Liber Numeri
Chapter 29
Clementine Vulgate, 1598
vs Freedom Bible (フリー…
Aa
Text size
Line width
Verse numbers

Liber Numeri 29

Clementine Vulgate, 1598
Freedom Bible (フリーダム・バイブル)
1Mensis etiam septimi prima dies venerabilis et sancta erit vobis. Omne opus servile non facietis in ea, quia dies clangoris est et tubarum.
1「第七の月の第一日には聖なる集会を開き、通常の仕事をしてはならない。この日はラッパを吹き鳴らす日である。
2Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulum de armento unum, arietem unum, et agnos anniculos immaculatos septem:
2主への芳ばしい香りとなる全焼のささげ物として、若い雄牛一頭、雄羊一頭、一歳の傷のない雄の子羊七頭をささげる。
3et in sacrificiis eorum, similæ oleo conspersæ tres decimas per singulos vitulos, duas decimas per arietem,
3その穀物のささげ物は油を混ぜた上質の小麦粉とし、牛には十分の三エパ、雄羊には十分の二エパ、
4unam decimam per agnum, qui simul sunt agni septem:
4七頭の子羊のそれぞれ一頭には十分の一エパをささげなさい。
5et hircum pro peccato, qui offertur in expiationem populi,
5また、あなたがたのために贖罪を行うため、贖罪のささげ物として雄山羊一頭をささげなさい。
6præter holocaustum calendarum cum sacrificiis suis, et holocaustum sempiternum cum libationibus solitis: eisdem cæremoniis offeretis in odorem suavissimum incensum Domino.
6これは、新月の全焼のささげ物と穀物のささげ物、絶えずささげる全焼のささげ物と穀物のささげ物、および定めに従った注ぎのささげ物に加える、主への芳ばしい香りとなる火によるささげ物である。
7Decima quoque dies mensis hujus septimi erit vobis sancta atque venerabilis, et affligetis animas vestras: omne opus servile non facietis in ea.
7この第七の月の十日には聖なる集会を開き、身を戒め、いかなる仕事もしてはならない。
8Offeretisque holocaustum Domino in odorem suavissimum, vitulum de armento unum, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem:
8主への芳ばしい香りとなる全焼のささげ物として、若い雄牛一頭、雄羊一頭、一歳の雄の子羊七頭をささげる。それらは傷のないものとする。
9et in sacrificiis eorum similæ oleo conspersæ tres decimas per singulos vitulos, duas decimas per arietem,
9その穀物のささげ物は油を混ぜた上質の小麦粉とし、牛には十分の三エパ、一頭の雄羊には十分の二エパ、
10decimam decimæ per agnos singulos, qui sunt simul agni septem:
10七頭の子羊のそれぞれ一頭には十分の一エパをささげなさい。
11et hircum pro peccato, absque his quæ offerri pro delicto solent in expiationem, et holocaustum sempiternum, cum sacrificio et libaminibus eorum.
11贖罪のささげ物として雄山羊一頭をささげる。これは贖罪日の贖罪のささげ物、絶えずささげる全焼のささげ物、穀物のささげ物、および注ぎのささげ物に加えるものである。
12Quintadecima vero die mensis septimi, quæ vobis sancta erit atque venerabilis, omne opus servile non facietis in ea, sed celebrabitis solemnitatem Domino septem diebus.
12第七の月の十五日には聖なる集会を開き、通常の仕事をしてはならない。七日間、主への祭りを守る。
13Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulos de armento tredecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim:
13主への芳ばしい香りとなる火による全焼のささげ物として、若い雄牛十三頭、雄羊二頭、一歳の雄の子羊十四頭をささげる。それらは傷のないものとする。
14et in libamentis eorum, similæ oleo conspersæ tres decimas per vitulos singulos, qui sunt simul vituli tredecim, et duas decimas arieti uno, id est, simul arietibus duobus,
14その穀物のささげ物は油を混ぜた上質の小麦粉とし、十三頭の牛のそれぞれ一頭に十分の三エパ、二頭の雄羊のそれぞれ一頭に十分の二エパ、
15et decimam decimæ agnis singulis, qui sunt simul agni quatuordecim:
15十四頭の子羊のそれぞれ一頭に十分の一エパをささげなさい。
16et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, et sacrificio, et libamine ejus.
16また、絶えずささげる全焼のささげ物、穀物のささげ物、注ぎのささげ物に加えて、贖罪のささげ物として雄山羊一頭をささげる。
17In die altero offeretis vitulos de armento duodecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim:
17二日目には、若い雄牛十二頭、雄羊二頭、一歳の傷のない雄の子羊十四頭をささげる。
18sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis:
18雄牛、雄羊、子羊に添える穀物のささげ物と注ぎのささげ物は、定めに従い、その数に応じてささげる。
19et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque et libamine ejus.
19また、絶えずささげる全焼のささげ物と穀物のささげ物、注ぎのささげ物に加えて、贖罪のささげ物として雄山羊一頭をささげる。
20Die tertio offeretis vitulos undecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim:
20三日目には、雄牛十一頭、雄羊二頭、一歳の傷のない雄の子羊十四頭をささげる。
21sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis:
21雄牛、雄羊、子羊に添える穀物のささげ物と注ぎのささげ物は、定めに従い、その数に応じてささげる。
22et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque et libamine ejus.
22また、絶えずささげる全焼のささげ物と穀物のささげ物、注ぎのささげ物に加えて、贖罪のささげ物として雄山羊一頭をささげる。
23Die quarto offeretis vitulos decem, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim:
23四日目には、雄牛十頭、雄羊二頭、一歳の傷のない雄の子羊十四頭をささげる。
24sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis:
24雄牛、雄羊、子羊に添える穀物のささげ物と注ぎのささげ物は、定めに従い、その数に応じてささげる。
25et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine.
25また、絶えずささげる全焼のささげ物、穀物のささげ物、注ぎのささげ物に加えて、贖罪のささげ物として雄山羊一頭をささげる。
26Die quinto offeretis vitulos novem, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim:
26五日目には、雄牛九頭、雄羊二頭、一歳の傷のない雄の子羊十四頭をささげる。
27sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis:
27雄牛、雄羊、子羊に添える穀物のささげ物と注ぎのささげ物は、定めに従い、その数に応じてささげる。
28et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine.
28また、絶えずささげる全焼のささげ物と穀物のささげ物、注ぎのささげ物に加えて、贖罪のささげ物として雄山羊一頭をささげる。
29Die sexto offeretis vitulos octo, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim:
29六日目には、雄牛八頭、雄羊二頭、一歳の傷のない雄の子羊十四頭をささげる。
30sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis:
30雄牛、雄羊、子羊に添える穀物のささげ物と注ぎのささげ物は、定めに従い、その数に応じてささげる。
31et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine.
31また、絶えずささげる全焼のささげ物、穀物のささげ物、注ぎのささげ物に加えて、贖罪のささげ物として雄山羊一頭をささげる。
32Die septimo offeretis vitulos septem, et arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim:
32七日目には、雄牛七頭、雄羊二頭、一歳の傷のない雄の子羊十四頭をささげる。
33sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis:
33雄牛、雄羊、子羊に添える穀物のささげ物と注ぎのささげ物は、定めに従い、その数に応じてささげる。
34et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine.
34また、絶えずささげる全焼のささげ物、穀物のささげ物、注ぎのささげ物に加えて、贖罪のささげ物として雄山羊一頭をささげる。
35Die octavo, qui est celeberrimus, omne opus servile non facietis,
35八日目には厳かな集会を開き、通常の仕事をしてはならない。
36offerentes holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulum unum, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem:
36主への芳ばしい香りとなる火による全焼のささげ物として、雄牛一頭、雄羊一頭、一歳の傷のない雄の子羊七頭をささげる。
37sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis:
37雄牛、雄羊、子羊に添える穀物のささげ物と注ぎのささげ物は、定めに従い、その数に応じてささげる。
38et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine.
38また、絶えずささげる全焼のささげ物、穀物のささげ物、注ぎのささげ物に加えて、贖罪のささげ物として雄山羊一頭をささげる。
39Hæc offeretis Domino in solemnitatibus vestris: præter vota et oblationes spontaneas in holocausto, in sacrificio, in libamine, et in hostiis pacificis.
39定められた祭りには、これらを主にささげる。これは誓願のささげ物や自発的なささげ物、すなわち全焼のささげ物、穀物のささげ物、注ぎのささげ物、和解のいけにえに加えてささげるものである。」
no verse 40 in this text
40モーセは、主が命じられたことをすべてイスラエルの子らに告げた。

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.