Ii Samuelis 14
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
1Intelligens autem Joab filius Sarviæ quod cor regis versum esset ad Absalom,
1洗鲁雅 的儿子 约押 ,知道王心里想念 押沙龙 ,
2misit Thecuam, et tulit inde mulierem sapientem: dixitque ad eam: Lugere te simula, et induere veste lugubri, et ne ungaris oleo, ut sis quasi mulier jam plurimo tempore lugens mortuum:
2就打发人往 提哥亚 去,从那里叫了一个聪明的妇人来,对她说:「请你假装居丧的,穿上孝衣,不要用膏抹身,要装作为死者许久悲哀的妇人;
3et ingredieris ad regem, et loqueris ad eum sermones hujuscemodi. Posuit autem Joab verba in ore ejus.
3进去见王,对王如此如此说。」于是 约押 将当说的话教导了妇人。
4Itaque cum ingressa fuisset mulier Thecuitis ad regem, cecidit coram eo super terram, et adoravit, et dixit: Serva me, rex.
4提哥亚 妇人到王面前,伏地叩拜,说:「王啊,求你拯救!」
5Et ait ad eam rex: Quid causæ habes? Quæ respondit: Heu, mulier vidua ego sum: mortuus est enim vir meus.
5王问她说:「你有什么事呢?」回答说:「婢女实在是寡妇,我丈夫死了。
6Et ancillæ tuæ erant duo filii: qui rixati sunt adversum se in agro, nullusque erat qui eos prohibere posset: et percussit alter alterum, et interfecit eum.
6我有两个儿子,一日在田间争斗,没有人解劝,这个就打死那个。
7Et ecce consurgens universa cognatio adversum ancillam tuam, dicit: Trade eum qui percussit fratrem suum, ut occidamus eum pro anima fratris sui quem interfecit, et deleamus hæredem: et quærunt extinguere scintillam meam quæ relicta est, ut non supersit viro meo nomen, et reliquiæ super terram.
7现在全家的人都起来攻击婢女,说:『你将那打死兄弟的交出来,我们好治死他,偿他打死兄弟的命,灭绝那承受家业的。』这样,他们要将我剩下的炭火灭尽,不与我丈夫留名留后在世上。」
8Et ait rex ad mulierem: Vade in domum tuam, et ego jubebo pro te.
8王对妇人说:「你回家去吧!我必为你下令。」
9Dixitque mulier Thecuitis ad regem: In me, domine mi rex, sit iniquitas, et in domum patris mei: rex autem et thronus ejus sit innocens.
9提哥亚 妇人又对王说:「我主我王,愿这罪归我和我父家,与王和王的位无干。」
10Et ait rex: Qui contradixerit tibi, adduc eum ad me, et ultra non addet ut tangat te.
10王说:「凡难为你的,你就带他到我这里来,他必不再搅扰你。」
11Quæ ait: Recordetur rex Domini Dei sui, ut non multiplicentur proximi sanguinis ad ulciscendum, et nequaquam interficiant filium meum. Qui ait: Vivit Dominus, quia non cadet de capillis filii tui super terram.
11妇人说:「愿王记念耶和华—你的 神,不许报血仇的人施行灭绝,恐怕他们灭绝我的儿子。」王说:「我指着永生的耶和华起誓:你的儿子连一根头发也不致落在地上。」
12Dixit ergo mulier: Loquatur ancilla tua ad dominum meum regem verbum. Et ait: Loquere.
12妇人说:「求我主我王容婢女再说一句话。」王说:「你说吧!」
13Dixitque mulier: Quare cogitasti hujuscemodi rem contra populum Dei, et locutus est rex verbum istud, ut peccet, et non reducat ejectum suum?
13妇人说:「王为何也起意要害 神的民呢?王不使那逃亡的人回来,王的这话就是自证己错了!
14Omnes morimur, et quasi aquæ dilabimur in terram, quæ non revertuntur: nec vult Deus perire animam, sed retractat cogitans ne penitus pereat qui abjectus est.
14我们都是必死的,如同水泼在地上,不能收回。 神并不夺取人的性命,乃设法使逃亡的人不致成为赶出、回不来的。
15Nunc igitur veni, ut loquar ad dominum meum regem verbum hoc, præsente populo. Et dixit ancilla tua: Loquar ad regem, si quomodo faciat rex verbum ancillæ suæ.
15我来将这话告诉我主我王,是因百姓使我惧怕。婢女想,不如将这话告诉王,或者王成就婢女所求的。
16Et audivit rex, ut liberaret ancillam suam de manu omnium qui volebant de hæreditate Dei delere me, et filium meum simul.
16人要将我和我儿子从 神的地业上一同除灭,王必应允救我脱离他的手。
17Dicat ergo ancilla tua, ut fiat verbum domini mei regis sicut sacrificium. Sicut enim angelus Dei, sic est dominus meus rex, ut nec benedictione, nec maledictione moveatur: unde et Dominus Deus tuus est tecum.
17婢女又想,我主我王的话必安慰我;因为我主我王能辨别是非,如同 神的使者一样。惟愿耶和华—你的 神与你同在!」
18Et respondens rex, dixit ad mulierem: Ne abscondas a me verbum quod te interrogo. Dixitque ei mulier: Loquere, domine mi rex.
18王对妇人说:「我要问你一句话,你一点不要瞒我。」妇人说:「愿我主我王说。」
19Et ait rex: Numquid manus Joab tecum est in omnibus istis? Respondit mulier, et ait: Per salutem animæ tuæ, domine mi rex, nec ad sinistram, nec ad dexteram est ex omnibus his quæ locutus est dominus meus rex: servus enim tuus Joab, ipse præcepit mihi, et ipse posuit in os ancillæ tuæ omnia verba hæc.
19王说:「你这些话莫非是 约押 的主意吗?」妇人说:「我敢在我主我王面前起誓:王的话正对,不偏左右,是王的仆人 约押 吩咐我的,这些话是他教导我的。
20Ut verterem figuram sermonis hujus, servus tuus Joab præcepit istud: tu autem, domine mi rex, sapiens es, sicut habet sapientiam angelus Dei, ut intelligas omnia super terram.
20王的仆人 约押 如此行,为要挽回这事。我主的智慧却如 神使者的智慧,能知世上一切事。」
21Et ait rex ad Joab: Ecce placatus feci verbum tuum: vade ergo, et revoca puerum Absalom.
21王对 约押 说:「我应允你这事。你可以去,把那少年人 押沙龙 带回来。」
22Cadensque Joab super faciem suam in terram, adoravit, et benedixit regi: et dixit Joab: Hodie intellexit servus tuus quia inveni gratiam in oculis tuis, domine mi rex: fecisti enim sermonem servi tui.
22约押 就面伏于地叩拜,祝谢于王,又说:「王既应允仆人所求的,仆人今日知道在我主我王眼前蒙恩了。」
23Surrexit ergo Joab et abiit in Gessur, et adduxit Absalom in Jerusalem.
23于是 约押 起身往 基述 去,将 押沙龙 带回 耶路撒冷 。
24Dixit autem rex: Revertatur in domum suam, et faciem meam non videat. Reversus est itaque Absalom in domum suam, et faciem regis non vidit.
24王说:「使他回自己家里去,不要见我的面。」 押沙龙 就回自己家里去,没有见王的面。
25Porro sicut Absalom, vir non erat pulcher in omni Israël, et decorus nimis: a vestigio pedis usque ad verticem non erat in eo ulla macula.
25以色列 全地之中,无人像 押沙龙 那样俊美,得人的称赞,从脚底到头顶毫无瑕疵。
26Et quando tondebat capillum (semel autem in anno tondebatur, quia gravabat eum cæsaries), ponderabat capillos capitis sui ducentis siclis, pondere publico.
26他的头发甚重,每到年底剪发一次;所剪下来的,按王的平称一称,重二百舍客勒。
27Nati sunt autem Absalom filii tres, et filia una nomine Thamar, elegantis formæ.
27押沙龙 生了三个儿子,一个女儿。女儿名叫 她玛 ,是个容貌俊美的女子。
28Mansitque Absalom in Jerusalem duobus annis, et faciem regis non vidit.
28押沙龙 住在 耶路撒冷 足有二年,没有见王的面。
29Misit itaque ad Joab, ut mitteret eum ad regem: qui noluit venire ad eum. Cumque secundo misisset, et ille noluisset venire ad eum,
29押沙龙 打发人去叫 约押 来,要托他去见王, 约押 却不肯来。第二次打发人去叫他,他仍不肯来。
30dixit servis suis: Scitis agrum Joab juxta agrum meum, habentem messem hordei: ite igitur, et succendite eum igni. Succenderunt ergo servi Absalom segetem igni. Et venientes servi Joab, scissis vestibus suis, dixerunt: Succenderunt servi Absalom partem agri igni.
30所以 押沙龙 对仆人说:「你们看, 约押 有一块田,与我的田相近,其中有大麦,你们去放火烧了。」 押沙龙 的仆人就去放火烧了那田。
31Surrexitque Joab, et venit ad Absalom in domum ejus, et dixit: Quare succenderunt servi tui segetem meam igni?
31于是 约押 起来,到了 押沙龙 家里,问他说:「你的仆人为何放火烧了我的田呢?」
32Et respondit Absalom ad Joab: Misi ad te obsecrans ut venires ad me, et mitterem te ad regem, et diceres ei: Quare veni de Gessur? melius mihi erat ibi esse: obsecro ergo ut videam faciem regis: quod si memor est iniquitatis meæ, interficiat me.
32押沙龙 回答 约押 说:「我打发人去请你来,好托你去见王,替我说:『我为何从 基述 回来呢?不如仍在那里。』现在要许我见王的面;我若有罪,任凭王杀我就是了。」
33Ingressus itaque Joab ad regem, nuntiavit ei omnia: vocatusque est Absalom, et intravit ad regem, et adoravit super faciem terræ coram eo: osculatusque est rex Absalom.
33于是 约押 去见王,将这话奏告王,王便叫 押沙龙 来。 押沙龙 来见王,在王面前俯伏于地,王就与 押沙龙 亲嘴。
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.