Osee Propheta
Chapter 13

Osee Propheta

Clementine Vulgate, 1598
vs Chinese Union Vers…
Aa
Text size
Line width
Verse numbers

Osee Propheta 13

Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
1[Loquente Ephraim, horror invasit Israël; et deliquit in Baal, et mortuus est.
1從前 以法蓮 說話,人都戰兢, 他在 以色列 中居處高位; 但他在 事奉 巴力 的事上犯罪就死了。
2Et nunc addiderunt ad peccandum; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum: factura artificum totum est: his ipsi dicunt: Immolate homines, vitulos adorantes.
2現今他們罪上加罪, 用銀子為自己鑄造偶像, 就是照自己的聰明製造, 都是匠人的工作。 有人論說, 獻祭的人可以向牛犢親嘴。
3Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.
3因此,他們必如早晨的雲霧, 又如速散的甘露, 像場上的糠詷被狂風吹去, 又像煙氣騰於窗外。
4Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.
4自從你出 埃及 地以來, 我就是耶和華-你的上帝。 在我以外,你不可認識別神; 除我以外並沒有救主。
5Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.
5我曾在曠野乾旱之地認識你。
6Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.
6這些民照 我所賜 的食物得了飽足; 既得飽足,心就高傲, 忘記了我。
7Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.
7因此,我向他們如獅子, 又如豹伏在道旁。
8Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo: bestia agri scindet eos.
8我遇見他們必像丟崽子的母熊, 撕裂他們的胸膛。 在那裏,我必像母獅吞吃他們; 野獸必撕裂他們。
9Perditio tua, Israël: tantummodo in me auxilium tuum.
9以色列 啊,你與我反對, 就是反對幫助你的,自取敗壞。
10Ubi est rex tuus? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis; et judices tui, de quibus dixisti: Da mihi regem et principes.
10你曾求我說: 給我立王和首領。 現在你的王在哪裏呢? 治理你的在哪裏呢? 讓他在你所有的城中拯救你吧!
11Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.
11我在怒氣中將王賜你, 又在烈怒中將王廢去。
12Colligata est iniquitas Ephraim; absconditum peccatum ejus.
12以法蓮 的罪孽包裹; 他的罪惡收藏。
13Dolores parturientis venient ei: ipse filius non sapiens: nunc enim non stabit in contritione filiorum.
13產婦的疼痛必臨到他身上; 他是無智慧之子, 到了產期不當遲延。
14De manu mortis liberabo eos; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.
14我必救贖他們脫離陰間, 救贖他們脫離死亡。 死亡啊,你的災害在哪裏呢? 陰間哪,你的毀滅在哪裏呢? 在我眼前絕無後悔之事。
15Quia ipse inter fratres dividet: adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus: et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.]
15他在弟兄中雖然茂盛, 必有東風颳來, 就是耶和華的風從曠野上來。 他的泉源必乾; 他的源頭必竭; 仇敵必擄掠他所積蓄的一切寶器。
no verse 16 in this text
16撒馬利亞 必擔當自己的罪, 因為悖逆她的上帝。 她必倒在刀下; 嬰孩必被摔死; 孕婦必被剖開。

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.