出埃及记 9
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
Clementine Vulgate, 1598
1耶和华吩咐 摩西 说:「你进去见法老,对他说:『耶和华— 希伯来 人的 神这样说:容我的百姓去,好事奉我。
1Dixit autem Dominus ad Moysen: Ingredere ad Pharaonem, et loquere ad eum: Hæc dicit Dominus Deus Hebræorum: Dimitte populum meum ut sacrificet mihi.
2你若不肯容他们去,仍旧强留他们,
2Quod si adhuc renuis, et retines eos,
3耶和华的手加在你田间的牲畜上,就是在马、驴、骆驼、牛群、羊群上,必有重重的瘟疫。
3ecce manus mea erit super agros tuos, et super equos, et asinos, et camelos, et boves, et oves, pestis valde gravis.
4耶和华要分别 以色列 的牲畜和 埃及 的牲畜,凡属 以色列 人的,一样都不死。』」
4Et faciet Dominus mirabile inter possessiones Israël et possessiones Ægyptiorum, ut nihil omnino pereat ex eis quæ pertinent ad filios Israël.
5耶和华就定了时候,说:「明天耶和华必在此地行这事。」
5Constituitque Dominus tempus, dicens: Cras faciet Dominus verbum istud in terra.
6第二天,耶和华就行这事。 埃及 的牲畜 几乎 都死了,只是 以色列 人的牲畜,一个都没有死。
6Fecit ergo Dominus verbum hoc altera die: mortuaque sunt omnia animantia Ægyptiorum; de animalibus vero filiorum Israël, nihil omnino periit.
7法老打发人去 看 ,谁知 以色列 人的牲畜连一个都没有死。法老的心却是固执,不容百姓去。
7Et misit Pharao ad videndum: nec erat quidquam mortuum de his quæ possidebat Israël. Ingravatumque est cor Pharaonis, et non dimisit populum.
8耶和华吩咐 摩西 、 亚伦 说:「你们取几捧炉灰, 摩西 要在法老面前向天扬起来。
8Et dixit Dominus ad Moysen et Aaron: Tollite plenas manus cineris de camino, et spargat illum Moyses in cælum coram Pharaone.
9这灰要在 埃及 全地变作尘土,在人身上和牲畜身上成了起泡的疮。」
9Sitque pulvis super omnem terram Ægypti: erunt enim in hominibus et jumentis ulcera, et vesicæ turgentes in universa terra Ægypti.
10摩西 、 亚伦 取了炉灰,站在法老面前。 摩西 向天扬起来,就在人身上和牲畜身上成了起泡的疮。
10Tuleruntque cinerem de camino, et steterunt coram Pharaone, et sparsit illum Moyses in cælum: factaque sunt ulcera vesicarum turgentium in hominibus et jumentis:
11行法术的在 摩西 面前站立不住,因为在他们身上和一切 埃及 人身上都有这疮。
11nec poterant malefici stare coram Moyse propter ulcera quæ in illis erant, et in omni terra Ægypti.
12耶和华使法老的心刚硬,不听他们,正如耶和华对 摩西 所说的。
12Induravitque Dominus cor Pharaonis, et non audivit eos, sicut locutus est Dominus ad Moysen.
13耶和华对 摩西 说:「你清早起来,站在法老面前,对他说:『耶和华— 希伯来 人的 神这样说:容我的百姓去,好事奉我。
13Dixitque Dominus ad Moysen: Mane consurge, et sta coram Pharaone, et dices ad eum: Hæc dicit Dominus Deus Hebræorum: Dimitte populum meum ut sacrificet mihi.
14因为这一次我要叫一切的灾殃临到你和你臣仆并你百姓的身上,叫你知道在普天下没有像我的。
14Quia in hac vice mittam omnes plagas meas super cor tuum, et super servos tuos, et super populum tuum: ut scias quod non sit similis mei in omni terra.
15我若伸手用瘟疫攻击你和你的百姓,你早就从地上除灭了。
15Nunc enim extendens manum percutiam te, et populum tuum peste, peribisque de terra.
16其实,我叫你存立,是特要向你显我的大能,并要使我的名传遍天下。
16Idcirco autem posui te, ut ostendam in te fortitudinem meam, et narretur nomen meum in omni terra.
17你还向我的百姓自高,不容他们去吗?
17Adhuc retines populum meum, et non vis dimittere eum?
18到明天约在这时候,我必叫重大的冰雹降下,自从 埃及 开国以来,没有这样的冰雹。
18En pluam cras hac ipsa hora grandinem multam nimis, qualis non fuit in Ægypto a die qua fundata est, usque in præsens tempus.
19现在你要打发人把你的牲畜和你田间一切所有的催进来;凡在田间不收回家的,无论是人是牲畜,冰雹必降在他们身上,他们就必死。』」
19Mitte ergo jam nunc, et congrega jumenta tua, et omnia quæ habes in agro: homines enim, et jumenta, et universa quæ inventa fuerint foris, nec congregata de agris, cecideritque super ea grando, morientur.
20法老的臣仆中,惧怕耶和华这话的,便叫他的奴仆和牲畜跑进家来。
20Qui timuit verbum Domini de servis Pharaonis, facit confugere servos suos et jumenta in domos:
21但那不把耶和华这话放在心上的,就将他的奴仆和牲畜留在田里。
21qui autem neglexit sermonem Domini, dimisit servos suos et jumenta in agris.
22耶和华对 摩西 说:「你向天伸杖,使 埃及 遍地的人身上和牲畜身上,并田间各样菜蔬上,都有冰雹。」
22Et dixit Dominus ad Moysen: Extende manum tuam in cælum, ut fiat grando in universa terra Ægypti super homines, et super jumenta, et super omnem herbam agri in terra Ægypti.
23摩西 向天伸杖,耶和华就打雷下雹,有火闪到地上;耶和华下雹在 埃及 地上。
23Extenditque Moyses virgam in cælum, et Dominus dedit tonitrua, et grandinem, ac discurrentia fulgura super terram: pluitque Dominus grandinem super terram Ægypti.
24那时,雹与火搀杂,甚是厉害,自从 埃及 成国以来,遍地没有这样的。
24Et grando et ignis mista pariter ferebantur: tantæque fuit magnitudinis, quanta ante numquam apparuit in universa terra Ægypti ex quo gens illa condita est.
25在 埃及 遍地,雹击打了田间所有的人和牲畜,并一切的菜蔬,又打坏田间一切的树木。
25Et percussit grando in omni terra Ægypti cuncta quæ fuerunt in agris, ab homine usque ad jumentum: cunctamque herbam agri percussit grando, et omne lignum regionis confregit.
26惟独 以色列 人所住的 歌珊 地没有冰雹。
26Tantum in terra Gessen, ubi erant filii Israël, grando non cecidit.
27法老打发人召 摩西 、 亚伦 来,对他们说:「这一次我犯了罪了。耶和华是公义的;我和我的百姓是邪恶的。
27Misitque Pharao, et vocavit Moysen et Aaron, dicens ad eos: Peccavi etiam nunc: Dominus justus; ego et populus meus, impii.
28这雷轰和冰雹已经够了。请你们求耶和华,我就容你们去,不再留住你们。」
28Orate Dominum ut desinant tonitrua Dei, et grando: ut dimittam vos, et nequaquam hic ultra maneatis.
29摩西 对他说:「我一出城,就要向耶和华举手 祷告 ;雷必止住,也不再有冰雹,叫你知道全地都是属耶和华的。
29Ait Moyses: Cum egressus fuero de urbe, extendam palmas meas ad Dominum, et cessabunt tonitrua, et grando non erit, ut scias quia Domini est terra:
30至于你和你的臣仆,我知道你们还是不惧怕耶和华 神。」(
30novi autem quod et tu et servi tui necdum timeatis Dominum Deum.
31那时,麻和大麦被 雹 击打;因为大麦已经吐穗,麻也开了花。
31Linum ergo et hordeum læsum est, eo quod hordeum esset virens, et linum jam folliculos germinaret:
32只是小麦和粗麦没有被击打,因为还没有长成。)
32triticum autem et far non sunt læsa, quia serotina erant.
33摩西 离了法老出城,向耶和华举手 祷告 ;雷和雹就止住,雨也不再浇在地上了。
33Egressusque Moyses a Pharaone ex urbe, tetendit manus ad Dominum: et cessaverunt tonitrua et grando, nec ultra stillavit pluvia super terram.
34法老见雨和雹与雷止住,就越发犯罪;他和他的臣仆都硬着心。
34Videns autem Pharao quod cessasset pluvia, et grando, et tonitrua, auxit peccatum:
35法老的心刚硬,不容 以色列 人去,正如耶和华借着 摩西 所说的。
35et ingravatum est cor ejus, et servorum illius, et induratum nimis: nec dimisit filios Israël, sicut præceperat Dominus per manum Moysi.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.