申命記
Chapter 28
Freedom Bible (フリーダム・バイブル)
vs Clementine Vulgate…
Aa
Text size
Line width
Verse numbers
Freedom Bible (フリーダム・バイブル)
Clementine Vulgate, 1598
1「もしあなたが、あなたの神、主の御声に熱心に聞き従い、わたしが今日あなたに命じる主のすべての命令を注意して行うなら、あなたの神、主は、あなたを地上のすべての国々の上に高く上げられる。
1Si autem audieris vocem Domini Dei tui, ut facias atque custodias omnia mandata ejus, quæ ego præcipio tibi hodie, faciet te Dominus Deus tuus excelsiorem cunctis gentibus, quæ versantur in terra.
2あなたがあなたの神、主の御声に聞き従うなら、これらのすべての祝福があなたに臨み、あなたに追いつく。
2Venientque super te universæ benedictiones istæ, et apprehendent te: si tamen præcepta ejus audieris.
3あなたは町でも祝福され、野でも祝福される。
3Benedictus tu in civitate, et benedictus in agro.
4あなたの胎の実、あなたの地の産物、あなたの動物の産物、すなわちあなたの牛の群れの増加や、あなたの羊の群れの幼いものは祝福される。
4Benedictus fructus ventris tui, et fructus terræ tuæ, fructusque jumentorum tuorum, greges armentorum tuorum, et caulæ ovium tuarum.
5あなたの籠とあなたのこね鉢は祝福される。
5Benedicta horrea tua, et benedictæ reliquiæ tuæ.
6あなたは入るときにも祝福され、出るときにも祝福される。
6Benedictus eris tu ingrediens et egrediens.
7主は、あなたに立ち向かってくる敵を、あなたの前で打ち負かされる。彼らは一つの道からあなたに向かって攻め寄せて来るが、あなたの前から七つの道に逃げ去る。
7Dabit Dominus inimicos tuos, qui consurgunt adversum te, corruentes in conspectu tuo: per unam viam venient contra te, et per septem fugient a facie tua.
8主は、あなたの倉と、あなたが手をつけるすべてのことにおいて、あなたに祝福を命じられる。あなたの神、主は、主があなたに与えられる地であなたを祝福される。
8Emittet Dominus benedictionem super cellaria tua, et super omnia opera manuum tuarum: benedicetque tibi in terra, quam acceperis.
9もしあなたが、あなたの神、主の命令を守り、主の道を歩むなら、主があなたに誓われたとおり、主はあなたをご自身の聖なる民として堅く立てられる。
9Suscitabit te Dominus sibi in populum sanctum, sicut juravit tibi: si custodieris mandata Domini Dei tui, et ambulaveris in viis ejus.
10地上のすべての民は、あなたが主の御名によって呼ばれているのを見て、あなたを恐れるであろう。
10Videbuntque omnes terrarum populi quod nomen Domini invocatum sit super te, et timebunt te.
11主があなたに与えるとあなたの父祖たちに誓われたその地で、主はあなたの胎の実、あなたの家畜の産物、そしてあなたの地の産物において、あなたを大いに栄えさせられる。
11Abundare te faciet Dominus omnibus bonis, fructu uteri tui, et fructu jumentorum tuorum, fructu terræ tuæ, quam juravit Dominus patribus tuis ut daret tibi.
12主は天にあるその良い宝物倉を開き、季節ごとにあなたの地に雨を与え、あなたの手のすべての働きを祝福される。あなたは多くの国々に貸し与えるが、借りることはない。
12Aperiet Dominus thesaurum suum optimum, cælum, ut tribuat pluviam terræ tuæ in tempore suo: benedicetque cunctis operibus manuum tuarum. Et fœnerabis gentibus multis, et ipse a nullo fœnus accipies.
13あなたの神、主はあなたを頭とし、尾とはされない。あなたが、わたしが今日あなたに命じるあなたの神、主の命令に聞き従い、それを注意して行うなら、あなたはただ上になり、下になることはない。
13Constituet te Dominus in caput, et non in caudam: et eris semper supra, et non subter: si tamen audieris mandata Domini Dei tui quæ ego præcipio tibi hodie, et custodieris et feceris,
14わたしが今日あなたに命じるどの言葉からも、右にも左にもそれてはならず、他の神々に従ってそれに仕えてはならない。
14ac non declinaveris ab eis nec ad dexteram, nec ad sinistram, nec secutus fueris deos alienos, neque colueris eos.
15しかし、もしあなたが、あなたの神、主の御声に聞き従わず、わたしが今日あなたに命じる主のすべての命令と掟を注意して行わないなら、これらのすべての呪いがあなたに臨み、あなたに追いつく。
15Quod si audire nolueris vocem Domini Dei tui, ut custodias, et facias omnia mandata ejus et cæremonias, quas ego præcipio tibi hodie, venient super te omnes maledictiones istæ, et apprehendent te.
16あなたは町でも呪われ、野でも呪われる。
16Maledictus eris in civitate, maledictus in agro.
17あなたの籠とあなたのこね鉢は呪われる。
17Maledictum horreum tuum, et maledictæ reliquiæ tuæ.
18あなたの胎の実、あなたの地の産物、あなたの牛の群れの増加、あなたの羊の群れの幼いものは呪われる。
18Maledictus fructus ventris tui, et fructus terræ tuæ, armenta boum tuorum, et greges ovium tuarum.
19あなたは入るときにも呪われ、出るときにも呪われる。
19Maledictus eris ingrediens, et maledictus egrediens.
20わたしを捨てたあなたの悪行のゆえに、あなたが完全に滅ぼされ、速やかに滅び去るまで、主はあなたが手をつけるすべてのことにおいて、呪い、混乱、懲らしめをあなたに送られる。
20Mittet Dominus super te famem et esuriem, et increpationem in omnia opera tua, quæ tu facies: donec conterat te, et perdat velociter, propter adinventiones tuas pessimas in quibus reliquisti me.
21あなたが所有するために入って行くその地から、主があなたを絶ち滅ぼされるまで、主は疫病をあなたにまといつかせられる。
21Adjungat tibi Dominus pestilentiam, donec consumat te de terra ad quam ingredieris possidendam.
22主は結核、熱病、炎症、激しい熱、剣、立ち枯れ、そして胴枯れ病であなたを打たれる。これらはあなたが滅びるまであなたを追いかける。
22Percutiat te Dominus egestate, febri et frigore, ardore et æstu, et aëre corrupto ac rubigine, et persequatur donec pereas.
23あなたの頭上の空は青銅となり、あなたの下にある地は鉄となる。
23Sit cælum, quod supra te est, æneum: et terra, quam calcas, ferrea.
24主はあなたの地の雨を細かいちりとほこりにされる。あなたが完全に滅ぼされるまで、それは天からあなたの上に降ってくる。
24Det Dominus imbrem terræ tuæ pulverem, et de cælo descendat super te cinis, donec conteraris.
25主は、あなたが敵の前で打ち破られるようにされる。あなたは一つの道から彼らに向かって出て行き、七つの道に分かれて逃げる。あなたは地のすべての王国の恐怖の的となる。
25Tradat te Dominus corruentem ante hostes tuos: per unam viam egrediaris contra eos, et per septem fugias, et dispergaris per omnia regna terræ,
26あなたの死体は空のすべての鳥と地の動物の食べ物となる。それらを追い払う者はだれもいない。
26sitque cadaver tuum in escam cunctis volatilibus cæli, et bestiis terræ, et non sit qui abigat.
27主は、あなたが癒やされることのできない、エジプトの腫れ物、腫瘍、壊血病、そしてかゆみであなたを打たれる。
27Percutiat te Dominus ulcere Ægypti, et partem corporis, per quam stercora egeruntur, scabie quoque et prurigine: ita ut curari nequeas.
28主は狂気、失明、そして心の混乱であなたを打たれる。
28Percutiat te Dominus amentia et cæcitate ac furore mentis,
29目の見えない者が暗闇の中で手探りするように、あなたは真昼に手探りする。あなたは自分の道で栄えることはない。あなたは常にしいたげられ、奪われるだけであり、あなたを救う者はだれもいない。
29et palpes in meridie sicut palpare solet cæcus in tenebris, et non dirigas vias tuas. Omnique tempore calumniam sustineas, et opprimaris violentia, nec habeas qui liberet te.
30あなたが妻を婚約しても、別の男が彼女と寝る。あなたが家を建てても、そこに住むことはない。あなたがぶどう園を植えても、その実を使うことはない。
30Uxorem accipias, et alius dormiat cum ea. Domum ædifices, et non habites in ea. Plantes vineam, et non vindemies eam.
31あなたの牛はあなたの目の前で屠られるが、あなたはそれを食べない。あなたのろばはあなたの目の前から力ずくで奪われ、あなたに返されることはない。あなたの羊は敵に与えられ、あなたを救う者はだれもいない。
31Bos tuus immoletur coram te, et non comedas ex eo. Asinus tuus rapiatur in conspectu tuo, et non reddatur tibi. Oves tuæ dentur inimicis tuis, et non sit qui te adjuvet.
32あなたの息子たちと娘たちは他の民に与えられる。あなたの目は一日中彼らを慕って見つめ、衰え果てるが、あなたの手には何の力もない。
32Filii tui et filiæ tuæ tradantur alteri populo, videntibus oculis tuis, et deficientibus ad conspectum eorum tota die, et non sit fortitudo in manu tua.
33あなたの知らなかった国が、あなたの地の産物とあなたのすべての労苦の実を食べる。あなたは常にしいたげられ、打ち砕かれるだけである。
33Fructus terræ tuæ, et omnes labores tuos, comedat populus quem ignoras: et sis semper calumniam sustinens, et oppressus cunctis diebus,
34あなたは、自分の目が見る光景のゆえに、狂気に追いやられる。
34et stupens ad terrorem eorum quæ videbunt oculi tui.
35主はあなたの膝と足を、足の裏から頭の頂に至るまで、あなたが癒やされることのできないひどい腫れ物で打たれる。
35Percutiat te Dominus ulcere pessimo in genibus et in suris, sanarique non possis a planta pedis usque ad verticem tuum.
36主はあなたと、あなたが自分の上に立てた王とを、あなたもあなたの父祖たちも知らなかった国へ連れて行かれる。そこであなたは、木や石の他の神々に仕えることになる。
36Ducet te Dominus, et regem tuum, quem constitueris super te, in gentem, quam ignoras tu et patres tui: et servies ibi diis alienis, ligno et lapidi.
37主があなたを連れ去られるすべての民の中で、あなたは驚きとなり、ことわざとなり、笑いぐさとなる。
37Et eris perditus in proverbium ac fabulam omnibus populis, ad quos te introduxerit Dominus.
38あなたは畑に多くの種を持って出て行くが、わずかしか取り入れない。いなごがそれを食い尽くすからである。
38Sementem multam jacies in terram, et modicum congregabis: quia locustæ devorabunt omnia.
39あなたはぶどう園を植えて手入れをするが、そのぶどう酒を飲むことも、集めることもない。虫がそれを食べるからである。
39Vineam plantabis, et fodies: et vinum non bibes, nec colliges ex ea quippiam: quoniam vastabitur vermibus.
40あなたのすべての境界内にオリーブの木があるようになるが、あなたは油を体に塗ることはない。あなたのオリーブは落ちてしまうからである。
40Olivas habebis in omnibus terminis tuis, et non ungeris oleo: quia defluent, et peribunt.
41あなたは息子や娘をもうけるが、彼らはあなたのものとはならない。彼らは捕虜として連れ去られるからである。
41Filios generabis et filias, et non frueris eis: quoniam ducentur in captivitatem.
42あなたのすべての木と地の産物は、いなごが所有する。
42Omnes arbores tuas et fruges terræ tuæ rubigo consumet.
43あなたの間にいる寄留者は、あなたの上にますます高く上り、あなたはますます低く下る。
43Advena, qui tecum versatur in terra, ascendet super te, eritque sublimior: tu autem descendes, et eris inferior.
44彼はあなたに貸し与えるが、あなたは彼に貸し与えることはない。彼は頭となり、あなたは尾となる。
44Ipse fœnerabit tibi, et tu non fœnerabis ei. Ipse erit in caput, et tu eris in caudam.
45あなたがあなたの神、主の御声に聞き従わず、主があなたに命じられた命令と掟を守らなかったため、これらのすべての呪いがあなたに臨み、あなたを追いかけ、あなたに追いつき、ついにあなたは完全に滅ぼされる。
45Et venient super te omnes maledictiones istæ, et persequentes apprehendent te, donec intereas: quia non audisti vocem Domini Dei tui, nec servasti mandata ejus et cæremonias, quas præcepit tibi.
46これらはあなたとあなたの子孫に対して、永遠にしるしとなり、不思議となる。
46Et erunt in te signa atque prodigia, et in semine tuo usque in sempiternum:
47すべてのものが豊かであったのに、あなたが喜びと心からの喜びをもってあなたの神、主に仕えなかったため、
47eo quod non servieris Domino Deo tuo in gaudio, cordisque lætitia, propter rerum omnium abundantiam.
48あなたは、主があなたに差し向けられる敵に、飢え、渇き、裸、そしてすべてのものに欠乏する中で仕えることになる。主はあなたが完全に滅ぼされるまで、あなたの首に鉄のくびきを置かれる。
48Servies inimico tuo, quem immittet tibi Dominus, in fame, et siti, et nuditate, et omni penuria: et ponet jugum ferreum super cervicem tuam, donec te conterat.
49主は遠くから、地の果てから、鷲が飛ぶように一つの国をあなたに差し向けられる。それはあなたが言葉を理解できない国であり、
49Adducet Dominus super te gentem de longinquo, et de extremis terræ finibus in similitudinem aquilæ volantis cum impetu, cujus linguam intelligere non possis:
50その国民は険しい顔つきで、老人を敬わず、若者をあわれまない。
50gentem procacissimam, quæ non deferat seni, nec misereatur parvuli,
51彼らは、あなたが完全に滅ぼされるまで、あなたの家畜の産物と、あなたの地の産物を食べる。また、彼らがあなたを滅ぼすまで、穀物、新しいぶどう酒、油、あなたの牛の群れの増加、羊の群れの幼いものをあなたに残さない。
51et devoret fructum jumentorum tuorum, ac fruges terræ tuæ: donec intereas, et non relinquat tibi triticum, vinum, et oleum, armenta boum, et greges ovium: donec te disperdat,
52彼らはあなたのすべての門であなたを包囲し、ついにあなたの全土において、あなたが頼みとしていた高く堅固な城壁は崩れ落ちる。彼らはあなたの神、主があなたに与えられた全土のすべての門であなたを包囲する。
52et conterat in cunctis urbibus tuis, et destruantur muri tui firmi atque sublimes, in quibus habebas fiduciam in omni terra tua. Obsideberis intra portas tuas in omni terra tua, quam dabit tibi Dominus Deus tuus:
53敵があなたを苦しめる包囲と苦難の中で、あなたは自分の胎の実、すなわちあなたの神、主があなたに与えられたあなたの息子たちや娘たちの肉を食べる。
53et comedes fructum uteri tui, et carnes filiorum tuorum et filiarum tuarum, quas dederit tibi Dominus Deus tuus, in angustia et vastitate qua opprimet te hostis tuus.
54あなたがたの中で優しく、非常に上品な男でさえ、その目は自分の兄弟、自分の愛する妻、そして残された子供たちに対して悪意を抱く。
54Homo delicatus in te, et luxuriosus valde, invidebit fratri suo, et uxori, quæ cubat in sinu suo,
55敵があなたのすべての門であなたを苦しめる包囲と苦難の中で、彼には何も残されていないため、自分が食べる子供の肉をそのだれにも与えようとはしない。
55ne det eis de carnibus filiorum suorum, quas comedet: eo quod nihil aliud habeat in obsidione et penuria, qua vastaverint te inimici tui intra omnes portas tuas.
56あなたがたの中で上品で優しく、上品さと優しさのゆえに足の裏を地面につけようともしなかった女でさえ、その目は自分の愛する夫、自分の息子、自分の娘、
56Tenera mulier et delicata, quæ super terram ingredi non valebat, nec pedis vestigium figere, propter mollitiem et teneritudinem nimiam, invidebit viro suo, qui cubat in sinu ejus, super filii et filiæ carnibus,
57自分の足の間から出る幼子、および自分が産む子供たちに対して悪意を抱く。敵があなたの門であなたを苦しめる包囲と苦難の中で、すべてのものが欠乏しているため、彼女は彼らをひそかに食べるのである。
57et illuvie secundarum, quæ egrediuntur de medio feminum ejus, et super liberis qui eadem hora nati sunt. Comedent enim eos clam propter rerum omnium penuriam in obsidione et vastitate, qua opprimet te inimicus tuus intra portas tuas.
58もしあなたが、この輝かしく恐るべき御名、すなわちあなたの神、主を恐れるために、この書物に書き記されているこの律法のすべての言葉を注意して行わないなら、
58Nisi custodieris et feceris omnia verba legis hujus, quæ scripta sunt in hoc volumine, et timueris nomen ejus gloriosum et terribile, hoc est, Dominum Deum tuum:
59主はあなたの疫病とあなたの子孫の疫病を驚くべきものとされる。それは大いなる疫病で長く続き、重い病気で長く続くものである。
59augebit Dominus plagas tuas, et plagas seminis tui, plagas magnas et perseverantes, infirmitates pessimas et perpetuas:
60主はあなたが恐れていたエジプトのすべての病気を再びあなたにもたらし、それらはあなたにまといつく。
60et convertet in te omnes afflictiones Ægypti, quas timuisti, et adhærebunt tibi.
61また、この律法の書に書き記されていないあらゆる病気やあらゆる疫病も、あなたが完全に滅ぼされるまで主はあなたに下される。
61Insuper et universos languores, et plagas, quæ non sunt scriptæ in volumine legis hujus, inducet Dominus super te, donec te conterat:
62あなたがたは空の星のように数が多かったが、あなたがたの神、主の御声に聞き従わなかったため、わずかな人数しか残されない。
62et remanebitis pauci numero, qui prius eratis sicut astra cæli præ multitudine, quoniam non audisti vocem Domini Dei tui.
63主があなたがたに良いことを行い、あなたがたを増やすことを喜ばれたように、主はあなたがたを滅ぼし、あなたがたを断ち滅ぼすことを喜ばれる。あなたがたは、所有するために入って行くその地から引き抜かれる。
63Et sicut ante lætatus est Dominus super vos, bene vobis faciens, vosque multiplicans: sic lætabitur disperdens vos atque subvertens, ut auferamini de terra, ad quam ingredieris possidendam.
64主は地の果てから果てに至るまで、すべての民の間にあなたを散らされる。そこであなたは、あなたもあなたの父祖たちも知らなかった、木や石の他の神々に仕えることになる。
64Disperget te Dominus in omnes populos, a summitate terræ usque ad terminos ejus: et servies ibi diis alienis, quos et tu ignoras et patres tui, lignis et lapidibus.
65これらの国々の中で、あなたは安らぎを得られず、足の裏を休める場所もない。主はそこで、震える心、衰える目、絶望する心をあなたに与えられる。
65In gentibus quoque illis non quiesces, neque erit requies vestigio pedis tui. Dabit enim tibi Dominus ibi cor pavidum, et deficientes oculos, et animam consumptam mœrore:
66あなたの命は目の前で宙に浮き、夜も昼も恐れ、生きる望みさえ持てない。
66et erit vita tua quasi pendens ante te. Timebis nocte et die, et non credes vitæ tuæ.
67あなたは心に抱く恐れと、あなたの目が見る光景のゆえに、朝には『夕方であればよいのに!』と言い、夕方には『朝であればよいのに!』と言う。
67Mane dices: Quis mihi det vesperum? et vespere: Quis mihi det mane? propter cordis tui formidinem, qua terreberis, et propter ea, quæ tuis videbis oculis.
68主はわたしがあなたに『二度と見ることはない』と言ったその道を、船で再びエジプトへとあなたを連れ戻される。そこであなたがたは自分たちを男奴隷や女奴隷として敵に売ろうとするが、だれもあなたがたを買う者はいない。」
68Reducet te Dominus classibus in Ægyptum per viam de qua dixit tibi ut eam amplius non videres. Ibi venderis inimicis tuis in servos et ancillas, et non erit qui emat.

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.