申命記 14
Freedom Bible (フリーダム・バイブル)Translation
Freedom Bible (フリーダム・バイブル)
Clementine Vulgate, 1598
1あなたがたはあなたの神、主の子供である。死者のために自分の身に傷をつけたり、目の間の毛を剃り落としたりしてはならない。
1Filii estote Domini Dei vestri: non vos incidetis, nec facietis calvitium super mortuo:
2あなたはあなたの神、主にとって聖なる民だからである。主は地の面にいるすべての民の中から、ご自身の所有の民とするためにあなたを選ばれた。
2quoniam populus sanctus es Domino Deo tuo, et te elegit ut sis ei in populum peculiarem de cunctis gentibus, quæ sunt super terram.
3あなたは忌まわしいものをいっさい食べてはならない。
3Ne comedatis quæ immunda sunt.
4あなたがたが食べてもよい動物は次のとおりである。牛、羊、山羊、
4Hoc est animal quod comedere debetis: bovem, et ovem, et capram,
5鹿、ガゼル、ノロジカ、野山羊、アイベックス、アンテロープ、シャモアである。
5cervum et capream, bubalum, tragelaphum, pygargum, orygem, camelopardalum.
6動物のうち、ひづめが分かれ、ひづめが完全に二つに割れており、反すうするものはすべて食べてもよい。
6Omne animal, quod in duas partes findit ungulam, et ruminat, comedetis.
7ただし、反すうするもの、あるいは完全にひづめが分かれているもののうち、これらは食べてはならない。らくだ、野うさぎ、うさぎである。これらは反すうするがひづめが分かれていないため、あなたがたには汚れたものである。
7De his autem, quæ ruminant, et ungulam non findunt, comedere non debetis, ut camelum, leporem, chœrogryllum: hæc, quia ruminant et non dividunt ungulam, immunda erunt vobis.
8豚は、ひづめが分かれているが反すうしないため、あなたがたには汚れたものである。あなたがたはこれらの肉を食べてはならず、その死骸に触れてはならない。
8Sus quoque, quoniam dividat ungulam et non ruminat, immunda erit. Carnibus eorum non vescemini, et cadavera non tangetis.
9水の中にいるすべてのもののうち、これらは食べてもよい。ひれとうろこがあるものはすべて食べてもよい。
9Hæc comedetis ex omnibus quæ morantur in aquis: quæ habent pinnulas et squamas, comedite:
10ひれとうろこがないものはすべて食べてはならない。それはあなたがたには汚れたものである。
10quæ absque pinnulis et squamis sunt, ne comedatis, quia immunda sunt.
11きよい鳥はすべて食べてもよい。
11Omnes aves mundas comedite.
12しかし、これらは食べてはならない鳥である。鷲、はげわし、黒はげわし、
12Immundas ne comedatis: aquilam scilicet, et gryphem, et haliæetum,
13赤とび、隼、あらゆる種類のとび、
13ixion et vulturem ac milvum juxta genus suum:
14あらゆる種類のからす、
14et omne corvini generis,
15だちょう、ふくろう、かもめ、あらゆる種類の鷹、
15et struthionem, ac noctuam, et larum, atque accipitrem juxta genus suum:
16小ふくろう、大ふくろう、みみずく、
16herodium ac cygnum, et ibin,
17ペリカン、はげ鷹、鵜、
17ac mergulum, porphyrionem, et nycticoracem,
18こうのとり、あらゆる種類のさぎ、やつがしら、こうもりである。
18onocrotalum, et charadrium, singula in genere suo: upupam quoque et vespertilionem.
19羽のある昆虫はすべて、あなたがたには汚れたものである。それらは食べてはならない。
19Et omne quod reptat et pennulas habet, immundum erit, et non comedetur.
20きよい鳥はすべて食べてもよい。
20Omne quod mundum est, comedite.
21自然に死んだものは一切食べてはならない。あなたはそれを、あなたの町に住む寄留者に与えて食べさせてもよいし、外国人に売ってもよい。あなたはあなたの神、主にとって聖なる民だからである。 子山羊をその母の乳で煮てはならない。
21Quidquid autem morticinum est, ne vescamini ex eo. Peregrino, qui intra portas tuas est, da ut comedat, aut vende ei: quia tu populus sanctus Domini Dei tui es. Non coques hædum in lacte matris suæ.
22あなたは毎年、畑から得られるあなたの種のすべての収穫の十分の一を、必ず取り分けよ。
22Decimam partem separabis de cunctis fructibus tuis qui nascuntur in terra per annos singulos,
23あなたはあなたの神、主の前、主がご自分の名を住まわせるために選ばれる場所で、あなたの穀物、新しいぶどう酒、油の十分の一、および牛や羊の群れの初子を食べよ。それは、あなたがあなたの神、主を常に恐れることを学ぶためである。
23et comedes in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit, ut in eo nomen illius invocetur, decimam frumenti tui, et vini, et olei, et primogenita de armentis et ovibus tuis: ut discas timere Dominum Deum tuum omni tempore.
24あなたの神、主があなたを祝福されたとき、もしその道が遠すぎてそれを運ぶことができず、あなたの神、主がご自分の名を置くために選ばれる場所があなたから遠すぎるなら、
24Cum autem longior fuerit via, et locus quem elegerit Dominus Deus tuus, tibique benedixerit, nec potueris ad eum hæc cuncta portare,
25あなたはそれを金に換え、その金を手に握って、あなたの神、主が選ばれる場所へ行きなさい。
25vendes omnia, et in pretium rediges, portabisque manu tua, et proficisceris ad locum quem elegerit Dominus Deus tuus:
26その銀で、牛でも羊でも、ぶどう酒でも強い酒でも、あなたが望むものを何でも買い、そこであなたの神、主の前で食べ、家族とともに喜び楽しめ。
26et emes ex eadem pecunia quidquid tibi placuerit, sive ex armentis, sive ex ovibus, vinum quoque et siceram, et omne quod desiderat anima tua: et comedes coram Domino Deo tuo, et epulaberis tu et domus tua:
27あなたの町に住むレビ人を見捨ててはならない。彼にはあなたとともに持つ割り当ても所有地もないからである。
27et Levites qui intra portas tuas est, cave ne derelinquas eum, quia non habet aliam partem in possessione tua.
28三年の終わりごとに、その年の産物の十分の一をすべて持ち出し、町の中に蓄えておけ。
28Anno tertio separabis aliam decimam ex omnibus quæ nascuntur tibi eo tempore, et repones intra januas tuas.
29レビ人はあなたとともに持つ割り当ても所有地もないので、彼と、あなたの町に住む寄留者、孤児、やもめが来て、食べて満ち足りるようにしなさい。そうすれば、あなたの神、主は、あなたの手が行うすべての業においてあなたを祝福される。
29Venietque Levites qui aliam non habet partem nec possessionem tecum, et peregrinus ac pupillus et vidua, qui intra portas tuas sunt, et comedent et saturabuntur: ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum quæ feceris.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.