Liber Numeri 5
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Freedom Bible (フリーダム・バイブル)
1Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
1主はモーセに告げられた。
2Præcipe filiis Israël, ut ejiciant de castris omnem leprosum, et qui semine fluit, pollutusque est super mortuo:
2「イスラエルの子らに命じて、重い皮膚病を患う者、漏出のある者、死体によって汚れた者を、すべて宿営の外に出させなさい。
3tam masculum quam feminam ejicite de castris, ne contaminent ea cum habitaverint vobiscum.
3男も女も宿営の外に出す。わたしがそのただ中に住む宿営を、彼らが汚さないためである。」
4Feceruntque ita filii Israël, et ejecerunt eos extra castra, sicut locutus erat Dominus Moysi.
4イスラエルの子らはそのとおりに行い、彼らを宿営の外に出した。主がモーセに告げられたとおりに行った。
5Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
5主はモーセに告げられた。
6Loquere ad filios Israël: Vir, sive mulier, cum fecerint ex omnibus peccatis, quæ solent hominibus accidere, et per negligentiam transgressi fuerint mandatum Domini, atque deliquerint,
6「イスラエルの子らにこう告げなさい。『男であれ女であれ、人に対して罪を犯し、主に背いて罪責を負ったなら、
7confitebuntur peccatum suum, et reddent ipsum caput, quintamque partem desuper, ei in quem peccaverint.
7その者は犯した罪を告白する。損害を全額償い、さらにその五分の一を加えて、損害を与えた相手に渡す。
8Sin autem non fuerit qui recipiat, dabunt Domino, et erit sacerdotis, excepto ariete, qui offertur pro expiatione, ut sit placabilis hostia.
8しかし、償いを受け取る近親者がその人にいないなら、その償いは主のものとして祭司に渡される。これは、その人のために贖いを行う雄羊とは別である。
9Omnes quoque primitiæ, quas offerunt filii Israël, ad sacerdotem pertinent:
9イスラエルの子らが祭司のもとに携えて来る聖なるささげ物のうち、すべての奉納物は祭司のものとなる。
10et quidquid in sanctuarium offertur a singulis, et traditur manibus sacerdotis, ipsius erit.
10人がささげる聖なるものは祭司のものとなり、だれであれ祭司に与えたものは、その祭司のものとなる。』」
11Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
11主はモーセに告げられた。
12Loquere ad filios Israël, et dices ad eos: Vir cujus uxor erraverit, maritumque contemnens
12「イスラエルの子らにこう告げなさい。『ある人の妻が道を外れ、夫に不実を働き、
13dormierit cum altero viro, et hoc maritus deprehendere non quiverit, sed latet adulterium, et testibus argui non potest, quia non est inventa in stupro:
13別の男が彼女と関係を持ったが、それが夫の目から隠され、事実が知られないまま彼女が身を汚しても、証人がなく、現場で捕らえられなかった場合、
14si spiritus zelotypiæ concitaverit virum contra uxorem suam, quæ vel polluta est, vel falsa suspicione appetitur:
14夫にねたみの思いが起こり、妻が実際に身を汚していたために彼女を疑う場合、または、妻は身を汚していないのに、夫にねたみの思いが起こって彼女を疑う場合、
15adducet eam ad sacerdotem, et offeret oblationem pro illa, decimam partem sati farinæ hordeaceæ: non fundet super eam oleum, nec imponet thus: quia sacrificium zelotypiæ est, et oblatio investigans adulterium.
15夫は妻を祭司のもとに連れて行き、彼女のためのささげ物として、大麦の粉十分の一エパを携えて行く。その上に油を注いだり、乳香を添えたりしてはならない。これは、ねたみのための穀物のささげ物、咎を思い起こさせる記念のささげ物である。
16Offeret igitur eam sacerdos, et statuet coram Domino,
16祭司は女を近づけ、主の前に立たせる。
17assumetque aquam sanctam in vase fictili, et pauxillum terræ de pavimento tabernaculi mittet in eam.
17祭司は土の器に聖なる水を取り、幕屋の床のちりを少し取って水に入れる。
18Cumque steterit mulier in conspectu Domini, discooperiet caput ejus, et ponet super manus illius sacrificium recordationis, et oblationem zelotypiæ: ipse autem tenebit aquas amarissimas, in quibus cum execratione maledicta congessit.
18祭司は女を主の前に立たせ、髪をほどき、記念の穀物のささげ物、すなわちねたみのための穀物のささげ物を両手に持たせる。祭司は、呪いをもたらす苦い水を手に持つ。
19Adjurabitque eam, et dicet: Si non dormivit vir alienus tecum, et si non polluta es deserto mariti thoro, non te nocebunt aquæ istæ amarissimæ, in quas maledicta congessi.
19祭司は女に誓わせ、こう言う。『もしほかの男があなたと関係を持たず、あなたが夫のもとにありながら道を外れて身を汚したことがないなら、呪いをもたらすこの苦い水によって害を受けることはない。
20Sin autem declinasti a viro tuo, atque polluta es, et concubuisti cum altero viro:
20しかし、あなたが夫のもとにありながら道を外れて身を汚し、夫以外の男があなたと関係を持ったのなら——』
21his maledictionibus subjacebis: det te Dominus in maledictionem, exemplumque cunctorum in populo suo: putrescere faciat femur tuum, et tumens uterus tuus disrumpatur.
21祭司は女に呪いの誓いを立てさせ、こう言う。『主があなたのももを衰えさせ、腹を膨れさせるとき、主があなたを民の中で呪いと誓いの的とされるように。
22Ingrediantur aquæ maledictæ in ventrem tuum, et utero tumescente putrescat femur. Et respondebit mulier: Amen, amen.
22呪いをもたらすこの水があなたの腹に入り、腹を膨れさせ、ももを衰えさせるように。』女は『アーメン、アーメン』と答える。
23Scribetque sacerdos in libello ista maledicta, et delebit ea aquis amarissimis, in quas maledicta congessit,
23祭司はこれらの呪いを巻物に書き、それを苦い水の中に洗い落とす。
24et dabit ei bibere. Quas cum exhauserit,
24女に呪いをもたらす苦い水を飲ませる。その水は女の内に入り、苦い結果をもたらす。
25tollet sacerdos de manu ejus sacrificium zelotypiæ, et elevabit illud coram Domino, imponetque illud super altare, ita dumtaxat ut prius:
25祭司は女の手からねたみのための穀物のささげ物を取り、主の前で揺り動かし、祭壇に運ぶ。
26pugillum sacrificii tollat de eo, quod offertur, et incendat super altare: et sic potum det mulieri aquas amarissimas.
26その穀物のささげ物から記念の分として一握りを取り、祭壇の上で焼く。その後、女に水を飲ませる。
27Quas cum biberit, si polluta est, et contempto viro adulterii rea, pertransibunt eam aquæ maledictionis, et inflato ventre, computrescet femur: eritque mulier in maledictionem, et in exemplum omni populo.
27水を飲ませた後、もし女が身を汚し、夫に不実を働いていたなら、呪いをもたらす水が内に入り、苦い結果をもたらす。腹は膨れ、ももは衰え、その女は民の中で呪いの的となる。
28Quod si polluta non fuerit, erit innoxia, et faciet liberos.
28しかし、女が身を汚しておらず、清いなら、害を受けず、子を宿す。
29Ista est lex zelotypiæ. Si declinaverit mulier a viro suo, et si polluta fuerit,
29これがねたみについての律法である。妻が夫のもとにありながら道を外れ、身を汚した場合、
30maritusque zelotypiæ spiritu concitatus adduxerit eam in conspectu Domini, et fecerit ei sacerdos juxta omnia quæ scripta sunt:
30または男にねたみの思いが起こって妻を疑った場合、男は女を主の前に立たせ、祭司はこの律法をすべて彼女に行う。
31maritus absque culpa erit, et illa recipiet iniquitatem suam.
31夫は咎を負わず、女は自分の咎を負う。』」
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.