Joël Propheta 2
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
1[Canite tuba in Sion, ululate in monte sancto meo, conturbentur omnes habitatores terræ: quia venit dies Domini, quia prope est.
1你們要在 錫安 吹角, 在我聖山吹出大聲。 國中的居民都要發顫; 因為耶和華的日子將到, 已經臨近。
2Dies tenebrarum et caliginis, dies nubis et turbinis; quasi mane expansum super montes populus multus et fortis: similis ei non fuit a principio, et post eum non erit usque in annos generationis et generationis.
2那日是黑暗、幽冥、 密雲、烏黑的日子, 好像晨光鋪滿山嶺。 有一隊蝗蟲又大又強; 從來沒有這樣的, 以後直到萬代也必沒有。
3Ante faciem ejus ignis vorans, et post eum exurens flamma. Quasi hortus voluptatis terra coram eo, et post eum solitudo deserti, neque est qui effugiat eum.
3牠們前面如火燒滅, 後面如火焰燒盡。 未到以前,地如 伊甸園 ; 過去以後,成了荒涼的曠野; 沒有一樣能躲避牠們的。
4Quasi aspectus equorum, aspectus eorum; et quasi equites, sic current.
4牠們的形狀如馬, 奔跑如馬兵。
5Sicut sonitus quadrigarum super capita montium exilient, sicut sonitus flammæ ignis devorantis stipulam, velut populus fortis præparatus ad prælium.
5在山頂蹦跳的響聲如車輛的響聲, 又如火焰燒碎稭的響聲, 好像強盛的民擺陣預備打仗。
6A facie ejus cruciabuntur populi; omnes vultus redigentur in ollam.
6牠們一來,眾民傷慟, 臉都變色。
7Sicut fortes current; quasi viri bellatores ascendent murum: viri in viis suis gradientur, et non declinabunt a semitis suis.
7牠們如勇士奔跑, 像戰士爬城; 各都步行,不亂隊伍。
8Unusquisque fratrem suum non coarctabit, singuli in calle suo ambulabunt; sed et per fenestras cadent, et non demolientur.
8彼此並不擁擠,向前各行其路, 直闖兵器,不偏左右。
9Urbem ingredientur, in muro current, domos conscendent, per fenestras intrabunt quasi fur.
9牠們蹦上城,躥上牆, 爬上房屋, 進入窗戶如同盜賊。
10A facie ejus contremuit terra, moti sunt cæli, sol et luna obtenebrati sunt, et stellæ retraxerunt splendorem suum.
10牠們一來, 地震天動, 日月昏暗, 星宿無光。
11Et Dominus dedit vocem suam ante faciem exercitus sui, quia multa sunt nimis castra ejus, quia fortia et facientia verbum ejus: magnus enim dies Domini, et terribilis valde, et quis sustinebit eum?
11耶和華在他軍旅前發聲, 他的隊伍甚大; 成就他命的是強盛者。 因為耶和華的日子大而可畏, 誰能當得起呢?
12Nunc ergo, dicit Dominus, convertimini ad me in toto corde vestro, in jejunio, et in fletu, et in planctu.
12耶和華說:雖然如此, 你們應當禁食、哭泣、悲哀, 一心歸向我。
13Et scindite corda vestra, et non vestimenta vestra; et convertimini ad Dominum Deum vestrum, quia benignus et misericors est, patiens et multæ misericordiæ, et præstabilis super malitia.
13你們要撕裂心腸, 不撕裂衣服。 歸向耶和華-你們的上帝; 因為他有恩典,有憐憫, 不輕易發怒, 有豐盛的慈愛, 並且後悔不降所說的災。
14Quis scit si convertatur, et ignoscat, et relinquat post se benedictionem, sacrificium et libamen Domino Deo vestro?
14或者他轉意後悔,留下餘福, 就是留下獻給耶和華-你們上帝的素祭和奠祭, 也未可知。
15Canite tuba in Sion, sanctificate jejunium, vocate cœtum:
15你們要在 錫安 吹角, 分定禁食的日子, 宣告嚴肅會。
16congregate populum, sanctificate ecclesiam, coadunate senes, congregate parvulos, et sugentes ubera; egrediatur sponsus de cubili suo, et sponsa de thalamo suo.
16聚集眾民,使會眾自潔: 招聚老者, 聚集孩童和吃奶的; 使新郎出離洞房, 新婦出離內室。
17Inter vestibulum et altare plorabunt sacerdotes, ministri Domini, et dicent: Parce, Domine, parce populo tuo; et ne des hæreditatem tuam in opprobrium, ut dominentur eis nationes. Quare dicunt in populis: Ubi est Deus eorum?]
17事奉耶和華的祭司 要在廊子和祭壇中間哭泣,說: 耶和華啊,求你顧惜你的百姓, 不要使你的產業受羞辱, 列邦管轄他們。 為何容列國的人說: 「他們的上帝在哪裏」呢?
18[Zelatus est Dominus terram suam, et pepercit populo suo.
18耶和華就為自己的地發熱心, 憐恤他的百姓。
19Et respondit Dominus, et dixit populo suo: Ecce ego mittam vobis frumentum, et vinum, et oleum, et replebimini eis; et non dabo vos ultra opprobrium in gentibus.
19耶和華應允他的百姓說: 我必賜給你們五穀、新酒,和油, 使你們飽足; 我也不再使你們受列國的羞辱;
20Et eum qui ab aquilone est procul faciam a vobis, et expellam eum in terram inviam et desertam: faciem ejus contra mare orientale, et extremum ejus ad mare novissimum: et ascendet fœtor ejus, et ascendet putredo ejus, quia superbe egit.
20卻要使北方來的 軍隊 遠離你們, 將他們趕到乾旱荒廢之地: 前隊趕入東海, 後隊趕入西海; 因為他們所行的大惡, 臭氣上升,腥味騰空。
21Noli timere, terra: exsulta, et lætare, quoniam magnificavit Dominus ut faceret.
21地土啊,不要懼怕; 要歡喜快樂, 因為耶和華行了大事。
22Nolite timere, animalia regionis, quia germinaverunt speciosa deserti; quia lignum attulit fructum suum, ficus et vinea dederunt virtutem suam.
22田野的走獸啊,不要懼怕; 因為,曠野的草發生, 樹木結果, 無花果樹、葡萄樹也都效力。
23Et, filii Sion, exsultate, et lætamini in Domino Deo vestro, quia dedit vobis doctorem justitiæ, et descendere faciet ad vos imbrem matutinum et serotinum, sicut in principio.
23錫安 的民哪,你們要快樂, 為耶和華-你們的上帝歡喜; 因他賜給你們合宜的秋雨, 為你們降下甘霖, 就是秋雨、春雨,和先前一樣。
24Et implebuntur areæ frumento, et redundabunt torcularia vino et oleo.
24禾場必滿了麥子; 酒醡與油醡必有新酒和油盈溢。
25Et reddam vobis annos, quos comedit locusta, bruchus, et rubigo, et eruca: fortitudo mea magna quam misi in vos.
25我打發到你們中間的大軍隊, 就是蝗蟲、蝻子、螞蚱、剪蟲, 那些年所吃的,我要補還你們。
26Et comedetis vescentes, et saturabimini; et laudabitis nomen Domini Dei vestri, qui fecit mirabilia vobiscum; et non confundetur populus meus in sempiternum.
26你們必多吃而得飽足, 就讚美為你們行奇妙事之耶和華-你們上帝的名。 我的百姓必永遠不致羞愧。
27Et scietis quia in medio Israël ego sum, et ego Dominus Deus vester, et non est amplius; et non confundetur populus meus in æternum.]
27你們必知道我是在 以色列 中間, 又知道我是耶和華-你們的上帝; 在我以外並無別神。 我的百姓必永遠不致羞愧。
28[Et erit post hæc: effundam spiritum meum super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri et filiæ vestræ: senes vestri somnia somniabunt, et juvenes vestri visiones videbunt.
28以後,我要將我的靈澆灌凡有血氣的。 你們的兒女要說預言; 你們的老年人要做異夢, 少年人要見異象。
29Sed et super servos meos et ancillas in diebus illis effundam spiritum meum.
29在那些日子, 我要將我的靈澆灌我的僕人和使女。
30Et dabo prodigia in cælo et in terra, sanguinem, et ignem, et vaporem fumi.
30「在天上地下,我要顯出奇事,有血,有火,有煙柱。
31Sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis.
31日頭要變為黑暗,月亮要變為血,這都在耶和華大而可畏的日子未到以前。
32Et erit: omnis qui invocaverit nomen Domini, salvus erit: quia in monte Sion et in Jerusalem erit salvatio, sicut dixit Dominus, et in residuis quos Dominus vocaverit.]
32到那時候,凡求告耶和華名的就必得救;因為照耶和華所說的,在 錫安山 , 耶路撒冷 必有逃脫的人,在剩下的人中必有耶和華所召的。」
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.