出埃及记 16
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
Clementine Vulgate, 1598
1以色列 全会众从 以琳 起行,在出 埃及 后第二个月十五日到了 以琳 和 西奈 中间、 汛 的旷野。
1Profectique sunt de Elim, et venit omnis multitudo filiorum Israël in desertum Sin, quod est inter Elim et Sinai, quintodecimo die mensis secundi, postquam egressi sunt de terra Ægypti.
2以色列 全会众在旷野向 摩西 、 亚伦 发怨言,
2Et murmuravit omnis congregatio filiorum Israël contra Moysen et Aaron in solitudine.
3说:「巴不得我们早死在 埃及 地、耶和华的手下;那时我们坐在肉锅旁边,吃得饱足。你们将我们领出来,到这旷野,是要叫这全会众都饿死啊!」
3Dixeruntque filii Israël ad eos: Utinam mortui essemus per manum Domini in terra Ægypti, quando sedebamus super ollas carnium, et comedebamus panem in saturitate: cur eduxistis nos in desertum istud, ut occideretis omnem multitudinem fame?
4耶和华对 摩西 说:「我要将粮食从天降给你们。百姓可以出去,每天收每天的分,我好试验他们遵不遵我的法度。
4Dixit autem Dominus ad Moysen: Ecce ego pluam vobis panes de cælo: egrediatur populus, et colligat quæ sufficiunt per singulos dies: ut tentem eum utrum ambulet in lege mea, an non.
5到第六天,他们要把所收进来的预备好了,比每天所收的多一倍。」
5Die autem sexto parent quod inferant: et sit duplum quam colligere solebant per singulos dies.
6摩西 、 亚伦 对 以色列 众人说:「到了晚上,你们要知道是耶和华将你们从 埃及 地领出来的。
6Dixeruntque Moyses et Aaron ad omnes filios Israël: Vespere scietis quod Dominus eduxerit vos de terra Ægypti,
7早晨,你们要看见耶和华的荣耀,因为耶和华听见你们向他所发的怨言了。我们算什么,你们竟向我们发怨言呢?」
7et mane videbitis gloriam Domini: audivit enim murmur vestrum contra Dominum: nos vero quid sumus, quia mussitastis contra nos?
8摩西 又说:「耶和华晚上必给你们肉吃,早晨必给你们食物得饱;因为你们向耶和华发的怨言,他都听见了。我们算什么,你们的怨言不是向我们发的,乃是向耶和华发的。」
8Et ait Moyses: Dabit vobis Dominus vespere carnes edere, et mane panes in saturitate: eo quod audierit murmurationes vestras quibus murmurati estis contra eum: nos enim quid sumus? nec contra nos est murmur vestrum, sed contra Dominum.
9摩西 对 亚伦 说:「你告诉 以色列 全会众说:『你们就近耶和华面前,因为他已经听见你们的怨言了。』」
9Dixit quoque Moyses ad Aaron: Dic universæ congregationi filiorum Israël: Accedite coram Domino: audivit enim murmur vestrum.
10亚伦 正对 以色列 全会众说话的时候,他们向旷野观看,不料,耶和华的荣光在云中显现。
10Cumque loqueretur Aaron ad omnem cœtum filiorum Israël, respexerunt ad solitudinem: et ecce gloria Domini apparuit in nube.
11耶和华晓谕 摩西 说:
11Locutus est autem Dominus ad Moysen, dicens:
12「我已经听见 以色列 人的怨言。你告诉他们说:『到黄昏的时候,你们要吃肉,早晨必有食物得饱,你们就知道我是耶和华—你们的 神。』」
12Audivi murmurationes filiorum Israël. Loquere ad eos: Vespere comedetis carnes, et mane saturabimini panibus: scietisque quod ego sum Dominus Deus vester.
13到了晚上,有鹌鹑飞来,遮满了营;早晨在营四围的地上有露水。
13Factum est ergo vespere, et ascendens coturnix, cooperuit castra: mane quoque ros jacuit per circuitum castrorum.
14露水上升之后,不料,野地面上有如白霜的小圆物。
14Cumque operuisset superficiem terræ, apparuit in solitudine minutum, et quasi pilo tusum in similitudinem pruinæ super terram.
15以色列 人看见,不知道是什么,就彼此对问说:「这是什么呢?」 摩西 对他们说:「这就是耶和华给你们吃的食物。
15Quod cum vidissent filii Israël, dixerunt ad invicem: Manhu? quod significat: Quid est hoc? ignorabant enim quid esset. Quibus ait Moyses: Iste est panis quem Dominus dedit vobis ad vescendum.
16耶和华所吩咐的是这样:你们要按着各人的饭量,为帐棚里的人,按着人数收起来,各拿一俄梅珥。」
16Hic est sermo, quem præcepit Dominus: Colligat unusquisque ex eo quantum sufficit ad vescendum: gomor per singula capita, juxta numerum animarum vestrarum quæ habitant in tabernaculo sic tolletis.
17以色列 人就这样行;有多收的,有少收的。
17Feceruntque ita filii Israël: et collegerunt, alius plus, alius minus.
18及至用俄梅珥量一量,多收的也没有余,少收的也没有缺;各人按着自己的饭量收取。
18Et mensi sunt ad mensuram gomor: nec qui plus collegerat, habuit amplius: nec qui minus paraverat, reperit minus: sed singuli juxta id quod edere poterant, congregaverunt.
19摩西 对他们说:「所收的,不许什么人留到早晨。」
19Dixitque Moyses ad eos: Nullus relinquat ex eo in mane.
20然而他们不听 摩西 的话,内中有留到早晨的,就生虫变臭了; 摩西 便向他们发怒。
20Qui non audierunt eum, sed dimiserunt quidam ex eis usque mane, et scatere cœpit vermibus, atque computruit: et iratus est contra eos Moyses.
21他们每日早晨,按着各人的饭量收取,日头一发热,就消化了。
21Colligebant autem mane singuli, quantum sufficere poterat ad vescendum: cumque incaluisset sol, liquefiebat.
22到第六天,他们收了双倍的食物,每人两俄梅珥。会众的官长来告诉 摩西 ;
22In die autem sexta collegerunt cibos duplices, id est, duo gomor per singulos homines: venerunt autem omnes principes multitudinis, et narraverunt Moysi.
23摩西 对他们说:「耶和华这样说:『明天是圣安息日,是向耶和华守的圣安息日。你们要烤的就烤了,要煮的就煮了,所剩下的都留到早晨。』」
23Qui ait eis: Hoc est quod locutus est Dominus: Requies sabbati sanctificata est Domino cras: quodcumque operandum est, facite, et quæ coquenda sunt coquite: quidquid autem reliquum fuerit, reponite usque in mane.
24他们就照 摩西 的吩咐留到早晨,也不臭,里头也没有虫子。
24Feceruntque ita ut præceperat Moyses, et non computruit, neque vermis inventus est in eo.
25摩西 说:「你们今天吃这个吧!因为今天是向耶和华守的安息日;你们在田野必找不着了。
25Dixitque Moyses: Comedite illud hodie, quia sabbatum est Domini: non invenietur hodie in agro.
26六天可以收取,第七天乃是安息日,那一天必没有了。」
26Sex diebus colligite: in die autem septimo sabbatum est Domini, idcirco non invenietur.
27第七天,百姓中有人出去收,什么也找不着。
27Venitque septima dies: et egressi de populo ut colligerent, non invenerunt.
28耶和华对 摩西 说:「你们不肯守我的诫命和律法,要到几时呢?
28Dixit autem Dominus ad Moysen: Usquequo non vultis custodire mandata mea et legem meam?
29你们看!耶和华既将安息日赐给你们,所以第六天他赐给你们两天的食物,第七天各人要住在自己的地方,不许什么人出去。」
29videte quod Dominus dederit vobis sabbatum, et propter hoc die sexta tribuit vobis cibos duplices: maneat unusquisque apud semetipsum; nullus egrediatur de loco suo die septimo.
30于是百姓第七天安息了。
30Et sabbatizavit populus die septimo.
31这食物, 以色列 家叫吗哪;样子像芫荽子,颜色是白的,滋味如同搀蜜的薄饼。
31Appellavitque domus Israël nomen ejus Man: quod erat quasi semen coriandri album, gustusque ejus quasi similæ cum melle.
32摩西 说:「耶和华所吩咐的是这样:『要将一满俄梅珥吗哪留到世世代代,使后人可以看见我当日将你们领出 埃及 地,在旷野所给你们吃的食物。』」
32Dixit autem Moyses: Iste est sermo, quem præcepit Dominus: Imple gomor ex eo, et custodiatur in futuras retro generationes: ut noverint panem, quo alui vos in solitudine, quando educti estis de terra Ægypti.
33摩西 对 亚伦 说:「你拿一个罐子,盛一满俄梅珥吗哪,存在耶和华面前,要留到世世代代。」
33Dixitque Moyses ad Aaron: Sume vas unum, et mitte ibi man, quantum potest capere gomor, et repone coram Domino ad servandum in generationes vestras,
34耶和华怎么吩咐 摩西 , 亚伦 就怎么行,把吗哪放在法 柜 前存留。
34sicut præcepit Dominus Moysi. Posuitque illud Aaron in tabernaculo reservandum.
35以色列 人吃吗哪共四十年,直到进了有人居住之地,就是 迦南 的境界。(
35Filii autem Israël comederunt man quadraginta annis, donec venirent in terram habitabilem: hoc cibo aliti sunt, usquequo tangerent fines terræ Chanaan.
36俄梅珥就是伊法十分之一。)
36Gomor autem decima pars est ephi.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.