Liber Numeri
Chapter 6
Clementine Vulgate, 1598
vs Freedom Bible (フリー…
Aa
Text size
Line width
Verse numbers

Liber Numeri 6

Clementine Vulgate, 1598
Freedom Bible (フリーダム・バイブル)
1Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
1主はモーセに告げられた。
2Loquere ad filios Israël, et dices ad eos: Vir, sive mulier, cum fecerint votum ut sanctificentur, et se voluerint Domino consecrare:
2「イスラエルの子らにこう告げなさい。『男であれ女であれ、主に身をささげる特別な誓願、すなわちナジル人の誓願を立てる場合、
3a vino, et omni quod inebriare potest, abstinebunt. Acetum ex vino, et ex qualibet alia potione, et quidquid de uva exprimitur, non bibent: uvas recentes siccasque non comedent
3その人はぶどう酒と強い酒を断つ。ぶどう酒から作った酢も、強い酒から作った酢も飲まず、ぶどうの汁を飲んではならない。生のぶどうも干しぶどうも食べてはならない。
4cunctis diebus quibus ex voto Domino consecrantur: quidquid ex vinea esse potest, ab uva passa usque ad acinum non comedent.
4身をささげている全期間、種から皮に至るまで、ぶどうの木からできるものは何も食べてはならない。
5Omni tempore separationis suæ novacula non transibit per caput ejus usque ad completum diem, quo Domino consecratur. Sanctus erit, crescente cæsarie capitis ejus.
5身をささげる誓願の全期間、主に身をささげる日々が満ちるまで、頭に剃刀を当ててはならない。その人は聖なる者であり、髪を長く伸ばす。
6Omni tempore consecrationis suæ, super mortuum non ingredietur,
6主に身をささげている全期間、死体に近づいてはならない。
7nec super patris quidem et matris et fratris sororisque funere contaminabitur, quia consecratio Dei sui super caput ejus est.
7父、母、兄弟、姉妹が死んだときであっても、そのために身を汚してはならない。神に身をささげているしるしが、その頭にあるからである。
8Omnibus diebus separationis suæ sanctus erit Domino.
8身をささげている全期間、その人は主にとって聖なる者である。
9Sin autem mortuus fuerit subito quispiam coram eo, polluetur caput consecrationis ejus: quod radet illico in eadem die purgationis suæ, et rursum septima.
9もしだれかがその人のそばで突然死に、ナジル人として聖別された頭を汚したなら、清めの日、すなわち第七の日に頭を剃る。
10In octava autem die offeret duos turtures, vel duos pullos columbæ sacerdoti in introitu fœderis testimonii.
10第八の日に、山鳩二羽、または家鳩の雛二羽を、会見の天幕の入口にいる祭司のもとに携えて行く。
11Facietque sacerdos unum pro peccato, et alterum in holocaustum, et deprecabitur pro eo, quia peccavit super mortuo: sanctificabitque caput ejus in die illo:
11祭司は一羽を贖罪のささげ物、もう一羽を全焼のささげ物としてささげ、死体によって罪を負ったその人のために贖いを行う。その日に、その人の頭を改めて聖別する。
12et consecrabit Domino dies separationis illius, offerens agnum anniculum pro peccato: ita tamen ut dies priores irriti fiant, quoniam polluta est sanctificatio ejus.
12その人は、主に身をささげる日々を改めて始め、償いのささげ物として一歳の雄の子羊を携えて行く。聖別が汚されたため、以前の日々は無効となる。
13Ista est lex consecrationis. Cum dies, quos ex voto decreverat, complebuntur, adducet eum ad ostium tabernaculi fœderis,
13ナジル人についての律法は次のとおりである。身をささげる日々が満ちたとき、その人は会見の天幕の入口に出て、
14et offeret oblationes ejus Domino, agnum anniculum immaculatum in holocaustum, et ovem anniculam immaculatam pro peccato, et arietem immaculatum, hostiam pacificam,
14主へのささげ物として、全焼のささげ物に傷のない一歳の雄の子羊一頭、贖罪のささげ物に傷のない一歳の雌の子羊一頭、和解のいけにえに傷のない雄羊一頭、
15canistrum quoque panum azymorum qui conspersi sint oleo, et lagana absque fermento uncta oleo, ac libamina singulorum:
15また、油を混ぜた上質の小麦粉で作った種なしの菓子と、油を塗った種なしの薄焼きパンを入れた籠を、それらに伴う穀物のささげ物と注ぎのささげ物とともに携えて来る。
16quæ offeret sacerdos coram Domino, et faciet tam pro peccato, quam in holocaustum.
16祭司はこれらを主の前にささげ、その人の贖罪のささげ物と全焼のささげ物をささげる。
17Arietem vero immolabit hostiam pacificam Domino, offerens simul canistrum azymorum, et libamenta quæ ex more debentur.
17雄羊を、種なしパンの籠とともに、主への和解のいけにえとしてささげる。祭司は、それに伴う穀物のささげ物と注ぎのささげ物もささげる。
18Tunc radetur nazaræus ante ostium tabernaculi fœderis cæsarie consecrationis suæ: tolletque capillos ejus, et ponet super ignem, qui est suppositus sacrificio pacificorum:
18ナジル人は会見の天幕の入口で、聖別された頭を剃り、その髪を取って、和解のいけにえの下にある火にくべる。
19et armum coctum arietis, tortamque absque fermento unam de canistro, et laganum azymum unum, et tradet in manus nazaræi, postquam rasum fuerit caput ejus.
19祭司は雄羊の煮た肩肉と、籠から種なしの菓子一つ、種なしの薄焼きパン一つを取り、ナジル人が頭を剃った後、それらをその人の手に置く。
20Susceptaque rursum ab eo, elevabit in conspectu Domini: et sanctificata sacerdotis erunt, sicut pectusculum, quod separari jussum est, et femur. Post hæc, potest bibere nazaræus vinum.
20祭司はそれらを主の前で揺り動かすささげ物としてささげる。これらは、揺り動かした胸肉と奉納したもも肉とともに、祭司に属する聖なるものである。その後、ナジル人はぶどう酒を飲むことができる。
21Ista est lex nazaræi, cum voverit oblationem suam Domino tempore consecrationis suæ, exceptis his, quæ invenerit manus ejus: juxta quod mente devoverat, ita faciet ad perfectionem sanctificationis suæ.
21以上が、誓願を立てたナジル人と、その聖別のために主にささげるものについての律法である。そのほか、力に応じたささげ物を加えることができる。立てた誓願に従い、ナジル人についての律法どおりに行う。』」
22Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
22主はモーセに告げられた。
23Loquere Aaron et filiis ejus: Sic benedicetis filiis Israël, et dicetis eis:
23「アロンとその子らに告げなさい。イスラエルの子らを祝福するとき、こう言いなさい。
24Benedicat tibi Dominus, et custodiat te.
24『主があなたを祝福し、あなたを守られるように。
25Ostendat Dominus faciem suam tibi, et misereatur tui.
25主が御顔をあなたの上に輝かせ、 あなたを恵まれるように。
26Convertat Dominus vultum suum ad te, et det tibi pacem.
26主が御顔をあなたに向け、 あなたに平安を与えられるように。』
27Invocabuntque nomen meum super filios Israël, et ego benedicam eis.
27彼らはわたしの名をイスラエルの子らの上に置く。わたしは彼らを祝福する。」

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.