列王纪上
Chapter 12
Chinese Union Version, p…
vs Clementine Vulgate…
Aa
Text size
Line width
Verse numbers
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
Clementine Vulgate, 1598
1罗波安 往 示剑 去;因为 以色列 人都到了 示剑 要立他作王。
1Venit autem Roboam in Sichem: illuc enim congregatus erat omnis Israël ad constituendum eum regem.
2尼八 的儿子 耶罗波安 先前躲避 所罗门 王,逃往 埃及 ,住在那里(他听见这事。)
2At vero Jeroboam filius Nabat, cum adhuc esset in Ægypto profugus a facie regis Salomonis, audita morte ejus, reversus est de Ægypto.
3以色列 人打发人去请他来,他就和 以色列 会众都来见 罗波安 ,对他说:
3Miseruntque et vocaverunt eum: venit ergo Jeroboam, et omnis multitudo Israël, et locuti sunt ad Roboam, dicentes:
4「你父亲使我们负重轭, 做苦工 ,现在求你使我们做的苦工、负的重轭轻松些,我们就事奉你。」
4Pater tuus durissimum jugum imposuit nobis: tu itaque nunc imminue paululum de imperio patris tui durissimo, et de jugo gravissimo quod imposuit nobis, et serviemus tibi.
5罗波安 对他们说:「你们暂且去,第三日再来见我。」民就去了。
5Qui ait eis: Ite usque ad tertium diem, et revertimini ad me. Cumque abiisset populus,
6罗波安 之父 所罗门 在世的日子,有侍立在他面前的老年人, 罗波安 王和他们商议,说:「你们给我出个什么主意,我好回复这民。」
6iniit consilium rex Roboam cum senioribus qui assistebant coram Salomone patre ejus cum adhuc viveret, et ait: Quod datis mihi consilium, ut respondeam populo huic?
7老年人对他说:「现在王若服事这民如仆人,用好话回答他们,他们就永远作王的仆人。」
7Qui dixerunt ei: Si hodie obedieris populo huic, et servieris, et petitioni eorum cesseris, locutusque fueris ad eos verba lenia, erunt tibi servi cunctis diebus.
8王却不用老年人给他出的主意,就和那些与他一同长大、在他面前侍立的少年人商议,
8Qui dereliquit consilium senum, quod dederant ei, et adhibuit adolescentes, qui nutriti fuerant cum eo, et assistebant illi,
9说:「这民对我说:『你父亲使我们负重轭,求你使我们轻松些。』你们给我出个什么主意,我好回复他们。」
9dixitque ad eos: Quod mihi datis consilium, ut respondeam populo huic, qui dixerunt mihi: Levius fac jugum quod imposuit pater tuus super nos?
10那同他长大的少年人说:「这民对王说:『你父亲使我们负重轭,求你使我们轻松些。』王要对他们如此说:『我的小拇指头比我父亲的腰还粗。
10Et dixerunt ei juvenes qui nutriti fuerant cum eo: Sic loqueris populo huic, qui locuti sunt ad te, dicentes: Pater tuus aggravavit jugum nostrum: tu releva nos. Sic loqueris ad eos: Minimus digitus meus grossior est dorso patris mei.
11我父亲使你们负重轭,我必使你们负更重的轭!我父亲用鞭子责打你们,我要用蝎子 鞭 责打你们!』」
11Et nunc pater meus posuit super vos jugum grave, ego autem addam super jugum vestrum: pater meus cecidit vos flagellis, ego autem cædam vos scorpionibus.
12耶罗波安 和众百姓遵着 罗波安 王所说「你们第三日再来见我」的那话,第三日他们果然来了。
12Venit ergo Jeroboam et omnis populus ad Roboam die tertia, sicut locutus fuerat rex, dicens: Revertimini ad me die tertia.
13王用严厉的话回答百姓,不用老年人给他所出的主意,
13Responditque rex populo dura, derelicto consilio seniorum quod ei dederant,
14照着少年人所出的主意对民说:「我父亲使你们负重轭,我必使你们负更重的轭!我父亲用鞭子责打你们,我要用蝎子 鞭 责打你们!」
14et locutus est eis secundum consilium juvenum, dicens: Pater meus aggravavit jugum vestrum, ego autem addam jugo vestro: pater meus cecidit vos flagellis, ego autem cædam vos scorpionibus.
15王不肯依从百姓,这事乃出于耶和华,为要应验他借 示罗 人 亚希雅 对 尼八 的儿子 耶罗波安 所说的话。
15Et non acquievit rex populo: quoniam aversatus fuerat eum Dominus, ut suscitaret verbum suum quod locutus fuerat in manu Ahiæ Silonitæ, ad Jeroboam filium Nabat.
16以色列 众民见王不依从他们,就对王说: 我们与 大卫 有什么分儿呢? 与 耶西 的儿子并没有关涉。 以色列 人哪,各回各家去吧! 大卫 家啊,自己顾自己吧! 于是, 以色列 人都回自己家里去了,
16Videns itaque populus quod noluisset eos audire rex, respondit ei dicens: Quæ nobis pars in David? vel quæ hæreditas in filio Isai? vade in tabernacula tua, Israël: nunc vide domum tuam, David. Et abiit Israël in tabernacula sua.
17惟独住 犹大 城邑的 以色列 人, 罗波安 仍作他们的王。
17Super filios autem Israël, quicumque habitabant in civitatibus Juda, regnavit Roboam.
18罗波安 王差遣掌管服苦之人的 亚多兰 往 以色列 人那里去, 以色列 人就用石头打死他。 罗波安 王急忙上车,逃回 耶路撒冷 去了。
18Misit ergo rex Roboam Aduram, qui erat super tributa: et lapidavit eum omnis Israël, et mortuus est. Porro rex Roboam festinus ascendit currum, et fugit in Jerusalem:
19这样, 以色列 人背叛 大卫 家,直到今日。
19recessitque Israël a domo David usque in præsentem diem.
20以色列 众人听见 耶罗波安 回来了,就打发人去请他到会众面前,立他作 以色列 众人的王。除了 犹大 支派以外,没有顺从 大卫 家的。
20Factum est autem cum audisset omnis Israël quod reversus esset Jeroboam, miserunt, et vocaverunt eum congregato cœtu, et constituerunt eum regem super omnem Israël: nec secutus est quisquam domum David præter tribum Juda solam.
21罗波安 来到 耶路撒冷 ,招聚 犹大 全家和 便雅悯 支派的人共十八万,都是挑选的战士,要与 以色列 家争战,好将国夺回,再归 所罗门 的儿子 罗波安 。
21Venit autem Roboam Jerusalem, et congregavit universam domum Juda, et tribum Benjamin, centum octoginta millia electorum virorum bellatorum, ut pugnarent contra domum Israël, et reducerent regnum Roboam filio Salomonis.
22但 神的话临到神人 示玛雅 ,说:
22Factus est autem sermo Domini ad Semeiam virum Dei, dicens:
23「你去告诉 所罗门 的儿子 犹大 王 罗波安 和 犹大 、 便雅悯 全家,并其余的民说:
23Loquere ad Roboam filium Salomonis regem Juda, et ad omnem domum Juda, et Benjamin, et reliquos de populo, dicens:
24『耶和华如此说:你们不可上去与你们的弟兄 以色列 人争战。各归各家去吧!因为这事出于我。』」众人就听从耶和华的话,遵着耶和华的命回去了。
24Hæc dicit Dominus: Non ascendetis, neque bellabitis contra fratres vestros filios Israël: revertatur vir in domum suam: a me enim factum est verbum hoc. Audierunt sermonem Domini, et reversi sunt de itinere, sicut eis præceperat Dominus.
25耶罗波安 在 以法莲 山地建筑 示剑 ,就住在其中;又从 示剑 出去,建筑 毗努伊勒 。
25Ædificavit autem Jeroboam Sichem in monte Ephraim, et habitavit ibi: et egressus inde ædificavit Phanuel.
26耶罗波安 心里说:「恐怕这国仍归 大卫 家;
26Dixitque Jeroboam in corde suo: Nunc revertetur regnum ad domum David,
27这民若上 耶路撒冷 去,在耶和华的殿里献祭,他们的心必归向他们的主— 犹大 王 罗波安 ,就把我杀了,仍归 犹大 王 罗波安 。」
27si ascenderit populus iste ut faciat sacrificia in domo Domini in Jerusalem: et convertetur cor populi hujus ad dominum suum Roboam regem Juda, interficientque me, et revertentur ad eum.
28耶罗波安 王就筹划定妥,铸造了两个金牛犊,对众民说:「 以色列 人哪,你们上 耶路撒冷 去实在是难;这就是领你们出 埃及 地的神。」
28Et excogitato consilio fecit duos vitulos aureos, et dixit eis: Nolite ultra ascendere in Jerusalem: ecce dii tui Israël, qui te eduxerunt de terra Ægypti.
29他就把牛犊一只安在 伯特利 ,一只安在 但 。
29Posuitque unum in Bethel, et alterum in Dan:
30这事叫百姓陷在罪里,因为他们往 但 去 拜那牛犊 。
30et factum est verbum hoc in peccatum: ibat enim populus ad adorandum vitulum usque in Dan.
31耶罗波安 在邱坛那里建殿,将那不属 利未 人的凡民立为祭司。
31Et fecit fana in excelsis, et sacerdotes de extremis populi, qui non erant de filiis Levi.
32耶罗波安 定八月十五日为节期,像在 犹大 的节期一样,自己上坛 献祭 。他在 伯特利 也这样向他所铸的牛犊献祭,又将立为邱坛的祭司安置在 伯特利 。
32Constituitque diem solemnem in mense octavo, quintadecima die mensis, in similitudinem solemnitatis quæ celebrabatur in Juda. Et ascendens altare, similiter fecit in Bethel, ut immolaret vitulis quos fabricatus fuerat: constituitque in Bethel sacerdotes excelsorum quæ fecerat.
33他在八月十五日,就是他私自所定的月日,为 以色列 人立作节期的日子,在 伯特利 上坛烧香。
33Et ascendit super altare quod exstruxerat in Bethel, quintadecima die mensis octavi, quem finxerat de corde suo: et fecit solemnitatem filiis Israël, et ascendit super altare, ut adoleret incensum.

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.