Ii Samuelis
Chapter 10
Clementine Vulgate, 1598
vs Chinese Union Vers…
Aa
Text size
Line width
Verse numbers

Ii Samuelis 10

Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
1Factum est autem post hæc ut moreretur rex filiorum Ammon, et regnavit Hanon filius ejus pro eo.
1此后, 亚扪 人的王死了,他儿子 哈嫩 接续他作王。
2Dixitque David: Faciam misericordiam cum Hanon filio Naas, sicut fecit pater ejus mecum misericordiam. Misit ergo David, consolans eum per servos suos super patris interitu. Cum autem venissent servi David in terram filiorum Ammon,
2大卫 说:「我要照 哈嫩 的父亲 拿辖 厚待我的恩典厚待 哈嫩 。」于是 大卫 差遣臣仆,为他丧父安慰他。 大卫 的臣仆到了 亚扪 人的境内。
3dixerunt principes filiorum Ammon ad Hanon dominum suum: Putas quod propter honorem patris tui miserit David ad te consolatores, et non ideo ut investigaret, et exploraret civitatem, et everteret eam, misit David servos suos ad te?
3但 亚扪 人的首领对他们的主 哈嫩 说:「 大卫 差人来安慰你,你想他是尊敬你父亲吗?他差臣仆来不是详察窥探、要倾覆这城吗?」
4Tulit itaque Hanon servos David, rasitque dimidiam partem barbæ eorum et præscidit vestes eorum medias usque ad nates, et dimisit eos.
4哈嫩 便将 大卫 臣仆的胡须剃去一半,又割断他们下半截的衣服,使他们露出下体,打发他们回去。
5Quod cum nuntiatum esset David, misit in occursum eorum: erant enim viri confusi turpiter valde, et mandavit eis David: Manete in Jericho donec crescat barba vestra, et tunc revertimini.
5有人告诉 大卫 ,他就差人去迎接他们,(因为他们甚觉羞耻),告诉他们说:「可以住在 耶利哥 ,等到胡须长起再回来。」
6Videntes autem filii Ammon quod injuriam fecissent David, miserunt, et conduxerunt mercede Syrum Rohob, et Syrum Soba, viginti millia peditum, et a rege Maacha mille viros, et ab Istob duodecim millia virorum.
6亚扪 人知道 大卫 憎恶他们,就打发人去,招募 伯·利合 的 亚兰 人和 琐巴 的 亚兰 人,步兵二万,与 玛迦 王的人一千、 陀伯 人一万二千。
7Quod cum audisset David, misit Joab et omnem exercitum bellatorum.
7大卫 听见了,就差派 约押 统带勇猛的全军出去。
8Egressi sunt ergo filii Ammon, et direxerunt aciem ante ipsum introitum portæ: Syrus autem Soba, et Rohob, et Istob, et Maacha, seorsum erant in campo.
8亚扪 人出来,在城门前摆阵; 琐巴 与 利合 的 亚兰 人、 陀伯 人,并 玛迦 人,另在郊野摆阵。
9Videns igitur Joab quod præparatum esset adversum se prælium et ex adverso et post tergum, elegit ex omnibus electis Israël, et instruxit aciem contra Syrum:
9约押 看见敌人在他前后摆阵,就从 以色列 军中挑选精兵,使他们对着 亚兰 人摆阵。
10reliquam autem partem populi tradidit Abisai fratri suo, qui direxit aciem adversus filios Ammon.
10其余的兵交与他兄弟 亚比筛 ,对着 亚扪 人摆阵。
11Et ait Joab: Si prævaluerint adversum me Syri, eris mihi in adjutorium: si autem filii Ammon prævaluerint adversum te, auxiliabor tibi.
11约押 对 亚比筛 说:「 亚兰 人若强过我,你就来帮助我; 亚扪 人若强过你,我就去帮助你。
12Esto vir fortis, et pugnemus pro populo nostro et civitate Dei nostri: Dominus autem faciet quod bonum est in conspectu suo.
12我们都当刚强,为本国的民和 神的城邑作大丈夫。愿耶和华凭他的意旨而行!」
13Iniit itaque Joab, et populus qui erat cum eo, certamen contra Syros: qui statim fugerunt a facie ejus.
13于是, 约押 和跟随他的人前进攻打 亚兰 人; 亚兰 人在 约押 面前逃跑。
14Filii autem Ammon videntes quia fugissent Syri, fugerunt et ipsi a facie Abisai, et ingressi sunt civitatem: reversusque est Joab a filiis Ammon, et venit Jerusalem.
14亚扪 人见 亚兰 人逃跑,他们也在 亚比筛 面前逃跑进城。 约押 就离开 亚扪 人那里,回 耶路撒冷 去了。
15Videntes igitur Syri quoniam corruissent coram Israël, congregati sunt pariter.
15亚兰 人见自己被 以色列 人打败,就又聚集。
16Misitque Adarezer, et eduxit Syros qui erant trans fluvium, et adduxit eorum exercitum: Sobach autem, magister militiæ Adarezer, erat princeps eorum.
16哈大底谢 差遣人,将大河那边的 亚兰 人调来;他们到了 希兰 , 哈大底谢 的将军 朔法 率领他们。
17Quod cum nuntiatum esset David, contraxit omnem Israëlem, et transivit Jordanem, venitque in Helam: et direxerunt aciem Syri ex adverso David, et pugnaverunt contra eum.
17有人告诉 大卫 ,他就聚集 以色列 众人,过 约旦河 ,来到 希兰 。 亚兰 人迎着 大卫 摆阵,与他打仗。
18Fugeruntque Syri a facie Israël, et occidit David de Syris septingentos currus, et quadraginta millia equitum: et Sobach principem militiæ percussit, qui statim mortuus est.
18亚兰 人在 以色列 人面前逃跑; 大卫 杀了 亚兰 七百辆战车 的人 ,四万马兵,又杀了 亚兰 的将军 朔法 。
19Videntes autem universi reges qui erant in præsidio Adarezer, se victos esse ab Israël, expaverunt, et fugerunt quinquaginta et octo millia coram Israël. Et fecerunt pacem cum Israël, et servierunt eis: timueruntque Syri auxilium præbere ultra filiis Ammon.
19属 哈大底谢 的诸王见自己被 以色列 人打败,就与 以色列 人和好,归服他们。于是 亚兰 人不敢再帮助 亚扪 人了。

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.