列王纪上 8
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
Clementine Vulgate, 1598
1那时, 所罗门 将 以色列 的长老和各支派的首领,并 以色列 的族长,招聚到 耶路撒冷 ,要把耶和华的约柜从 大卫城 —就是 锡安 —运上来。
1Tunc congregati sunt omnes majores natu Israël cum principibus tribuum, et duces familiarum filiorum Israël, ad regem Salomonem in Jerusalem, ut deferrent arcam fœderis Domini de civitate David, id est, de Sion.
2以他念月,就是七月,在节前, 以色列 人都聚集到 所罗门 王那里。
2Convenitque ad regem Salomonem universus Israël in mense Ethanim, in solemni die: ipse est mensis septimus.
3以色列 长老来到,祭司便抬起 约 柜,
3Veneruntque cuncti senes de Israël, et tulerunt arcam sacerdotes,
4祭司和 利未 人将耶和华的 约 柜运上来,又将会幕和会幕的一切圣器具都带上来。
4et portaverunt arcam Domini, et tabernaculum fœderis, et omnia vasa sanctuarii quæ erant in tabernaculo: et ferebant ea sacerdotes et Levitæ.
5所罗门 王和聚集到他那里的 以色列 全会众,一同在 约 柜前献牛羊为祭,多得不可胜数。
5Rex autem Salomon, et omnis multitudo Israël quæ convenerat ad eum, gradiebatur cum illo ante arcam, et immolabant oves et boves absque æstimatione et numero.
6祭司将耶和华的约柜抬进内殿,就是至圣所,放在两个基路伯的翅膀底下。
6Et intulerunt sacerdotes arcam fœderis Domini in locum suum, in oraculum templi, in Sanctum sanctorum, subter alas cherubim.
7基路伯张着翅膀在 约 柜之上,遮掩 约 柜和抬柜的杠。
7Siquidem cherubim expandebant alas super locum arcæ, et protegebant arcam, et vectes ejus desuper.
8这杠甚长,杠头在内殿前的圣所可以看见,在殿外却不能看见,直到如今还在那里。
8Cumque eminerent vectes, et apparerent summitates eorum foris sanctuarium ante oraculum, non apparebant ultra extrinsecus, qui et fuerunt ibi usque in præsentem diem.
9约柜里惟有两块石版,就是 以色列 人出 埃及 地后,耶和华与他们立约的时候 摩西 在 何烈山 所放的。除此以外,并无别物。
9In arca autem non erat aliud nisi duæ tabulæ lapideæ quas posuerat in ea Moyses in Horeb, quando pepigit Dominus fœdus cum filiis Israël, cum egrederentur de terra Ægypti.
10祭司从圣所出来的时候,有云充满耶和华的殿;
10Factum est autem cum exissent sacerdotes de sanctuario, nebula implevit domum Domini,
11甚至祭司不能站立供职,因为耶和华的荣光充满了殿。
11et non poterant sacerdotes stare et ministrare propter nebulam: impleverat enim gloria Domini domum Domini.
12那时 所罗门 说: 耶和华曾说, 他必住在幽暗之处。
12Tunc ait Salomon: Dominus dixit ut habitaret in nebula.
13我已经建造殿宇作你的居所, 为你永远的住处。
13Ædificans ædificavi domum in habitaculum tuum: firmissimum solium tuum in sempiternum.
14王转脸为 以色列 会众祝福, 以色列 会众就都站立。
14Convertitque rex faciem suam, et benedixit omni ecclesiæ Israël: omnia enim ecclesia Israël stabat.
15所罗门 说:「耶和华— 以色列 的 神是应当称颂的!因他亲口向我父 大卫 所应许的,也亲手成就了。
15Et ait Salomon: Benedictus Dominus Deus Israël, qui locutus est ore suo ad David patrem meum, et in manibus ejus perfecit, dicens:
16他说:『自从我领我民 以色列 出 埃及 以来,我未曾在 以色列 各支派中选择一城建造殿宇—为我名的 居所 ,但拣选 大卫 治理我民 以色列 。』」
16A die qua eduxi populum meum Israël de Ægypto, non elegi civitatem de universis tribubus Israël, ut ædificaretur domus, et esset nomen meum ibi: sed elegi David ut esset super populum meum Israël.
17所罗门 说:「我父 大卫 曾立意,要为耶和华— 以色列 神的名建殿。
17Voluitque David pater meus ædificare domum nomini Domini Dei Israël:
18耶和华却对我父 大卫 说:『你立意为我的名建殿,这意思甚好。
18et ait Dominus ad David patrem meum: Quod cogitasti in corde tuo ædificare domum nomini meo, bene fecisti, hoc ipsum mente tractans.
19只是你不可建殿,惟你所生的儿子必为我名建殿。』
19Verumtamen tu non ædificabis mihi domum, sed filius tuus, qui egredietur de renibus tuis, ipse ædificabit domum nomini meo.
20现在耶和华成就了他所应许的话,使我接续我父 大卫 坐 以色列 的国位,又为耶和华— 以色列 神的名建造了殿。
20Confirmavit Dominus sermonem suum quem locutus est: stetique pro David patre meo, et sedi super thronum Israël, sicut locutus est Dominus: et ædificavi domum nomini Domini Dei Israël.
21我也在其中为 约 柜预备一处。 约 柜内有耶和华的约,就是他领我们列祖出 埃及 地的时候,与他们所立的约。」
21Et constitui ibi locum arcæ in qua fœdus Domini est, quod percussit cum patribus nostris quando egressi sunt de terra Ægypti.
22所罗门 当着 以色列 会众,站在耶和华的坛前,向天举手说:
22Stetit autem Salomon ante altare Domini in conspectu ecclesiæ Israël, et expandit manus suas in cælum,
23「耶和华— 以色列 的 神啊,天上地下没有神可比你的!你向那尽心行在你面前的仆人守约施慈爱;
23et ait: Domine Deus Israël, non est similis tui deus in cælo desuper, et super terram deorsum: qui custodis pactum et misericordiam servis tuis qui ambulant coram te in toto corde suo.
24向你仆人—我父 大卫 所应许的话现在应验了。你亲口应许,亲手成就,正如今日一样。
24Qui custodisti servo tuo David patri meo quæ locutus es ei: ore locutus es, et manibus perfecisti, ut hæc dies probat.
25耶和华— 以色列 的 神啊,你所应许你仆人—我父 大卫 的话说:『你的子孙若谨慎自己的行为,在我面前行事像你所行的一样,就不断人坐 以色列 的国位。』现在求你应验这话。
25Nunc igitur Domine Deus Israël, conserva famulo tuo David patri meo quæ locutus es ei, dicens: Non auferetur de te vir coram me, qui sedeat super thronum Israël: ita tamen si custodierint filii tui viam suam, ut ambulent coram me sicut tu ambulasti in conspectu meo.
26以色列 的 神啊,求你成就向你仆人—我父 大卫 所应许的话。
26Et nunc Domine Deus Israël, firmentur verba tua quæ locutus es servo tuo David patri meo.
27「 神果真住在地上吗?看哪,天和天上的天尚且不足你居住的,何况我所建的这殿呢?
27Ergone putandum est quod vere Deus habitet super terram? si enim cælum, et cæli cælorum, te capere non possunt, quanto magis domus hæc, quam ædificavi?
28惟求耶和华—我的 神垂顾仆人的祷告祈求,俯听仆人今日在你面前的祈祷呼吁。
28Sed respice ad orationem servi tui, et ad preces ejus, Domine Deus meus: audi hymnum et orationem quam servus tuus orat coram te hodie:
29愿你昼夜看顾这殿,就是你应许立为你名的居所;求你垂听仆人向此处祷告的话。
29ut sint oculi tui aperti super domum hanc nocte ac die: super domum, de qua dixisti: Erit nomen meum ibi: ut exaudias orationem quam orat in loco isto ad te servus tuus:
30你仆人和你民 以色列 向此处祈祷的时候,求你在天上你的居所垂听,垂听而赦免。
30ut exaudias deprecationem servi tui et populi tui Israël, quodcumque oraverint in loco isto, et exaudies in loco habitaculi tui in cælo: et cum exaudieris, propitius eris.
31「人若得罪邻舍,有人叫他起誓,他来到这殿在你的坛前起誓,
31Si peccaverit homo in proximum suum, et habuerit aliquod juramentum quo teneatur astrictus, et venerit propter juramentum coram altari tuo in domum tuam,
32求你在天上垂听,判断你的仆人:定恶人有罪,照他所行的报应在他头上;定义人有理,照他的义赏赐他。
32tu exaudies in cælo: et facies, et judicabis servos tuos, condemnans impium, et reddens viam suam super caput ejus, justificansque justum, et retribuens ei secundum justitiam suam.
33「你的民 以色列 若得罪你,败在仇敌面前,又归向你,承认你的名,在这殿里祈求祷告,
33Si fugerit populus tuus Israël inimicos suos (quia peccaturus est tibi), et agentes pœnitentiam, et confitentes nomini tuo, venerint, et oraverint, et deprecati te fuerint in domo hac:
34求你在天上垂听,赦免你民 以色列 的罪,使他们归回你赐给他们列祖之地。
34exaudi in cælo, et dimitte peccatum populi tui Israël, et reduces eos in terram quam dedisti patribus eorum.
35「你的民因得罪你,你惩罚他们,使天闭塞不下雨;他们若向此处祷告,承认你的名,离开他们的罪,
35Si clausum fuerit cælum, et non pluerit propter peccata eorum, et orantes in loco isto, pœnitentiam egerint nomini tuo, et a peccatis suis conversi fuerint propter afflictionem suam:
36求你在天上垂听,赦免你仆人 以色列 民的罪,将当行的善道指教他们,且降雨在你的地,就是你赐给你民为业之地。
36exaudi eos in cælo, et dimitte peccata servorum tuorum, et populi tui Israël: et ostende eis viam bonam per quam ambulent, et da pluviam super terram tuam, quam dedisti populo tuo in possessionem.
37「国中若有饥荒、瘟疫、旱风、霉烂、蝗虫、蚂蚱,或有仇敌犯境围困城邑,无论遭遇什么灾祸疾病,
37Fames si oborta fuerit in terra, aut pestilentia, aut corruptus aër, aut ærugo, aut locusta, vel rubigo, et afflixerit eum inimicus ejus portas obsidens: omnis plaga, universa infirmitas,
38你的民 以色列 ,或是众人,或是一人,自觉有罪,向这殿举手,无论祈求什么,祷告什么,
38cuncta devotatio, et imprecatio quæ acciderit omni homini de populo tuo Israël: si quis cognoverit plagam cordis sui, et expanderit manus suas in domo hac,
39求你在天上你的居所垂听赦免。你是知道人心的,要照各人所行的待他们(惟有你知道世人的心),
39tu exaudies in cælo in loco habitationis tuæ, et repropitiaberis, et facies ut des unicuique secundum omnes vias suas, sicut videris cor ejus (quia tu nosti solus cor omnium filiorum hominum),
40使他们在你赐给我们列祖之地上一生一世敬畏你。
40ut timeant te cunctis diebus quibus vivunt super faciem terræ quam dedisti patribus nostris.
41「论到不属你民 以色列 的外邦人,为你名从远方而来,
41Insuper et alienigena, qui non est de populo tuo Israël, cum venerit de terra longinqua propter nomen tuum (audietur enim nomen tuum magnum, et manus tua fortis, et brachium tuum
42(他们听人论说你的大名和大能的手,并伸出来的膀臂)向这殿祷告,
42extentum ubique), cum venerit ergo, et oraverit in hoc loco,
43求你在天上你的居所垂听,照着外邦人所祈求的而行,使天下万民都认识你的名,敬畏你像你的民 以色列 一样;又使他们知道我建造的这殿是称为你名下的。
43tu exaudies in cælo, in firmamento habitaculi tui, et facies omnia pro quibus invocaverit te alienigena: ut discant universi populi terrarum nomen tuum timere, sicut populus tuus Israël, et probent quia nomen tuum invocatum est super domum hanc quam ædificavi.
44「你的民若奉你的差遣,无论往何处去与仇敌争战,向耶和华所选择的城与我为你名所建造的殿祷告,
44Si egressus fuerit populus tuus ad bellum contra inimicos suos per viam, quocumque miseris eos, orabunt te contra viam civitatis quam elegisti, et contra domum quam ædificavi nomini tuo,
45求你在天上垂听他们的祷告祈求,使他们得胜。
45et exaudies in cælo orationes eorum et preces eorum, et facies judicium eorum.
46「你的民若得罪你(世上没有不犯罪的人),你向他们发怒,将他们交给仇敌掳到仇敌之地,或远或近,
46Quod si peccaverint tibi (non est enim homo qui non peccet) et iratus tradideris eos inimicis suis, et captivi ducti fuerint in terram inimicorum longe vel prope,
47他们若在掳到之地想起罪来,回心转意,恳求你说:『我们有罪了,我们悖逆了,我们作恶了』;
47et egerint pœnitentiam in corde suo in loco captivitatis, et conversi deprecati te fuerint in captivitate sua, dicentes: Peccavimus: inique egimus, impie gessimus:
48他们若在掳到之地尽心尽性归服你,又向自己的地,就是你赐给他们列祖之地和你所选择的城,并我为你名所建造的殿祷告,
48et reversi fuerint ad te in universo corde suo et tota anima sua in terra inimicorum suorum, ad quam captivi ducti fuerint: et oraverint te contra viam terræ suæ, quam dedisti patribus eorum, et civitatis quam elegisti, et templi quod ædificavi nomini tuo:
49求你在天上你的居所垂听他们的祷告祈求,为他们伸冤;
49exaudies in cælo, in firmamento solii tui, orationes eorum et preces eorum, et facies judicium eorum:
50饶恕得罪你的民,赦免他们的一切过犯,使他们在掳他们的人面前蒙怜恤。
50et propitiaberis populo tuo qui peccavit tibi, et omnibus iniquitatibus eorum quibus prævaricati sunt in te: et dabis misericordiam coram eis qui eos captivos habuerint, ut misereantur eis.
51因为他们是你的子民,你的产业,是你从 埃及 领出来脱离铁炉的。
51Populus enim tuus est, et hæreditas tua, quos eduxisti de terra Ægypti, de medio fornacis ferreæ.
52愿你的眼目看顾仆人,听你民 以色列 的祈求,无论何时向你祈求,愿你垂听。
52Ut sint oculi tui aperti ad deprecationem servi tui, et populi tui Israël, et exaudias eos in universis pro quibus invocaverint te.
53主耶和华啊,你将他们从地上的万民中分别出来作你的产业,是照你领我们列祖出 埃及 的时候,借你仆人 摩西 所应许的话。」
53Tu enim separasti eos tibi in hæreditatem de universis populis terræ, sicut locutus es per Moysen servum tuum quando eduxisti patres nostros de Ægypto, Domine Deus.
54所罗门 在耶和华的坛前屈膝跪着,向天举手,在耶和华面前祷告祈求已毕,就起来,
54Factum est autem, cum complesset Salomon orans Dominum omnem orationem et deprecationem hanc, surrexit de conspectu altaris Domini: utrumque enim genu in terram fixerat, et manus expanderat in cælum.
55站着,大声为 以色列 全会众祝福,说:
55Stetit ergo, et benedixit omni ecclesiæ Israël voce magna, dicens:
56「耶和华是应当称颂的!因为他照着一切所应许的赐平安给他的民 以色列 人,凡借他仆人 摩西 应许赐福的话,一句都没有落空。
56Benedictus Dominus, qui dedit requiem populo suo Israël, juxta omnia quæ locutus est: non cecidit ne unus quidem sermo ex omnibus bonis quæ locutus est per Moysen servum suum.
57愿耶和华—我们的 神与我们同在,像与我们列祖同在一样,不撇下我们,不丢弃我们,
57Sit Dominus Deus noster nobiscum, sicut fuit cum patribus nostris, non derelinquens nos, neque projiciens.
58使我们的心归向他,遵行他的道,谨守他吩咐我们列祖的诫命、律例、典章。
58Sed inclinet corda nostra ad se, ut ambulemus in universis viis ejus, et custodiamus mandata ejus, et cæremonias ejus, et judicia quæcumque mandavit patribus nostris.
59我在耶和华面前祈求的这些话,愿耶和华—我们的 神昼夜垂念,每日为他仆人与他民 以色列 伸冤,
59Et sint sermones mei isti, quibus deprecatus sum coram Domino, appropinquantes Domino Deo nostro die ac nocte, ut faciat judicium servo suo, et populo suo Israël per singulos dies:
60使地上的万民都知道惟独耶和华是 神,并无别神。
60ut sciant omnes populi terræ quia Dominus ipse est Deus, et non est ultra absque eo.
61所以你们当向耶和华—我们的 神存诚实的心,遵行他的律例,谨守他的诫命, 至终 如今日一样。」
61Sit quoque cor nostrum perfectum cum Domino Deo nostro, ut ambulemus in decretis ejus, et custodiamus mandata ejus, sicut et hodie.
62王和 以色列 众民一同在耶和华面前献祭。
62Igitur rex, et omnis Israël cum eo, immolabant victimas coram Domino.
63所罗门 向耶和华献平安祭,用牛二万二千,羊十二万。这样,王和 以色列 众民为耶和华的殿行奉献之礼。
63Mactavitque Salomon hostias pacificas, quas immolavit Domino, boum viginti duo millia, et ovium centum viginti millia: et dedicaverunt templum Domini rex et filii Israël.
64当日,王因耶和华殿前的铜坛太小,容不下燔祭、素祭,和平安祭牲的脂油,便将耶和华殿前院子当中分别为圣,在那里献燔祭、素祭,和平安祭牲的脂油。
64In die illa sanctificavit rex medium atrii quod erat ante domum Domini: fecit quippe holocaustum ibi, et sacrificium, et adipem pacificorum: quoniam altare æreum quod erat coram Domino, minus erat, et capere non poterat holocaustum, et sacrificium, et adipem pacificorum.
65那时, 所罗门 和 以色列 众人,就是从 哈马 口直到 埃及 小河所有的 以色列 人,都聚集成为大会,在耶和华—我们的 神面前守节七日又七日,共十四日。
65Fecit ergo Salomon in tempore illo festivitatem celebrem, et omnis Israël cum eo, multitudo magna ab introitu Emath usque ad rivum Ægypti, coram Domino Deo nostro, septem diebus et septem diebus, id est, quatuordecim diebus.
66第八日,王遣散众民;他们都为王祝福。因见耶和华向他仆人 大卫 和他民 以色列 所施的一切恩惠,就都心中喜乐,各归各家去了。
66Et in die octava dimisit populos: qui benedicentes regi, profecti sunt in tabernacula sua lætantes, et alacri corde super omnibus bonis quæ fecerat Dominus David servo suo, et Israël populo suo.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.