equos venundabant.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.