列王纪上 9
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
Clementine Vulgate, 1598
1所罗门 建造耶和华殿和王宫,并一切所愿意建造的都完毕了,
1Factum est autem cum perfecisset Salomon ædificium domus Domini, et ædificium regis, et omne quod optaverat et voluerat facere,
2耶和华就二次向 所罗门 显现,如先前在 基遍 向他显现一样,
2apparuit ei Dominus secundo, sicut apparuerat ei in Gabaon.
3对他说:「你向我所祷告祈求的,我都应允了。我已将你所建的这殿分别为圣,使我的名永远在其中;我的眼、我的心也必常在那里。
3Dixitque Dominus ad eum: Exaudivi orationem tuam et deprecationem tuam, quam deprecatus es coram me: sanctificavi domum hanc quam ædificasti, ut ponerem nomen meum ibi in sempiternum, et erunt oculi mei et cor meum ibi cunctis diebus.
4你若效法你父 大卫 ,存诚实正直的心行在我面前,遵行我一切所吩咐你的,谨守我的律例典章,
4Tu quoque si ambulaveris coram me sicut ambulavit pater tuus, in simplicitate cordis et in æquitate, et feceris omnia quæ præcepi tibi, et legitima mea et judicia mea servaveris,
5我就必坚固你的国位在 以色列 中,直到永远,正如我应许你父 大卫 说:『你 的子孙 必不断人坐 以色列 的国位。』
5ponam thronum regni tui super Israël in sempiternum, sicut locutus sum David patri tuo, dicens: Non auferetur vir de genere tuo de solio Israël.
6倘若你们和你们的子孙转去不跟从我,不守我指示你们的诫命律例,去事奉敬拜别神,
6Si autem aversione aversi fueritis vos et filii vestri, non sequentes me, nec custodientes mandata mea et cæremonias meas quas proposui vobis, sed abieritis et colueritis deos alienos, et adoraveritis eos:
7我就必将 以色列 人从我赐给他们的地上剪除,并且我为己名所分别为圣的殿也必舍弃不顾,使 以色列 人在万民中作笑谈,被讥诮。
7auferam Israël de superficie terræ quam dedi eis, et templum quod sanctificavi nomini meo, projiciam a conspectu meo: eritque Israël in proverbium, et in fabulam cunctis populis.
8这殿虽然甚高,将来经过的人必惊讶、嗤笑,说:『耶和华为何向这地和这殿如此行呢?』
8Et domus hæc erit in exemplum: omnis qui transierit per eam, stupebit, et sibilabit, et dicet: Quare fecit Dominus sic terræ huic, et domui huic?
9人必回答说:『是因此地的人离弃领他们列祖出 埃及 地之耶和华—他们的 神,去亲近别神,事奉敬拜他,所以耶和华使这一切灾祸临到他们。』」
9Et respondebunt: Quia dereliquerunt Dominum Deum suum, qui eduxit patres eorum de terra Ægypti, et secuti sunt deos alienos, et adoraverunt eos, et coluerunt eos: idcirco induxit Dominus super eos omne malum hoc.
10所罗门 建造耶和华殿和王宫,这两所二十年才完毕了。
10Expletis autem annis viginti postquam ædificaverat Salomon duas domos, id est, domum Domini, et domum regis
11泰尔 王 希兰 曾照 所罗门 所要的,资助他香柏木、松木,和金子; 所罗门 王就把 加利利 地的二十座城给了 希兰 。
11(Hiram rege Tyri præbente Salomoni ligna cedrina et abiegna, et aurum juxta omne quod opus habuerat), tunc dedit Salomon Hiram viginti oppida in terra Galilææ.
12希兰 从 泰尔 出来,察看 所罗门 给他的城邑,就不喜悦,
12Et egressus est Hiram de Tyro ut videret oppida quæ dederat ei Salomon, et non placuerunt ei.
13说:「我兄啊,你给我的是什么城邑呢?」他就给这城邑之地起名叫 迦步勒 ,直到今日。
13Et ait: Hæccine sunt civitates quas dedisti mihi, frater? Et appellavit eas terram Chabul, usque in diem hanc.
14希兰 给 所罗门 一百二十他连得金子。
14Misit quoque Hiram ad regem Salomonem centum viginti talenta auri.
15所罗门 王挑取服苦的人,是为建造耶和华的殿、自己的宫、 米罗 、 耶路撒冷 的城墙、 夏琐 、 米吉多 ,并 基 色 。
15Hæc est summa expensarum quam obtulit rex Salomon ad ædificandam domum Domini et domum suam, et Mello, et murum Jerusalem, et Heser, et Mageddo, et Gazer.
16先前 埃及 王法老上来攻取 基色 ,用火焚烧,杀了城内居住的 迦南 人,将城赐给他女儿 所罗门 的妻作妆奁。
16Pharao rex Ægypti ascendit, et cepit Gazar, succenditque eam igni, et Chananæum, qui habitabat in civitate, interfecit: et dedit eam in dotem filiæ suæ uxori Salomonis.
17所罗门 建造 基色 、下 伯·和 、
17Ædificavit ergo Salomon Gazer, et Bethoron inferiorem,
18巴拉 ,并国中旷野里的 达莫 ,
18et Balaath, et Palmiram in terra solitudinis.
19又建造所有的积货城,并屯车和马兵的城,与 耶路撒冷 、 黎巴嫩 ,以及自己治理的全国中所愿建造的。
19Et omnes vicos qui ad se pertinebant et erant absque muro, munivit, et civitates curruum et civitates equitum, et quodcumque ei placuit ut ædificaret in Jerusalem, et in Libano, et in omni terra potestatis suæ.
20至于国中所剩下不属 以色列 人的 亚摩利 人、 赫 人、 比利洗 人、 希未 人、 耶布斯 人,
20Universum populum qui remanserat de Amorrhæis, et Hethæis, et Pherezæis, et Hevæis, et Jebusæis, qui non sunt de filiis Israël:
21就是 以色列 人不能灭尽的, 所罗门 挑取他们的后裔作服苦的奴仆,直到今日。
21horum filios qui remanserant in terra, quos scilicet non potuerant filii Israël exterminare, fecit Salomon tributarios usque in diem hanc.
22惟有 以色列 人, 所罗门 不使他们作奴仆,乃是作他的战士、臣仆、统领、军长、车兵长、马兵长。
22De filiis autem Israël non constituit Salomon servire quemquam, sed erant viri bellatores, et ministri ejus, et principes, et duces, et præfecti curruum et equorum.
23所罗门 有五百五十督工的,监管工人。
23Erant autem principes super omnia opera Salomonis præpositi quingenti quinquaginta, qui habebant subjectum populum, et statutis operibus imperabant.
24法老的女儿从 大卫城 搬到 所罗门 为她建造的宫里。那时, 所罗门 才建造 米罗 。
24Filia autem Pharaonis ascendit de civitate David in domum suam, quam ædificaverat ei Salomon: tunc ædificavit Mello.
25所罗门 每年三次在他为耶和华所筑的坛上献燔祭和平安祭,又在耶和华面前 的坛上 烧香。这样,他建造殿的工程完毕了。
25Offerebat quoque Salomon, tribus vicibus per annos singulos, holocausta et pacificas victimas super altare quod ædificaverat Domino, et adolebat thymiama coram Domino: perfectumque est templum.
26所罗门 王在 以东 地 红海 边,靠近 以禄 的 以旬·迦别 制造船只。
26Classem quoque fecit rex Salomon in Asiongaber, quæ est juxta Ailath in littore maris Rubri, in terra Idumææ.
27希兰 差遣他的仆人,就是熟悉泛海的船家,与 所罗门 的仆人一同坐船航海。
27Misitque Hiram in classe illa servos suos viros nauticos et gnaros maris, cum servis Salomonis.
28他们到了 俄斐 ,从那里得了四百二十他连得金子,运到 所罗门 王那里。
28Qui cum venissent in Ophir, sumptum inde aurum quadringentorum viginti talentorum, detulerunt ad regem Salomonem.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.