Ii Samuelis
Chapter 11
Clementine Vulgate, 1598
vs Chinese Union Vers…
Aa
Text size
Line width
Verse numbers

Ii Samuelis 11

Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
1Factum est autem, vertente anno, eo tempore quo solent reges ad bella procedere, misit David Joab, et servos suos cum eo, et universum Israël, et vastaverunt filios Ammon, et obsederunt Rabba: David autem remansit in Jerusalem.
1过了一年,到列王出战的时候, 大卫 又差派 约押 ,率领臣仆和 以色列 众人出 战 。他们就打败 亚扪 人,围攻 拉巴 。 大卫 仍住在 耶路撒冷 。
2Dum hæc agerentur, accidit ut surgeret David de strato suo post meridiem, et deambularet in solario domus regiæ: viditque mulierem se lavantem ex adverso super solarium suum: erat autem mulier pulchra valde.
2一日,太阳平西, 大卫 从床上起来,在王宫的平顶上游行,看见一个妇人沐浴,容貌甚美,
3Misit ergo rex, et requisivit quæ esset mulier. Nuntiatumque est ei quod ipsa esset Bethsabee filia Eliam, uxor Uriæ Hethæi.
3大卫 就差人打听那妇人是谁。有人说:「她是 以连 的女儿, 赫 人 乌利亚 的妻 拔示巴 。」
4Missis itaque David nuntiis, tulit eam: quæ cum ingressa esset ad illum, dormivit cum ea: statimque sanctificata est ab immunditia sua,
4大卫 差人去,将妇人接来;那时她的月经才得洁净。她来了, 大卫 与她同房,她就回家去了。
5et reversa est domum suam concepto fœtu. Mittensque nuntiavit David, et ait: Concepi.
5于是她怀了孕,打发人去告诉 大卫 说:「我怀了孕。」
6Misit autem David ad Joab, dicens: Mitte ad me Uriam Hethæum. Misitque Joab Uriam ad David.
6大卫 差人到 约押 那里, 说 :「你打发 赫 人 乌利亚 到我这里来。」 约押 就打发 乌利亚 去见 大卫 。
7Et venit Urias ad David. Quæsivitque David quam recte ageret Joab et populus, et quomodo administraretur bellum.
7乌利亚 来了, 大卫 问 约押 好,也问兵好,又问争战的事怎样。
8Et dixit David ad Uriam: Vade in domum tuam, et lava pedes tuos. Et egressus est Urias de domo regis, secutusque est eum cibus regius.
8大卫 对 乌利亚 说:「你回家去,洗洗脚吧!」 乌利亚 出了王宫,随后王送他一分 食 物。
9Dormivit autem Urias ante portam domus regiæ cum aliis servis domini sui, et non descendit ad domum suam.
9乌利亚 却和他主人的仆人一同睡在宫门外,没有回家去。
10Nuntiatumque est David a dicentibus: Non ivit Urias in domum suam. Et ait David ad Uriam: Numquid non de via venisti? quare non descendisti in domum tuam?
10有人告诉 大卫 说:「 乌利亚 没有回家去。」 大卫 就问 乌利亚 说:「你从远路上来,为什么不回家去呢?」
11Et ait Urias ad David: Arca Dei et Israël et Juda habitant in papilionibus, et dominus meus Joab et servi domini mei super faciem terræ manent: et ego ingrediar domum meam, ut comedam et bibam, et dormiam cum uxore mea? Per salutem tuam, et per salutem animæ tuæ, non faciam rem hanc.
11乌利亚 对 大卫 说:「 约 柜和 以色列 与 犹大 兵都住在棚里,我主 约押 和我主的仆人都在田野安营,我岂可回家吃喝、与妻子同寝呢?我敢在王面前起誓:我决不行这事!」
12Ait ergo David ad Uriam: Mane hic etiam hodie, et cras dimittam te. Mansit Urias in Jerusalem in die illa et altera:
12大卫 吩咐 乌利亚 说:「你今日仍住在这里,明日我打发你去。」于是 乌利亚 那日和次日住在 耶路撒冷 。
13et vocavit eum David ut comederet coram se et biberet, et inebriavit eum: qui egressus vespere, dormivit in strato suo cum servis domini sui, et in domum suam non descendit.
13大卫 召了 乌利亚 来,叫他在自己面前吃喝,使他喝醉。到了晚上, 乌利亚 出去与他主的仆人一同住宿,还没有回到家里去。
14Factum est ergo mane, et scripsit David epistolam ad Joab: misitque per manum Uriæ,
14次日早晨, 大卫 写信与 约押 ,交 乌利亚 随手带去。
15scribens in epistola: Ponite Uriam ex adverso belli, ubi fortissimum est prælium: et derelinquite eum, ut percussus intereat.
15信内写着说:「要派 乌利亚 前进,到阵势极险之处,你们便退后,使他被杀。」
16Igitur cum Joab obsideret urbem, posuit Uriam in loco ubi sciebat viros esse fortissimos.
16约押 围城的时候,知道敌人那里有勇士,便将 乌利亚 派在那里。
17Egressique viri de civitate, bellabant adversum Joab, et ceciderunt de populo servorum David, et mortuus est etiam Urias Hethæus.
17城里的人出来和 约押 打仗; 大卫 的仆人中有几个被杀的, 赫 人 乌利亚 也死了。
18Misit itaque Joab, et nuntiavit David omnia verba prælii:
18于是, 约押 差人去将争战的一切事告诉 大卫 ,
19præcepitque nuntio, dicens: Cum compleveris universos sermones belli ad regem,
19又嘱咐使者说:「你把争战的一切事对王说完了,
20si eum videris indignari, et dixerit: Quare accessistis ad murum, ut præliaremini? an ignorabatis quod multa desuper ex muro tela mittantur?
20王若发怒,问你说:『你们打仗为什么挨近城墙呢?岂不知敌人必从城上射箭吗?
21Quis percussit Abimelech filium Jerobaal? nonne mulier misit super eum fragmen molæ de muro, et interfecit eum in Thebes? quare juxta murum accessistis? dices: Etiam servus tuus Urias Hethæus occubuit.
21从前打死 耶路·比设 儿子 亚比米勒 的是谁呢?岂不是一个妇人从城上抛下一块上磨石来,打在他身上,他就死在 提备斯 吗?你们为什么挨近城墙呢?』你就说:『王的仆人— 赫 人 乌利亚 也死了。』」
22Abiit ergo nuntius, et venit, et narravit David omnia quæ ei præceperat Joab.
22使者起身,来见 大卫 ,照着 约押 所吩咐他的话奏告 大卫 。
23Et dixit nuntius ad David: Prævaluerunt adversum nos viri, et egressi sunt ad nos in agrum: nos autem facto impetu persecuti eos sumus usque ad portam civitatis.
23使者对 大卫 说:「敌人强过我们,出到郊野与我们打仗,我们追杀他们,直到城门口。
24Et direxerunt jacula sagittarii ad servos tuos ex muro desuper, mortuique sunt de servis regis: quin etiam servus tuus Urias Hethæus mortuus est.
24射箭的从城上射王的仆人,射死几个, 赫 人 乌利亚 也死了。」
25Et dixit David ad nuntium: Hæc dices Joab: Non te frangat ista res: varius enim eventus est belli, nunc hunc, et nunc illum consumit gladius: conforta bellatores tuos adversus urbem ut destruas eam, et exhortare eos.
25王向使者说:「你告诉 约押 说:『不要因这事愁闷,刀剑或吞灭这人或吞灭那人,没有一定的;你只管竭力攻城,将城倾覆。』可以用这话勉励 约押 。」
26Audivit autem uxor Uriæ quod mortuus esset Urias vir suus, et planxit eum.
26乌利亚 的妻听见丈夫 乌利亚 死了,就为他哀哭。
27Transacto autem luctu, misit David, et introduxit eam in domum suam, et facta est ei uxor, peperitque ei filium: et displicuit verbum hoc quod fecerat David, coram Domino.
27哀哭的日子过了, 大卫 差人将她接到宫里,她就作了 大卫 的妻,给 大卫 生了一个儿子。但 大卫 所行的这事,耶和华甚不喜悦。

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.