Liber Numeri
Chapter 28
Clementine Vulgate, 1598
vs Freedom Bible (フリー…
Aa
Text size
Line width
Verse numbers

Liber Numeri 28

Clementine Vulgate, 1598
Freedom Bible (フリーダム・バイブル)
1Dixit quoque Dominus ad Moysen:
1主はモーセに告げられた。
2Præcipe filiis Israël, et dices ad eos: Oblationem meam et panes, et incensum odoris suavissimi offerte per tempora sua.
2「イスラエルの子らに命じて、こう告げなさい。『わたしへのささげ物、すなわち芳ばしい香りとなる火によるささげ物、わたしの食物を、定められた時にささげるよう注意しなさい。』
3Hæc sunt sacrificia quæ offerre debetis: agnos anniculos immaculatos duos quotidie in holocaustum sempiternum:
3また、こう告げなさい。『主にささげる火によるささげ物は次のとおりである。絶えずささげる全焼のささげ物として、一歳の傷のない雄の子羊を毎日二頭ささげる。
4unum offeretis mane, et alterum ad vesperum:
4一頭の子羊は朝にささげ、もう一頭の子羊は夕方にささげなさい。
5decimam partem ephi similæ, quæ conspersa sit oleo purissimo, et habeat quartam partem hin.
5穀物のささげ物として十分の一エパ の上質の小麦粉に、打って搾った四分の一ヒン の油を混ぜたものをささげなさい。
6Holocaustum juge est quod obtulistis in monte Sinai in odorem suavissimum incensi Domini.
6これはシナイ山で定められた、絶えずささげる全焼のささげ物であり、主への芳ばしい香りとなる火によるささげ物である。
7Et libabitis vini quartam partem hin per agnos singulos in sanctuario Domini.
7子羊一頭につき四分の一ヒン の注ぎのささげ物を添える。聖所で、強い酒を主への注ぎのささげ物として注ぐ。
8Alterumque agnum similiter offeretis ad vesperam juxta omnem ritum sacrificii matutini, et libamentorum ejus, oblationem suavissimi odoris Domino.
8もう一頭の子羊は夕方にささげる。朝の穀物のささげ物と注ぎのささげ物と同じように、主への芳ばしい香りとなる火によるささげ物としてささげる。
9Die autem sabbati offeretis duos agnos anniculos immaculatos, et duas decimas similæ oleo conspersæ in sacrificio, et liba:
9安息日には、一歳の傷のない雄の子羊二頭と、穀物のささげ物として油を混ぜた十分の二エパ の上質の小麦粉、および注ぎのささげ物をささげる。
10quæ rite funduntur per singula sabbata in holocaustum sempiternum.
10これは、絶えずささげる全焼のささげ物と注ぎのささげ物に加える、毎安息日の全焼のささげ物である。
11In calendis autem offeretis holocaustum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, agnos anniculos septem immaculatos,
11月の初めには、主への全焼のささげ物として、若い雄牛二頭、雄羊一頭、一歳の傷のない雄の子羊七頭をささげる。
12et tres decimas similæ oleo conspersæ in sacrificio per singulos vitulos: et duas decimas similæ oleo conspersæ per singulos arietes:
12牛一頭につき、穀物のささげ物として油を混ぜた十分の三エパの上質の小麦粉を、雄羊一頭につき、穀物のささげ物として油を混ぜた十分の二エパの上質の小麦粉をささげなさい。
13et decimam decimæ similæ ex oleo in sacrificio per agnos singulos: holocaustum suavissimi odoris atque incensi est Domino.
13子羊一頭ごとに、穀物のささげ物として油を混ぜた十分の一エパの上質の小麦粉をささげる。これは主への芳ばしい香りとなる、火による全焼のささげ物である。
14Libamenta autem vini, quæ per singulas fundenda sunt victimas, ista erunt: media pars hin per singulos vitulos, tertia per arietem, quarta per agnum. Hoc erit holocaustum per omnes menses, qui sibi anno vertente succedunt.
14注ぎのささげ物は、雄牛一頭につきぶどう酒二分の一ヒン、雄羊には三分の一ヒン、子羊には四分の一ヒンとする。これは一年を通じて毎月ささげる全焼のささげ物である。
15Hircus quoque offeretur Domino pro peccatis in holocaustum sempiternum cum libamentis suis.
15また、主への贖罪のささげ物として雄山羊一頭を、絶えずささげる全焼のささげ物と注ぎのささげ物に加えてささげる。
16Mense autem primo, quartadecima die mensis, Phase Domini erit,
16第一の月の十四日は、主の過越である。
17et quintadecima die solemnitas: septem diebus vescentur azymis.
17この月の十五日は祭りである。七日間、種なしパンを食べる。
18Quarum dies prima venerabilis et sancta erit: omne opus servile non facietis in ea.
18最初の日には聖なる集会を開き、通常の仕事をしてはならない。
19Offeretisque incensum holocaustum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem:
19しかし、あなたがたは主への火によるささげ物、全焼のささげ物をささげなさい。若い牛二頭、雄羊一頭、一歳の雄の子羊七頭である。それらは傷のないものである。
20et sacrificia singulorum ex simila quæ conspersa sit oleo, tres decimas per singulos vitulos, et duas decimas per arietem,
20それらに伴う穀物のささげ物は、油を混ぜた上質の小麦粉とする。牛一頭につき十分の三エパを、雄羊につき十分の二エパをささげなさい。
21et decimam decimæ per agnos singulos, id est, per septem agnos.
21七頭の子羊のそれぞれ一頭につき、十分の一エパをささげなさい。
22Et hircum pro peccato unum, ut expietur pro vobis,
22また、あなたがたのために贖罪を行うため、贖罪のささげ物として雄山羊一頭をささげなさい。
23præter holocaustum matutinum, quod semper offeretis.
23あなたがたはこれらを、朝の全焼のささげ物、すなわち絶えずささげる全焼のささげ物に加えてささげなさい。
24Ita facietis per singulos dies septem dierum in fomitem ignis, et in odorem suavissimum Domino, qui surget de holocausto, et de libationibus singulorum.
24このように七日間、毎日、主への芳ばしい香りとなる火によるささげ物の食物をささげる。これは、絶えずささげる全焼のささげ物と注ぎのささげ物に加えてささげる。
25Dies quoque septimus celeberrimus et sanctus erit vobis: omne opus servile non facietis in eo.
25七日目には、あなたがたは聖なる集会を開きなさい。通常のいかなる仕事もしてはならない。
26Dies etiam primitivorum, quando offeretis novas fruges Domino, expletis hebdomadibus, venerabilis et sancta erit: omne opus servile non facietis in ea.
26また初穂の日、すなわち七週の祭りに、主へ新しい穀物のささげ物をささげるとき、聖なる集会を開き、通常の仕事をしてはならない。
27Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, et agnos anniculos immaculatos septem:
27あなたがたは主への芳ばしい香りとなる全焼のささげ物をささげなさい。若い牛二頭、雄羊一頭、一歳の雄の子羊七頭である。
28atque in sacrificiis eorum, similæ oleo conspersæ tres decimas per singulos vitulos, per arietes duas,
28それらに伴う穀物のささげ物は油を混ぜた上質の小麦粉とし、牛一頭につき十分の三エパ、雄羊一頭につき十分の二エパ、
29per agnos decimam decimæ, qui simul sunt agni septem. Hircum quoque,
29七頭の子羊のそれぞれ一頭につき十分の一エパとする。
30qui mactatur pro expiatione: præter holocaustum sempiternum et liba ejus.
30また、あなたがたのために贖罪を行うため、雄山羊一頭をささげなさい。
31Immaculata offeretis omnia cum libationibus suis.
31絶えずささげる全焼のささげ物と穀物のささげ物に加えて、これらと注ぎのささげ物をささげる。それらは傷のないものとする。』」

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.