列王纪上 5
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
Clementine Vulgate, 1598
1泰尔 王 希兰 ,平素爱 大卫 ;他听见 以色列 人膏 所罗门 ,接续他父亲作王,就差遣臣仆来见他。
1Misit quoque Hiram rex Tyri servos suos ad Salomonem: audivit enim quod ipsum unxissent regem pro patre ejus: quia amicus fuerat Hiram David omni tempore.
2所罗门 也差遣人去见 希兰 ,说:
2Misit autem Salomon ad Hiram, dicens:
3「你知道我父亲 大卫 因四围的争战,不能为耶和华—他 神的名建殿,直等到耶和华使仇敌都服在他脚下。
3Tu scis voluntatem David patris mei, et quia non potuerit ædificare domum nomini Domini Dei sui propter bella imminentia per circuitum, donec daret Dominus eos sub vestigio pedum ejus.
4现在耶和华—我的 神使我四围平安,没有仇敌,没有灾祸。
4Nunc autem requiem dedit Dominus Deus meus mihi per circuitum, et non est satan, neque occursus malus.
5我定意要为耶和华—我 神的名建殿,是照耶和华应许我父亲 大卫 的话说:『我必使你儿子接续你坐你的位,他必为我的名建殿。』
5Quam ob rem cogito ædificare templum nomini Domini Dei mei, sicut locutus est Dominus David patri meo, dicens: Filius tuus, quem dabo pro te super solium tuum, ipse ædificabit domum nomini meo.
6所以求你吩咐你的仆人在 黎巴嫩 为我砍伐香柏木,我的仆人也必帮助他们,我必照你所定的,给你仆人的工价;因为你知道,在我们中间没有人像 西顿 人善于砍伐树木。」
6Præcipe igitur ut præcidant mihi servi tui cedros de Libano, et servi mei sint cum servis tuis: mercedem autem servorum tuorum dabo tibi quamcumque petieris: scis enim quomodo non est in populo meo vir qui noverit ligna cædere sicut Sidonii.
7希兰 听见 所罗门 的话,就甚喜悦,说:「今日应当称颂耶和华;因他赐给 大卫 一个有智慧的儿子,治理这众多的民。」
7Cum ergo audisset Hiram verba Salomonis, lætatus est valde, et ait: Benedictus Dominus Deus hodie, qui dedit David filium sapientissimum super populum hunc plurimum.
8希兰 打发人去见 所罗门 ,说:「你差遣人向我所提的那事,我都听见了;论到香柏木和松木,我必照你的心愿而行。
8Et misit Hiram ad Salomonem, dicens: Audivi quæcumque mandasti mihi: ego faciam omnem voluntatem tuam in lignis cedrinis et abiegnis.
9我的仆人必将这木料从 黎巴嫩 运到海里,扎成筏子,浮海运到你所指定我的地方,在那里拆开,你就可以收取;你也要成全我的心愿,将食物给我的家。」
9Servi mei deponent ea de Libano ad mare, et ego componam ea in ratibus in mari usque ad locum quem significaveris mihi: et applicabo ea ibi, et tu tolles ea: præbebisque necessaria mihi, ut detur cibus domui meæ.
10于是 希兰 照着 所罗门 所要的,给他香柏木和松木;
10Itaque Hiram dabat Salomoni ligna cedrina, et ligna abiegna, juxta omnem voluntatem ejus.
11所罗门 给 希兰 麦子二万歌珥,清油二十歌珥,作他家的食物。 所罗门 每年都是这样给 希兰 。
11Salomon autem præbebat Hiram coros tritici viginti millia in cibum domui ejus, et viginti coros purissimi olei: hæc tribuebat Salomon Hiram per singulos annos.
12耶和华照着所应许的赐智慧给 所罗门 。 希兰 与 所罗门 和好,彼此立约。
12Dedit quoque Dominus sapientiam Salomoni, sicut locutus est ei: et erat pax inter Hiram et Salomonem, et percusserunt ambo fœdus.
13所罗门 王从 以色列 人中挑取服苦的人共有三万,
13Elegitque rex Salomon operarios de omni Israël, et erat indictio triginta millia virorum.
14派他们轮流每月一万人上 黎巴嫩 去;一个月在 黎巴嫩 ,两个月在家里。 亚多尼兰 掌管他们。
14Mittebatque eos in Libanum, decem millia per menses singulos vicissim, ita ut duobus mensibus essent in domibus suis: et Adoniram erat super hujuscemodi indictione.
15所罗门 用七万扛抬的,八万在山上凿石头的。
15Fueruntque Salomoni septuaginta millia eorum qui onera portabant, et octoginta millia latomorum in monte,
16此外, 所罗门 用三千三百督工的,监管工人。
16absque præpositis qui præerant singulis operibus, numero trium millium et trecentorum, præcipientium populo et his qui faciebant opus.
17王下令,人就凿出又大又宝贵的石头来,用以立殿的根基。
17Præcepitque rex ut tollerent lapides grandes, lapides pretiosos in fundamentum templi, et quadrarent eos:
18所罗门 的匠人和 希兰 的匠人,并 迦巴勒 人,都将石头凿好,预备木料和石头建殿。
18quos dolaverunt cæmentarii Salomonis et cæmentarii Hiram: porro Giblii præparaverunt ligna et lapides ad ædificandam domum.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.